From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #359

Study this Passage

  
/ 603  
  

359. Quoniam homo in externa forma potest vivere sicut alius, potest ditescere, epulari, habitare et vestiri splendide secundum conditionem et functionem, jucundis et laetis frui, ac mundanis fungi propter officia et negotia, et propter vitam animi et corporis, modo interius agnoscat Divinum, et benevelit proximo, patet, quod non tam difficile sit, sicut a multis creditur, ingredi viam caeli; sola difficultas est, posse resistere amori sui et mundi, et inhibere ne praedominentur, nam inde omnia mala. 1 Quod non tam difficile sit, sicut creditur, intelligitur per haec Domini verba,

"Discite a Me quod mitis sim, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum facile est, et onus meum leve," (Matthaeus 11:29-30)

quod jugum Domini facile sit, et onus leve, est quia quantum homo resistit malis ex amore sui et mundi scaturientibus, tantum ducitur a Domino, et non a semet; et quod Dominus dein illis apud hominem resistat, et illa removeat.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod ex amore sui et mundi omnia mala (1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480 [7490?] 7488, 8318, 9335, 9348, 10038, 10742).

Quae sunt contemptus aliorum, inimicitiae, odia, vindictae, saevitiae, doli (6667, [7370, 7371,] 7372, 7373, 7374, 9348, 10038, 10742).

Quod homo in illos amores nascatur, ita quod in illis sint mala ejus hereditaria (694, 4317, 5660).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7375

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7375. Hi bini amores crescunt quantum illis laxantur frena et quantum homo in illos evehitur; et tandem crescunt ultra modum ut non 1 tantum omnibus in suo regno imperare 2 velint, sed etiam quae ultra sunt, usque ad fines terrae; immo, amores illi quando illis laxantur frena, ascendunt usque ad Deum universi, hoc est, in tantum ut illi qui in illis sunt scandere velint 3 in thronum Dei, et pro ipso Deo coli; secundum 4 haec apud Esaiam de Lucifero, per quem intelliguntur qui in illis amoribus sunt, ac Babel vocantur, Tu dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte 5 conventus, in lateribus septentrionis: ascendam supra excelsa nubis, et similis fiam Altissimo; 6 sed ad infernum demissus es, 14:13-15.

Footnotes:

1. modo

2. velit, et omnia bona ibi possidere

3. ad

4. illa

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

614:13, 14, (word in the Manuscript was not deciphered by the Editors) ad infernum demissus es

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.