From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #361

Study this Passage

  
/ 603  
  

361. Sors divitum in caelo est talis, quod in opulentia sint prae reliquis quidam illorum in palatiis habitant, ubi intus omnia fulgent sicut ex auro et argento; illis copia est omnium quae ad usus vitae verum prorsus non ponunt cor in illis, sed in ipsis usibus; hos spectant in claro et sicut in luce, aurum autem et argentum in obscuro et sicut in umbra respective: causa est, quia in mundo amaverunt usus, ac aurum et argentum modo sicut media et servitia: ipsi usus ita in caelo fulgent bonum usus ut aurum, et verum usus ut argentum. 1 Quales itaque illis usus fuerunt in mundo, talis est illis opulentia, et talis jucunditas et felicitas. Usus boni sunt, se et suos prospicere necessariis vitae abundantiam velle patriae causa, etiam proximi, cui dives prae paupere multis modis benefacere potest; et quia sic animum potest removere a vita otiosa, quae vita perniciosa est, nam in illa homo cogitat male ex malo sibi insito. Hi usus boni sunt, quantum in se Divinum habent, hoc est, quantum homo spectat Divinum et ad caelum, et suum bonum in illis ponit, et in opibus modo bonum inserviens.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omne bonum suum jucundum habeat ex usu, et secundum usus (3049, 4984, 7038) et quoque suum quale, inde qualis est usus tale bonum (3049).

Quod omnis felicitas et jucunditas vitae sit ex usibus (997).

In genere, quod vita sit vita usuum (1964).

Quod vita angelica consistat in bonis amoris et charitatis, ita in usibus praestandis (453 [452?]).

Quod a Domino, et inde ab angelis, non spectentur nisi fines propter quos, qui sunt usus, apud hominem (1317, 1645, 5844). Quod regnum Domini sit regnum usuum (453 [454?] 696, 1103, 3645, 4054, 7038).

Quod servire Domino sit usus praestare (7038).

Quod omnes tales sint, quales sunt usus quos praestant (4054, 6815): illustratum (7038).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5843

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5843. ‘Et puer ascendat cum fratribus suis’: quod significet ut verum interius bono spirituali conjungatur, constat ex repraesentatione ‘Benjaminis’ quod sit verum novum, de qua n. 5804, 5806, 5809, 5822, ita verum interius; et ex significatione ‘ascendere cum fratribus’ quod sit iterum conjungi patri suo, hoc est, bono spirituali quod per ‘Israelem’ repraesentatur; verum interius quod hic ‘Benjamin’ repraesentat, est verum novum, nam hoc interius est respective ad vera quae infra; verum enim quod procedit ex bono, est verum interius, ita hoc verum quia ex bono spirituali quod ‘Israel’; 1 bonum charitatis ex voluntate, ita ex affectione, 2 est internum bonum, seu internae Ecclesiae bonum, at bonum charitatis non ex affectione sed ex oboedientia, et non ex voluntate, sed ex doctrinali, est bonum externum seu bonum Ecclesiae externae, ita quoque vera quae inde.

Footnotes:

1. see page 321, footnote 1.

2. est internum hominis, verum quod inde, est verum interius, at bonum charitatis ex intellectu, ita ex sola obedientia facit externum hominis, ita quoque veruminde, hoc verum est verum exterius

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.