From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #431

Study this Passage

  
/ 603  
  

431. illi qui in mundo spirituum sunt, in praecedentibus intellecti sunt per spiritus, ubi nominati; at per angelos illi qui in caelo.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #124

Study this Passage

  
/ 603  
  

124. Quia Dominus est Sol caeli, et omnia spectant Ipsum quae ab Ipso, ideo etiam Dominus est centrum commune, a quo omnis directio et determinatio. 1 Et ideo quoque in praesentia et sub auspicio Ipsius sunt omnia quae infra sunt, tam quae in caelis sunt, quam quae in terris.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod Dominus sit centrum commune, ad quod se vertunt omnia caeli (3633 [, 3641]).

  
/ 603