From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #41

Study this Passage

  
/ 603  
  

41. [VI.] QUOD CAELI CONSISTANT EX INNUMERIS SOCIETATIBUS.

Angeli cujusvis caeli non sunt in uno loco simul, sed distincti in societates majores et minores, secundum differentias boni amoris et fidei in quo sunt; qui in simili bono sunt, unam societatem formant. Bona in caelis in infinita varietate sunt; et unusquisque angelus est sicut suum bonum. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod infinita varietas sit, et nusquam aliquid idem cum altero (7236, 9002).

Quod in caelis etiam infinita varietas sit (684, 690, 3744, 5598, 7236).

Quod varietates in caelis, quae infinitae, sint varietates boni (3744, 4005, 7236, 7833, 7836, 9002).

Quod illae varietates existant per vera quae multiplicia, ex quibus bonum cuivis (3470, 3804, 4149, 6917, 7236).

Quod inde omnes societates in caelis, et unusquisque angelus in societate, a se invicem distincti sint (690, 3241, 3519, 3804, 3986, 4067, 4149, 4263, 7236, 7833, 7836).

Sed quod usque omnes unum agant per amorem a Domino (457, 3986).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3519

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3519. ‘Et accipe mihi exinde duos haedos caprarum bonos’: quod significet illius boni vera, constat ex significatione ‘haedorum caprarum’ quod sint vera boni, de qua sequitur: quod ‘duo’ fuerint, est quia sicut in rationali, ita in naturali, sunt quae voluntatis et quae intellectus; quae in naturali ad voluntatem se referunt, sunt jucunda, quae ad intellectum ibi, sunt scientifica; haec duo conjuncta erunt ut sint aliquid.

[2] Quod ‘haedi caprarum’ sint vera boni, constare potest ab illis locis in Verbo ubi haedi et caprae nominantur; sciendum quod omnes bestiae mites et utiles quae nominantur in Verbo, significent in genuino sensu caelestia quae sunt boni, 1 et spiritualia quae sunt veri, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, 2179, 2180, 2781, 3218; et quia varia genera caelestium seu bonorum sunt, et consequenter varia genera spiritualium seu verorum, aliud per unam bestiam quam per alteram significatur, nempe aliud per agnum, aliud per haedum, aliud per ovem, per capram, per arietem, per hircum, per juvencum, per bovem, tum quoque aliud per equum et per camelum; etiam aliud per aves; et aliud quoque per bestias maris, ut per cetos, et per pisces; sunt caelestium et spiritualium genera plura quam ut enumerari queant, consequenter bonorum et verorum, tametsi cum caeleste seu bonum nominatur, tum cum spirituale seu verum, appareat sicut non multiplex, sed modo unum foret; sed quam multiplex utrumque sit, seu quam innumerabilia eorum genera sunt, constare potest ex illis quae de caelo n. 3241 dicta sunt, nempe quod distinctum sit in innumerabiles societates, et hoc secundum genera caelestium et spiritualium, seu bonorum amoris et inde verorum fidei; ac praeterea unumquodvis genus boni, et unumquodvis veri, innumerabiles species habet, in quas distinctae sunt societates cujusvis generis;

[3] et unaquaevis species similiter: universalissima genera boni et veri sunt quae repraesentata sunt per animalia quae in holocaustis et sacrificiis offerebantur; et quia genera in se distinctissima sunt, mandatum est expresse quod illa non alia 2 adhiberentur, in quibusdam nempe agni et agnae, tum haedi et capellae caprarum, in quibusdam arietes et oves, tum hirci, in aliis vero vituli, juvenci et boves; tum quoque columbae et turtures; videatur n. 922, 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, 3218: quid autem haedi et caprae significaverunt, constare potest tam ex sacrificiis in quibus offerebantur, quam ex aliis locis in Verbo; exinde patet quod ‘agni et agnae’ significaverint innocentiam interni seu rationalis hominis, et quod ‘haedi et caprae’ innocentiam externi seu naturalis hominis, ita verum et bonum illius.

[4] Quod verum et bonum innocentiae externi seu naturalis hominis per haedum et capram significetur, constat ex his in Verbo:

apud Esaiam,

Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit, vitulus etiam et leo juvenis et ovis una, et puer parvus ducet eas, 11:6;

ibi agitur de regno Domini, et ibi de statu nullius timoris a malo, seu nullius metus pro inferno, quia apud Dominum; ‘agnus et haedus’ pro illis qui in innocentia sunt, qui quia omnium tutissimi sunt, primo loco nominantur.

[5] Cum omne primogenitum Aegypti percuteretur, mandatum fuit, Ut pecudem integram et masculam de agnis vel haedis mactarent, et de sanguine darent super postes et super superliminare domuum, ... et sic non esset illis plaga a percussore, Exod. 12:5, 7, 13; ‘primogenitum Aegypti’ est bonum amoris et charitatis exstinctum, n. 3325; ‘agni et haedi’ sunt status innocentiae, in quibus qui sunt, a malo sunt tutati; omnes enim in caelo per status innocentiae a Domino tutantur; tutela illa per ‘mactationem agni aut haedi, et sanguinis super postes et superliminare domuum’ repraesentata fuit.

[6] Cum alicui visus erat Jehovah per angelum, ne moreretur, sacrificabatur ‘haedus caprarum’; ut cum visus Gideoni, Jud. 6:19;

et Manoaho, jud. 13:15, 16, 19; causa erat 3 quod Jehovah seu Dominus nemini, ne quidem angelo, possit apparere nisi ille cui apparet, sit in statu innocentiae; quapropter ut primum Dominus adest, mittuntur 4 in statum innocentiae, nam Dominus per innocentiam intrat, etiam apud angelos in caelo; ea propter nemo in caelum venire potest nisi aliquid innocentiae habeat, secundum Domini verba apud Matth. 18:3; Marcus 10:15; Luc. 18:17; quod se morituros crederent, cum appareret Jehovah, 5 nisi offerrent holocaustum tale, videatur Jud. 13:22, 23

[7] 6 Quia genuinus amor conjugialis est innocentia, n. 2736, sollemne fuit in Ecclesia repraesentativa intrare ad uxorem per 7 munus haedi caprarum, ut de Simsone Jud. 15:1 legitur; etiam de Jehuda cum ad Tamarem, Gen. 38:17, 20, 23. Quod ‘haedus et capra’ significaverint innocentiam, etiam patet a sacrificiis reatus, cum quis per errorem peccaverit, quod illa offerrent, Lev. 1:10; 4:28; 5:6;

‘peccatum per errorem’ est peccatum ignorantiae in qua innocentia. Idem patet a mandato hoc Divino apud Mosen,

Primitias primitiarum terrae tuae afferes domum Jehovae Dei tui: non elixabis haedum in lacte matris suae, Exod. 23:19; 34:26;

ubi per ‘primitias terrae quas afferrent domum Jehovae’ significatur status innocentiae quae in infantia; et per ‘non elixare haedum in lacte matris suae’ quod non innocentiam infantiae perderent; quia a significantur, sequitur unum mandatum incontinenter alterum in utroque loco citato, quae in sensu litterali prorsus diversa apparent, sed in sensu interno cohaerent.

[8] Quia haedi et caprae, ut dictum, significaverunt innocentiam, etiam jussum erat ut aulaea super habitaculum tentorii conficerentur ex lana caprarum, Exod. 25:4; 26:7; 35:5, 6, 23, 26; 36:14, in signum quod omnia sancta quae inibi repraesentabantur, ducerent suam essentiam ab innocentia; per ‘lanam caprarum’ significatur ultimum seu extimum innocentiae, quod in ignorantia est, qualis est apud gentes quae in sensu interno aulaea tabernaculi sunt. Exinde nunc patet quaenam et qualia boni vera per ‘duos haedos caprarum bonos’, de quibus Rebecca mater ad Jacobum filium dixit, significantur, nempe quod innocentiae seu infantiae, illa nempe quae Esavus adduceret ad patrem suum Jishakum, de quibus supra n. 3501, 3508; quae quidem non 8 illa erant, sed initio apparebant sicut illa; inde est quod Jacobus per illa simulabat Esavum.

Footnotes:

1. The Manuscript has aut

2. The Manuscript has offerrentur

3. The Manuscript has quia

4. The Manuscript inserts illi.

5. The Manuscript has et quod tuti eum

6. The Manuscript inserts Et.

7. The Manuscript has haedum caprarum in munus

8. illi, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.