From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #430

Study this Passage

  
/ 603  
  

430. Sunt etiam apud unumquemvis hominem binae portae, quarum una patet ad infernum, et aperta est malis et falsis inde; altera porta patet versus caelum, et aperta est bonis et veris inde. Porta inferni aperta est illis qui sunt in malo et inde falso, et tantum per rimas superne aliquid lucis e caelo influit, per quem influxum homo potest cogitare, ratiocinari et loqui; porta autem caeli aperta est illis qui in bono et inde vero sunt. Sunt enim binae viae quae ducunt ad mentem hominis rationalem, via superior seu interna per quam intrat bonum et verum a Domino, et via inferior seu externa, per quam malum et falsum subintrant ab inferno. Ipsa mens rationalis est in medio ad quam tendunt viae, inde quantum lucis e caelo admittitur, tantum homo rationalis est, quantum autem non admittitur, tantum non rationalis est, utcunque sibi appareat. Haec dicta sunt, ut quoque sciatur qualis correspondentia est hominis cum caelo et cum inferno; mens ejus rationalis, dum in formatione est, correspondet mundo spirituum; quae supra illam sunt caelo, et quae infra inferno; illa quae supra illam sunt aperiuntur, et quae infra illam clauduntur, pro influxu mali et falsi apud illos qui praeparantur ad caelum; at illa quae infra illam sunt aperiuntur, et quae supra illam clauduntur,pro influxu boni et veri apud illos qui praeparantur ad infernum: inde hi non aliter spectare possunt quam infra se, hoc est, ad infernum, et illi non aliter quam supra se, hoc est, ad caelum. Spectare supra se est ad Dominum, quia Ille est centrum commune, ad quod spectant omnia caeli: at spectare infra se est retro a Domino ad centrum oppositum, ad quod spectant et vergunt omnia inferni (videatur supra, 123, 124).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #125

Study this Passage

  
/ 603  
  

125. Ex his nunc in clariore luce videri possunt illa quae in praemissis articulis de Domino dicta et ostensa sunt:--

Quod nempe, Ipse sit Deus Caeli (2-6).

Quod Divinum Ipsius faciat Caelum (7-12).

Quod Divinum Domini in Caelo sit Amor in Ipsum et Charitas erga proximum (13-19).

Quod Correspondentia sit omnium Mundi cum Caelo, ac per Caelum cum Domino (87-115).

Tum quod Sol mundi; et Luna correspondeant (105).

  
/ 603