From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #38

Study this Passage

  
/ 603  
  

38. Qui non scit quomodo se habet cum ordine Divino quoad gradus, non capere potest quomodo caeli distincti sunt, ne quidem quid internus et externus homo. Plerique in mundo non aliam notionem de interioribus et exterioribus seu de superioribus et inferioribus habent, quam sicut de continuo aut de cohaerente per continuum a puriori ad crassius; at interiora et exteriora se non habent continue, sed discrete. Sunt duplicis generis gradus; sunt gradus continui et sunt gradus non continui. Gradus continui se habent sicut gradus descrescentiae lucis a flamma usque ad suum obscurum aut sicut gradus decrescentiae visus ab illis quae in luce sunt ad illa quae in umbra; aut sicut gradus puritatis atmosphaerae ab imo ad ejus summum; distantiae determinant hos gradus. At gradus non continui sed discreti, discriminati sunt sicut prius et posterius, sicut causa et effectus, et sicut producens et productum: qui explorat videbit, quod in omnibus et singulis in universo mundo, quaecunque sunt, tales gradus productionis et compositionis sint, quod nempe ab uno alterum et ab altero tertium, et sic porro. Qui non perceptionem horum graduum sibi comparat, nequaquam potest scire discrimina caelorum, et discrimina facultatum interiorum et exteriorum hominis, nec discrimen inter mundum spiritualem et mundum naturalem, nec discrimen inter spiritum hominis et corpus ejus et inde nec intelligere potest quid et unde correspondentiae et repraesentationes, neque qualis est influxus; sensuales homines haec discrimina non capiunt, faciunt enim crescentias et decrescentias etiam secundum hos gradus continuas; inde non concipere possunt spirituale aliter quam sicut purius naturale: quapropter etiam foris stant, et e longinquo ab intelligentia. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod interiora et exteriora non continua sint, sed secundum gradus distincta et discreta, et quilibet gradus terminatus (3691, 4145 [5145?] 5114, 8603, 10099).

Quod unum formatum sit ab altero, et quod quae sic formata sunt, non continue puriora et crassiora sint (6326, 6465). Qui non percipit distinctionem interiorum et exteriorum secundum tales gradus, quod non capere possit internum et externum hominem, nec caelos interiores et exteriores (5146, 6465, 10099, 10181).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8604

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8604. ‘Et fuit, cum elevavit Moscheh manum suam’: quod significet cum fides apud illos qui ab Ecclesia spirituali spectaret versus Dominum, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit verum Divinum, de qua saepius, et ex significatione ‘elevare manum’ quod sit potentiam spiritualem determinare sursum, ita ad Dominum; quod ‘manus’ sit potentia spiritualis, videatur n. 1 6947, 7011; et quia 2 potentia spiritualis est fides, nam omnis potentia in spirituali mundo, hoc est, contra falsa 3 et mala, est veri ex bono, seu fidei ex charitate, n. 3563, 4931.

[2] Quid sit spectare versus Dominum, et quid sit spectare versus mundum et ad se, ita quid sit spectare supra se et infra se, videatur n. 7814-7821; quod nempe spectare supra se sit ad proximum, ad patriam, ad Ecclesiam, ad caelum, ita ad Dominum, n. 7814, 7815, 7817; quod spectare infra se sit ad mundum et ad se, n. 7817; quod spectare supra se et infra se sit pro fine habere, et supra omnia amare, n. 7818; quodque homo distinguatur a brutis per quod spectare possit supra se et infra se, et quod cum spectat supra se, sit homo, at cum infra se, sit bestia, n. 7821; quod spectare supra se sit elevari a Domino, n. 7816; Dominus enim influit apud omnem hominem per Verum quod ab Ipso; per hoc dat vitam homini, nam lux quae a Domino est Divinum Verum, et est vita, Joh. 1:4;

[3] Divinum hoc Verum, quod a Domino, influit in bonum apud hominem, et per illud trahit hominem ad Se, nam vita, quae a Domino, est attractiva, quia est 4 ex amore, omnis enim amor in se habet vim attractionis, 5 quia conjungi vult, usque ut unum sint; cum itaque homo est in bono, et ex bono in vero, tunc attrahitur ille a Domino, ac Ipsi conjungitur; hoc intelligitur per spectare sursum ad Dominum; at cum homo non in bono est, ita non in vero a bono, tunc quoque attrahitur a Domino, sed non potest elevari, nam mala et inde falsa avertunt se; hoc intelligitur per spectare deorsum, seu ad se et ad mundum;

[4] quod Dominus trahet hominem ad Se, docet Ipse Dominus apud Johannem, Ego, si exaltatus fuero e terra, omnes traham ad Me Ipsum, 12:32;

ex his nunc constare potest quomodo intelligendum quod cum fides spectaret versus Dominum, verum pugnans vinceret, et cum fides spectaret deorsum a Domino ad se et mundum, quod tunc falsum vinceret, quae significantur 6 per quod ‘cum Moscheh elevavit manum, praevaleret Israel, et cum demisit manum, praevaleret Amalek’.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts est.

3. ex malo, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

4. The Manuscript deletes ex amore and inserts ea amoris.

5. prositum conjunctionis, et ita conatum perpetuum ut unum sint

6. The Manuscript inserts haec in sensu spirituali intellecta sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3835

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3835. ‘Et dedit Laban illi Zilpam ancillam suam, Leae filiae suae ancillam’: quod significet externas affectiones seu externa vincula quae media inservientia, constat ex significatione ‘ancillae’ quod sint affectiones externae, de qua n. 1895, 2567; quod ‘dederit Laban’ significat quod sint ex bono communis stirpis collaterali, inde enim tales affectiones sunt; vocantur illae vincula externa quia omnes affectiones sunt vincula, videatur n. 1077, 1080, 1835, 1944; nam nihil aliud tenet hominem in vinculis quam affectio ejus; affectio cujusvis non quidem apparet ei ut vinculum, sed usque ita vocatur, ex eo quod regat hominem ac teneat illum sibi vinctum; affectiones autem internae vocantur vincula interna, sicut affectiones veri et boni vincula conscientiae; his correspondent vincula externa seu affectiones externae, nam omne internum habet correspondens externum; quia per externa introducitur homo qui regeneratur, ad interna, et hic de statu illo agitur, ideo hic memoratur quod ‘ancilla Labanis data sit Leae filiae in ancillam’, quibus significatur quod tales affectiones quae pro mediis inserviunt, quae quod extimae fuerint, quales sunt illae quae vocantur affectiones corporis, patet ex eo quod per Leam repraesententur affectiones veri externi; sed de his quoque, ex Divina Domini Misericordia, plura alibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.