From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #361

Study this Passage

  
/ 603  
  

361. Sors divitum in caelo est talis, quod in opulentia sint prae reliquis quidam illorum in palatiis habitant, ubi intus omnia fulgent sicut ex auro et argento; illis copia est omnium quae ad usus vitae verum prorsus non ponunt cor in illis, sed in ipsis usibus; hos spectant in claro et sicut in luce, aurum autem et argentum in obscuro et sicut in umbra respective: causa est, quia in mundo amaverunt usus, ac aurum et argentum modo sicut media et servitia: ipsi usus ita in caelo fulgent bonum usus ut aurum, et verum usus ut argentum. 1 Quales itaque illis usus fuerunt in mundo, talis est illis opulentia, et talis jucunditas et felicitas. Usus boni sunt, se et suos prospicere necessariis vitae abundantiam velle patriae causa, etiam proximi, cui dives prae paupere multis modis benefacere potest; et quia sic animum potest removere a vita otiosa, quae vita perniciosa est, nam in illa homo cogitat male ex malo sibi insito. Hi usus boni sunt, quantum in se Divinum habent, hoc est, quantum homo spectat Divinum et ad caelum, et suum bonum in illis ponit, et in opibus modo bonum inserviens.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omne bonum suum jucundum habeat ex usu, et secundum usus (3049, 4984, 7038) et quoque suum quale, inde qualis est usus tale bonum (3049).

Quod omnis felicitas et jucunditas vitae sit ex usibus (997).

In genere, quod vita sit vita usuum (1964).

Quod vita angelica consistat in bonis amoris et charitatis, ita in usibus praestandis (453 [452?]).

Quod a Domino, et inde ab angelis, non spectentur nisi fines propter quos, qui sunt usus, apud hominem (1317, 1645, 5844). Quod regnum Domini sit regnum usuum (453 [454?] 696, 1103, 3645, 4054, 7038).

Quod servire Domino sit usus praestare (7038).

Quod omnes tales sint, quales sunt usus quos praestant (4054, 6815): illustratum (7038).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1963

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1963. ‘Abram filius octoginta annorum et sex annorum’: quo significet statum Domini quoad caelestia acquisita bona per pugna tentationum, constat a significatione ‘octoginta’ qui numerus simile involvit ac ‘quadraginta’, quae quod significent tentationes, ostensum est prius n. 730, 862; et a significatione ‘sex’ quod sit pugna, de qua etiam prius n. 720, 737, 900; tum quoque a significatione ‘decem’ quod sint reliquiae, de qua n. 576; quae reliquiae apud Dominum fuerunt acquisitiones caelestium bonorum quibus univit Humanum Essentiam Divinae, n. 1906 ad fin. Ex his tribus numeris compositus est numerus octoginta et sex, qui talia involvit, ita 1 significat statum Domini quoad caelestia acquisita bona per pugnas tentationum: omnes enim numeri in Verbo significant res, ut ostensum prius n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813. Hic quia numeri annorum sunt, et quidem historice nominati de Abram, apparet sicut quod non significativi talium forent; sed in Verbo nihil scriptum est quod non in spiritualem et caelestem sensum transeat dum ad angelos, angeli enim non in aliis quam spiritualibus et caelestibus ideis sunt; ii dum legitur Verbum ab homine, non sciunt nec percipiunt quid octoginta et sex, nec curant qua aetate fuit Abram cum Hagar ei peperit Ismaelem, sed ex numero tali lecto, ilico obveniunt illis quae numeri involvunt; et ex reliquis 2 sicut in sensu interno explicata sunt.

Footnotes:

1. The Manuscript has ideo.

2. The Manuscript has reliqua.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.