From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #362

Study this Passage

  
/ 603  
  

362. Contraria autem sors divitum est, qui non crediderunt Divinum, et illa quae caeli et ecclesiae sunt ab animo rejecerunt; illi in inferno sunt, ubi sordes, miseriae, et egestas in talia vertuntur divitiae quae amantur pro fine; nec modo divitiae, sed etiam ipsi usus qui sunt vel ut vivant genio, et indulgeant voluptatibus, utque abundantius et liberius possint animum flagitiis dare, vel ut emineant super alios quos contemnunt. Illae divitiae, et illi usus, quia nihil spirituale in se habent, sed terrestre, sordescunt; spirituale enim in divitiis et earum usibus, est sicut anima in corpore, et sicut lux caeli in humida humo; et quoque putrescunt sicut corpus absque anima, et sicut humida humus absque luce caeli. Hi sunt quos 1 divitiae seduxerunt, et e caelo detraxerunt.

Footnotes:

1. [Editor's footnote] quos pro "quibus"

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5844

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5844. ‘Quia quomodo ascendam ad patrem meum, et puer non ille cum me’: quod significet quod bonum spirituale e naturali absque vero interiore, constat ex repraesentatione ‘Israelis’ qui hic est pater, quod sit bonum spirituale e naturali, de qua prius; et ex repraesentatione ‘Benjaminis’ qui hic est ‘puer’, quod sit verum interius, de qua mox supra n. 5843.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.