From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #368

Study this Passage

  
/ 603  
  

368. Quod etiam talis conjunctio mariti et uxoris in intimis, quae mentium, sit, venit ex ipsa creatione vir enim nascitur ut sit intellectualis, ita ut ex intellectu cogitet, mulier autem ut sit voluntaria, ita ut ex voluntate cogitet; quod etiam patet ex cujusvis inclinatione seu connata indole, ut et forma: ex indole, quod vir ex ratione agat, mulier autem ex affectione ex forma, quod vir sit facie asperiore et impulchriore, loquela graviore, et corpore duriore, mulier autem facie leviore et pulchriore, loquela teneriore, et corpore molliore. Simile discrimen est inter intellectum et voluntatem, seu inter cogitationem et affectionem simile etiam inter verum et bonum, et simile inter fidem et amorem nam verum et fides sunt intellectus, ac bonum et amor sunt voluntatis. Inde est, quod in Verbo per "juvenem" et "virum" in spirituali sensu intelligatur intellectus veri, ac per "virginem" et "mulierem" affectio boni; et quoque quod ecclesia ex affectione boni et veri dicatur "mulier" et quoque "virgo" tum quod omnes illi qui in affectione boni sunt, dicantur "virgines" (ut Apocalypsis 14:4). 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod "juvenes" in Verbo significent intellectum veri seu intelligentem (7668).

Quod "viri" similiter (158, 265, 749, 915, 1007, 2517, 3134, 3236, 4823, 9007).

Quod "mulier" affectionem boni et veri (568, 3560, 6014, 7337, 8994) tum ecclesiam (252, 253, 749, 770): et quoque "uxor," (252, 253, 749, 770) cum qua differentia (915, 2517, 3236, 4510, 4822 [4823?]).

Quod "maritus et uxor" in supremo sensu dicatur de Domino ac de Ipsius conjunctione cum caelo et ecclesia (7022).

Quod "virgo" significet affectionem boni (3067, 3110, 3179, 3189, 6731, 6742); et quoque ecclesiam (2362, 3081, 3963, 4638, 6729, 6775, 6778 [6788?]).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9007

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9007. ‘Percutiens virum et moriatur’: quod significet laesionem veri 1 fidei, et inde jacturam vitae spiritualis, constat ex significatione ‘percutere’ quod sit laedere per falsum, de qua n. 7136, 7146, ex significatione ‘viri’ quod sit verum fidei, de qua sequitur, et ex significatione ‘mori’ quod sit jactura vitae spiritualis, de qua n. 5407, 6119, 7494; in sensu enim interno non alia vita intelligitur, at in sensu externo vita naturalis. Quod per laesionem veri fidei pereat vita spiritualis, 2 causa est 3 quia bonum unitum vero facit illam vitam, quapropter cum surripitur verum, cadit bonum, et sic vita spiritualis.

[2] Quod ‘vir’ sit verum fidei, est quia in caelo non attenditur ad personam, nec ad aliquid personae, sed ad res a persona abstractas, n. 4380 fin. , 8343, 8985; 4 inde non percipiunt virum ubi nominatur in Verbo, nam vir est persona, sed pro illo facultatem ejus ex qua est vir, nempe facultatem intellectualem, et cum hanc, percipiunt verum fidei, nam hoc ad illam facultatem pertinet et illam non modo illustrat sed etiam format; sicut per ‘virum’ in caelo percipitur intellectuale hominis, ita per ‘hominem’ percipitur voluntarium ejus, quia homo est homo ex voluntate, 5 vir autem ex intellectu; et quia voluntas est ipse homo, ideo est bonum amoris ‘homo’, nam hoc ad voluntatem pertinet, ac illam perficit et facit; quod ‘vir’ sit intellectuale et inde verum fidei, videatur n. 158, 265, 749, 1007, 2517, 3134, 3309 princ. , 3459, 4823, 7716, et 6 quod ‘homo’ sit bonum amoris, n. 768, 4287, 7523, 8547, 8988.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. quia bonum quod est charitas acquiritur per verum, quod est fidei, quapropter quantum laeditur unum tantum laeditur alter, unum alterum sequitur, quia unitumsunt

4. proinde

5. et vir ex intellectuali, et quia voluntarium est homo, est bonum amoris, nam hoc ad voluntarium pertinet, bonum etiam perficit illud et facit illud, de significatione 'viri

6. de significatione hominis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.