From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #359

Study this Passage

  
/ 603  
  

359. Quoniam homo in externa forma potest vivere sicut alius, potest ditescere, epulari, habitare et vestiri splendide secundum conditionem et functionem, jucundis et laetis frui, ac mundanis fungi propter officia et negotia, et propter vitam animi et corporis, modo interius agnoscat Divinum, et benevelit proximo, patet, quod non tam difficile sit, sicut a multis creditur, ingredi viam caeli; sola difficultas est, posse resistere amori sui et mundi, et inhibere ne praedominentur, nam inde omnia mala. 1 Quod non tam difficile sit, sicut creditur, intelligitur per haec Domini verba,

"Discite a Me quod mitis sim, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum facile est, et onus meum leve," (Matthaeus 11:29-30)

quod jugum Domini facile sit, et onus leve, est quia quantum homo resistit malis ex amore sui et mundi scaturientibus, tantum ducitur a Domino, et non a semet; et quod Dominus dein illis apud hominem resistat, et illa removeat.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod ex amore sui et mundi omnia mala (1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480 [7490?] 7488, 8318, 9335, 9348, 10038, 10742).

Quae sunt contemptus aliorum, inimicitiae, odia, vindictae, saevitiae, doli (6667, [7370, 7371,] 7372, 7373, 7374, 9348, 10038, 10742).

Quod homo in illos amores nascatur, ita quod in illis sint mala ejus hereditaria (694, 4317, 5660).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8318

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8318. ‘Cecidit super illos formido et pavor’: quod significet quod absque ulla spe dominationis, constat ex significatione ‘formidinis et pavoris’, cum dicitur de illis qui in amore sui et inde falsis et malis, qui significantur per ‘duces Edomi et potentes Moabi’, quod sit quod absque spe dominationis; qui enim in malo amoris sui sunt continue cupiunt dominari, at cum cadit super illos terror pro hoste victore, tunc cadit spes dominandi.

[2] Sciendum quod mala 1 sint ex duplici origine, nempe ex amore sui et ex amore mundi; qui in malis ex amore sui sunt, illi se 2 solos amant et omnes reliquos contemnunt praeter illos qui unum faciunt 3 cum ipsis, quos cum amant, non illos amant sed se, quia vident se in illis; mala ex hac origine sunt omnium pessima, nam non 4 solum omnes alios prae se contemnunt sed etiam vituperiis prosequuntur, et ex 5 levi causa odio habent, et tunc perniciem illorum spirant; fitque sic vindicta et 6 crudelitas jucundum vitae illorum; qui in malo illius amoris sunt, in inferno sunt profunde secundum amoris illius quale et quantum.

[3] Qui autem in malo ex amore mundi sunt, illi etiam proximum nauci habent et illum aestimant solum ex opulentia, ita opes non autem ipsum; illi cupiunt omnia possidere quae proximi sunt; 7 cum in hac cupiditate sunt, 8 tunc absque omni charitate et misericordia sunt; privare enim proximum suis bonis est jucundum vitae illorum, imprimis illorum qui sordide avari sunt, qui nempe amant aurum et argentum propter aurum et argentum, non autem propter aliquem usum ex illis; illi apud 9 quos malum 10 hujus amoris dominatur etiam in infernis sunt, sed non in tam profundis ut illi qui in malo amoris sui 11 sunt. Praeter binas has origines mali etiam datur 12 tertia, quae est malum facere ex principiis 13 falsae religionis; 14 sed hoc malum audit malum apud illos qui in amore sui et mundi sunt, non autem apud illos qui in amore erga proximum et in Deum suum sunt; nam finis est bonum, et finis qualificat reliqua, videatur 15 n. 8311.

Footnotes:

1. in altera vita sunt

2. solum

3. secum

4. modo

5. vili

6. The Manuscript inserts quoque.

7. cumque

8. The Manuscript places this after bonis.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. illius

11. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

12. una

13. falsis

14. The Manuscript inserts falsum religionis parit malum vitae, .

15. The Manuscript inserts supra.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.