From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #361

Study this Passage

  
/ 603  
  

361. Sors divitum in caelo est talis, quod in opulentia sint prae reliquis quidam illorum in palatiis habitant, ubi intus omnia fulgent sicut ex auro et argento; illis copia est omnium quae ad usus vitae verum prorsus non ponunt cor in illis, sed in ipsis usibus; hos spectant in claro et sicut in luce, aurum autem et argentum in obscuro et sicut in umbra respective: causa est, quia in mundo amaverunt usus, ac aurum et argentum modo sicut media et servitia: ipsi usus ita in caelo fulgent bonum usus ut aurum, et verum usus ut argentum. 1 Quales itaque illis usus fuerunt in mundo, talis est illis opulentia, et talis jucunditas et felicitas. Usus boni sunt, se et suos prospicere necessariis vitae abundantiam velle patriae causa, etiam proximi, cui dives prae paupere multis modis benefacere potest; et quia sic animum potest removere a vita otiosa, quae vita perniciosa est, nam in illa homo cogitat male ex malo sibi insito. Hi usus boni sunt, quantum in se Divinum habent, hoc est, quantum homo spectat Divinum et ad caelum, et suum bonum in illis ponit, et in opibus modo bonum inserviens.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omne bonum suum jucundum habeat ex usu, et secundum usus (3049, 4984, 7038) et quoque suum quale, inde qualis est usus tale bonum (3049).

Quod omnis felicitas et jucunditas vitae sit ex usibus (997).

In genere, quod vita sit vita usuum (1964).

Quod vita angelica consistat in bonis amoris et charitatis, ita in usibus praestandis (453 [452?]).

Quod a Domino, et inde ab angelis, non spectentur nisi fines propter quos, qui sunt usus, apud hominem (1317, 1645, 5844). Quod regnum Domini sit regnum usuum (453 [454?] 696, 1103, 3645, 4054, 7038).

Quod servire Domino sit usus praestare (7038).

Quod omnes tales sint, quales sunt usus quos praestant (4054, 6815): illustratum (7038).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4985

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4985. ‘Et erat Joseph pulcher forma’: quod significet bonum vitae inde, et pulcher aspectu quod significet verum fidei inde, constat ex significatione ‘pulchri forma et pulchri aspectu’; forma enim est rei essentia, aspectus autem est existentia inde; et quia bonum est ipsa essentia, et verum est existentia inde, per ‘pulchrum forma’ significatur bonum vitae, et per ‘pulchrum aspectu’ verum fidei; nam bonum vitae est ipsum esse hominis quia est voluntatis ejus, et verum fidei est existere inde quia est intellectus; quicquid enim est intellectus, id existit a voluntate; esse vitae hominis est in ejus velle, et existere vitae ejus est in ejus intelligere; intellectus hominis non aliud est quam voluntas explicata, et formata ita ut appareat qualis est aspectu.

[2] Inde patet unde pulchritudo, nempe interioris hominis, quod sit ex bono voluntatis per verum fidei; ipsum verum fidei sistit pulchritudinem in externa forma, sed bonum voluntatis indit illam et format illam; inde est quod angeli caeli sint pulchritudine ineffabili, sunt enim quasi amores et charitates in forma; quapropter eum apparent in sua pulchritudine, afficiunt intima; apud illos bonum amoris a Domino elucet per verum fidei, et penetrando afficit. Inde constare potest quid in sensu interno per ‘pulchrum forma et pulchrum aspectu’ significatur, ut quoque n. 3821.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.