From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #387

Study this Passage

  
/ 603  
  

387. [XLI.] DE FUNCTIONIBUS ANGELORUM IN CAELO.

Functiones in caelis non enumerari, nec describi possunt in specie, sed modo de illis aliquid dici in genere, nam sunt innumerae, et quoque secundum societatum officia varia: unaquaevis enim societas peculiare officium obit; nam sicut societates distinctae sunt secundum bona, (videatur supra, 41,) ita secundum usus, quoniam bona apud omnes in caelis sunt bona in actu, quae sunt usus. Unusquisque ibi usum praestat, nam regnum Domini est regnum usuum. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod regnum Domini sit regnum usuum (453 [454?] 696, 1103, 3645, 4054, 7038).

Quod servire Domino sit usus praestare (7038)

Quod omnes in altera vita usus praestare debeant (1103). Quod etiam mali et infernales, sed quomodo (696). Quod omnes tales sint, quales sunt usus quos praestant (4054, 6815); illustratum (7038).

Quod beatum angelicum consistat in bonis charitatis, ita in usibus praestandis (454).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #453

Study this Passage

  
/ 10837  
  

453. Quidam tam crassam ideam de caelo habent ut putent solum esse admissionem; immo esse conclave in quod admittantur per januam quae aperiatur; et ab iis qui ibi sunt janitores, introducantur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.