From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #362

Study this Passage

  
/ 603  
  

362. Contraria autem sors divitum est, qui non crediderunt Divinum, et illa quae caeli et ecclesiae sunt ab animo rejecerunt; illi in inferno sunt, ubi sordes, miseriae, et egestas in talia vertuntur divitiae quae amantur pro fine; nec modo divitiae, sed etiam ipsi usus qui sunt vel ut vivant genio, et indulgeant voluptatibus, utque abundantius et liberius possint animum flagitiis dare, vel ut emineant super alios quos contemnunt. Illae divitiae, et illi usus, quia nihil spirituale in se habent, sed terrestre, sordescunt; spirituale enim in divitiis et earum usibus, est sicut anima in corpore, et sicut lux caeli in humida humo; et quoque putrescunt sicut corpus absque anima, et sicut humida humus absque luce caeli. Hi sunt quos 1 divitiae seduxerunt, et e caelo detraxerunt.

Footnotes:

1. [Editor's footnote] quos pro "quibus"

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6815

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6815. Insinuare datum illis, annon ex cognitionibus suis aliquem usum facere vellent; nam delectari cognitionibus non satis est, quia cognitiones spectant usus, et usus erunt fines; ex solis cognitionibus non illis est usus, sed aliis cum quibus cognitiones suas communicare velint, et quod nequaquam conveniat homini qui sapiens vult esse, in solis cognitionibus subsistere quia hae sunt modo causae instrumentales, inserviturae indagandis usibus qui vitae erunt; sed 1 responderunt quod delectentur cognitionibus et quod cognitiones illis usus sint.

Footnotes:

1. respondebant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.