From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #358

Study this Passage

  
/ 603  
  

358. In antecessum memorare licet, quod homo possit divitias acquirere, et opes cumulare quantum datur, modo non fiat cum astu et arte mala; quod possit delicate edere et bibere, modo non ponat in eo vitam; possit habitare magnifice secundum conditionem; possit conversari cum aliis sicut alii lusoria frequentare, confabulari de rebus mundi et quod non opus habeat, ut incedat devotus, tristi et gemente facie, et capite nutante, sed laetus et hilaris; nec ut det sua pauperibus, nisi quantum ducit illum affectio: verbo potest vivere in externa forma prorsus sicut homo mundi et quod illa nihil obstent, quin homo in caelum veniat, modo interius in se de Deo cogitet sicut decet, et cum proximo sincere et juste agat. Homo enim talis est qualis ejus affectio et cogitatio, seu qualis ejus amor et fides omnia quae in externis agit, inde suam vitam trahunt, nam agere est velle, et loqui est cogitare, agit enim ex voluntate, et loquitur ex cogitatione. Quapropter per id quod in Verbo dicitur, quod homo secundum facta judicabitur, et quod ei secundum opera retribuetur, intelligitur quod secundum ejus cogitationem et affectionem, ex quibus facta, seu quae in factis, nam facta nullius rei sunt absque illis, ac prorsus talia sunt quales illae. 1 Inde patet, quod externum hominis nihil faciat, sed internum ejus ex quo externum. Sit illustrationi: qui sincerum agit, et non defraudat alterum, ex sola causa quia timet leges, jacturam famae et inde honoris aut lucri, et si ille timor non refrenaret, alterum defraudaret quantum posset ejus cogitatio et voluntas est fraus, et tamen ejus facta in externa forma apparent sincera; is quia insincerus et fraudulentus interius est, infernum in se habet qui autem sincerum agit, et non defraudat alterum, ex causa quia est contra Deum, et contra proximum, is si posset defraudare alterum usque non vellet ejus cogitatio et voluntas est conscientia is caelum in se habet. Facta utriusque in externa forma apparent similia, sed in interna sunt prorsus dissimilia.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod saepius in Verbo dicatur, quod homo judicabitur et quod ei retribuetur secundum facta et opera (3934).

Quod per "facta" et "opera" ibi non intelligantur facta et opera in externa forma, sed in interna, quoniam bona opera in externa forma faciunt etiam mali, sed in externa et simul in interna solum boni (3934, 6073).

Quod opera, sicut omnes actus, ex interioribus hominis, quae sunt ejus cogitationis et voluntatis, suum esse et existere, et suum quale habeant. quoniam inde procedunt; quapropter qualia sunt interiora, talia sunt opera (3934, 8911, 10331). Ita qualia sunt interiora quoad amorem et fidem (3934, 6073, 10337, 10333 [10332?]).

Quod sic opera contineant illa, et sint illa in effectu (10331).

Quare judicari et retribui secundum facta et opera, est secundum illa (3147, 3934, 6073, 8911, 10331, 10333 [10332?]).

Quod opera quantum spectant se et mundum non sint bona, sed quantum spectant Dominum et proximum (3147).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5660

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5660. ‘Et argentum alterum descendere facimus in manu nostra 1 ad emendum cibum’: quod significet quod animus sit per verum aliunde comparare bonum, constat ex significatione ‘argenti’ quod sit verum, de qua mox supra n. 5657, et quia per ‘argentum’ significatur verum, per ‘argentum alterum’ significatur verum aliud, inde significatur verum aliunde; quia non aliud verum datur quod genuinum, quam a Domino Qui gratis donat, ita nec aliunde ipsum verum; et ex significatione ‘descendere facere’ quod sit animus comparandi, nempe bonum veri quod per ‘frumentum quod emerent’, significatur; sensus litterae historicus involvit quod argentum alterum etiam veniret ad Josephum, ad emendum ab illo cibum, sic non aliunde; at sensus internus non manet in sensu litterae historico, hunc sensum non curat, sed in ipsa re de qua agitur, quae res est, 2 si ut servi subjicerentur 3 propterea quod aliqua vera in 4 naturali exteriori gratis donata sunt quod aliunde compararent sibi bonum per verum; talis etiam est series in sensu interno, nam mox dicitur ‘non scimus quis posuit argentum in manticis nostris’, per quae significatur quod non crederent 5 quia non scirent a quo verum in naturali exteriore.

[2] Similiter existit in altera vita apud spiritus qui 6 per vera initiantur in bonum, et imprimis in hoc, quod omne bonum et verum a Domino influat, 7 et cum appercipiunt quod influat omne quod cogitant et volunt, et sic quod a se cogitare et velle non possint, tunc repugnant quantum possunt, 8 credunt 9 quod sic vita propria illis nulla foret, et sic quod periret omne jucundum, nam hoc in proprio ponunt; ac insuper, si non 10 possent agere bonum a se nec credere verum a se, quod remitterent manus, nihil ex se agendo et cogitando, et exspectarent influxum; ita cogitare illis permittitur 11 etiam in tantum ut paene concludant apud se quod non 12 velint inde bonum et verum accipere sed aliunde, ubi non talis orbatio proprii est; etiam quandoque datur illis inquirere ubi id inveniant; at postea, cum nullibi inveniunt, illi qui regenerantur, redeunt et ex libero eligunt quoad velle et cogitare duci a Domino; informantur etiam tunc quod accepturi sint proprium caeleste quale est angelis, et cum hoc proprio etiam beatum et felix in aeternum.

[3] Quod proprium caeleste 13 attinet, hoc ex nova voluntate, quae datur a Domino, existit, et differt a proprio hominis, in eo quod non magis spectent se in omnibus et singulis quae agunt, 14 ac in omnibus et singulis quae discunt et docent, sed quod tunc spectent proximum, publicum, Ecclesiam, regnum Domini, et sic Ipsum Dominum; fines vitae sunt qui mutantur, fines 15 spectandi inferiora, nempe 16 mundum et semet, removentur, et fines 17 spectandi superiora, loco illorum substituuntur; fines vitae non aliud sunt quam ipsa vita hominis, nam fines sunt ipsum velle hominis et sunt ipsi ejus amores, nam quae homo amat, haec vult et pro fine habet; qui proprio caelesti donatur, is etiam in tranquillo est et in pace, nam fidit Domino et credit quod nihil mali illum attingat, et novit quod concupiscentiae illum non infestent; et praeterea qui in proprio caelesti sunt, in ipso libero sunt, nam duci a Domino est liberum, ducitur enim in bono, a bono, ad bonum; 18 inde constare potest quod sint in beato et felici, nam nihil est quod turbat, non aliquid amoris sui, 19 consequenter non aliquid inimicitiae, odii, vindictae, nec aliquid amoris mundi, consequenter non aliquid fraudis, timoris, 20 irrequiei.

Footnotes:

1. The Manuscript and the First Latin Edition, here omit.

2. The Manuscript inserts quod.

3. quia

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. et quia nec

6. initiantur in vera et per veri

7. at

8. credunt enim

9. The Manuscript has this passage (reading et sic quod vita ... foret, et quod ita omne jucundum, periret, nam ... ponunt) placed after influxum below.
.
10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. The Manuscript inserts imo.

12. The Manuscript places this after accipere.

13. est

14. nec pro se

15. qui inferiora spectant

16. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

17. qui superiora spectant

18. etiam in beato et felici est

19. seu

20. The Manuscript places this before fraudis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.