From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #361

Study this Passage

  
/ 603  
  

361. Sors divitum in caelo est talis, quod in opulentia sint prae reliquis quidam illorum in palatiis habitant, ubi intus omnia fulgent sicut ex auro et argento; illis copia est omnium quae ad usus vitae verum prorsus non ponunt cor in illis, sed in ipsis usibus; hos spectant in claro et sicut in luce, aurum autem et argentum in obscuro et sicut in umbra respective: causa est, quia in mundo amaverunt usus, ac aurum et argentum modo sicut media et servitia: ipsi usus ita in caelo fulgent bonum usus ut aurum, et verum usus ut argentum. 1 Quales itaque illis usus fuerunt in mundo, talis est illis opulentia, et talis jucunditas et felicitas. Usus boni sunt, se et suos prospicere necessariis vitae abundantiam velle patriae causa, etiam proximi, cui dives prae paupere multis modis benefacere potest; et quia sic animum potest removere a vita otiosa, quae vita perniciosa est, nam in illa homo cogitat male ex malo sibi insito. Hi usus boni sunt, quantum in se Divinum habent, hoc est, quantum homo spectat Divinum et ad caelum, et suum bonum in illis ponit, et in opibus modo bonum inserviens.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omne bonum suum jucundum habeat ex usu, et secundum usus (3049, 4984, 7038) et quoque suum quale, inde qualis est usus tale bonum (3049).

Quod omnis felicitas et jucunditas vitae sit ex usibus (997).

In genere, quod vita sit vita usuum (1964).

Quod vita angelica consistat in bonis amoris et charitatis, ita in usibus praestandis (453 [452?]).

Quod a Domino, et inde ab angelis, non spectentur nisi fines propter quos, qui sunt usus, apud hominem (1317, 1645, 5844). Quod regnum Domini sit regnum usuum (453 [454?] 696, 1103, 3645, 4054, 7038).

Quod servire Domino sit usus praestare (7038).

Quod omnes tales sint, quales sunt usus quos praestant (4054, 6815): illustratum (7038).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7039

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7039. ‘Ecce Ego occido filium tuum, primogenitum tuum’: quod significet exstinctionem fidei absque charitate, et inde devastationem veri apud illos, constat ex significatione ‘occidere’ quod sit exstinctio; et ex significatione ‘filii primogeniti’, nempe Pharaonis et Aegyptiorum, quod sit fides absque charitate, de qua n. 3325; per ‘Pharaonem’ enim et per ‘Aegyptios’ repraesentata sunt scientifica quae Ecclesiae, n. 4749, 4964, 4966, 6004, ita scientifica quae sunt fidei, nam haec scientifica sunt Ecclesiae; at quia verterunt scientifica illa in magica, n. 6692, et inde opera illorum mala fuerunt et absque ulla charitate, idcirco per ‘primogenitos illorum’ significantur talia quae scientiae fidei sunt, ita fides absque charitate; quod illa per ‘primogenitos Aegypti’ significentur, patet a significatione ‘primogenitorum Israelis’ quod sint fides charitatis, de qua supra n. 7035; 2 fides absque charitate dicitur, sed per fidem hic intelligitur scientia talium quae fidei sunt, nam non datur fides ubi non charitas; talia quae fidei 1 apud illos qui non in charitate sunt modo sunt res memoriae, et in memoria non sub alia forma quam est aliud scientificum; nec ibi est scientificum veri quod fidei, 2 quia 3 conspurcatum est ideis falsi, et quoque inservit pro mediis ad patrocinanda 4 falsa; quia ita se habet cum fide absque charitate, idcirco exstinguitur illa apud 5 malos in altera vita, et illi devastantur prorsus quoad verum; ex causa, ne vera inserviant illis pro mediis ad mala, et sic ne apud illos infernum aliquo modo dominetur super talia quae sunt caeli, et ne 6 inde pendeant inter caelum et 7 infernum; haec exstinctio et haec devastatio veri est quae 8 significatur per quod 9 occiderentur primogeniti in Aegypto; 10 quod dein perierint in mari Suph, repraesentabat statum damnationis seu mortis spiritualis talium postea, nam 11 ablatis illis quae sunt fidei seu veri, quae fuerunt quasi alae quae 12 elevabant, mox sicut pondera delabuntur in infernum.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts sunt.

2. nam

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. mala; falsa quae defendunt, quae faciunt, et quia etiam inservit captandis lucris, etiam id, adjunctum est amori sui ac mundi, proinde malum cupiditatum inde, quibusfides illa spuria qui non imperat, sed famulatur

5. tales

6. illi ita

7. The Manuscript inserts inter.

8. significabatur

9. occidebantur

10. The Manuscript inserts et.

11. oblatis, in the First Latin Edition.

12. elevant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.