From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #356

Study this Passage

  
/ 603  
  

356. Qui autem per cognitiones et scientias sibi comparaverunt intelligentiam et sapientiam, qui sunt qui omnia applicuerunt usui vitae, et simul agnoverunt Divinum, amaverunt Verbum, et spiritualem moralem vitam (de qua supra, 319,) vixerunt, illis scientiae inserviverunt pro mediis sapiendi, et quoque corroborandi illa quae fidei sunt; interiora eorum quae mentis, percepta sunt et quoque visa sicut transparentia ex luce, in colore candido, flammeo vel caeruleo, in quali sunt adamantes, rubini, sapphiri, qui pellucidi, et hoc secundum confirmationes pro Divino et pro veris Divinis ex scientiis. Vera intelligentia et sapientia talis apparet, cum sistitur videnda in mundo spirituali; id trahit a luce caeli, quae est Divinum Verum procedens a Domino, ex quo omnis intelligentia et sapientia (videatur supra, 126-133).

[2] Plana illius lucis, in quibus variegationes sicut colorum existunt, sunt interiora mentis; et confirmationes veritatum Divinarum per talia quae in natura sunt, ita quae in scientiis, producunt variegationes illas: 1 mens enim interior hominis intuetur in res memoriae naturalis et illa quae ibi confirmant, per ignem amoris caelestis quasi sublimat, et subducit, ac purificat usque in ideas spirituales quod ita fiat, homo nescit quamdiu in corpore vivit, quoniam ibi et spiritualiter et naturaliter cogitat, at illa quae tunc spiritualiter cogitat, non appercipit, sed modo illa quae naturaliter; verum cum in mundum spiritualem venit, tunc non appercipit quae naturaliter in mundo cogitavit. sed quae spiritualiter ita mutatur status. Ex his patet, quod homo per cognitiones et scientias spiritualis fiat, et quod illae sint media sapiendi, sed modo illis qui fide et vita agnoverunt Divinum. Sunt etiam illi in caelo prae aliis accepti, et ibi inter illos qui in medio sunt (43), quia in luce prae reliquis hi sunt intelligentes et sapientes in caelo, qui splendent sicut splendore expansi, et qui lucent sicut stellae simplices autem ibi sunt, qui agnoverunt Divinum, amaverunt Verbum, ac spiritualem moralem vitam vixerunt, sed interiora sua quae sunt mentis, non ita per cognitiones et scientias excoluerunt. Mens humana est sicut humus, quae talis est sicut excolitur.

COLLECTA EX ARCANIS CAELESTIBUS DE SCIENTIIS.

Quod homo imbuendus sit scientiis et cognitionibus, quoniam per illas discit cogitare, dein intelligere quid verum et bonum, et tandem sapere (129, 1450, 1451, 1453, 1548, 1802).

Quod scientifica sint prima, super quibus struitur et fundatur hominis vita, tam civilis et moralis quam spiritualis; et quod discantur propter usum ut finem (1489, 3310).

Quod cognitiones aperiant viam ad internum hominem, ac dein conjungant illum cum externo secundum usus (1563, 1616). Quod rationale nascatur per scientias et cognitiones (1895, 1900, 3086).

Verum non per ipsas cognitiones, sed per affectionem usuum ex illis (1895).

Quod sint scientifica quae admittunt vera Divina, et quae non admittunt (5213).

Quod scientifica inania destruenda sint (1489, 1492, 1499, 1580 [1581?]).

Quod scientifica inania sint, quae pro fine habent et confirmant amores sui et mundi, et quae abstrahunt ab amoribus in Deum et erga proximum, quia talia occludunt internum hominem, usque adeo ut homo dein non aliquid e caelo recipere possit (1563, 1600).

Quod scientifica sint media sapiendi, et media insaniendi, et quod per illa internus homo vel aperiatur vel claudatur, et sic rationale vel excolatur vel destruatur (4156, 8628, 9922).

Quod internus homo aperiatur et successive perficiatur per scientifica, si homo pro fine habet usum bonum, imprimis usum qui spectat vitam aeternam (3086).

Quod tunc scientificis, quae sunt in naturali homine, occurrant spiritualia et caelestia ex spirituali homine, et adoptent convenientia (1495).

Quod usus vitae caelestis tunc ex scientificis, quae in naturali homine, per internum hominem a Domino extrahantur, elimentur et eleventur (1895, 1896, 1900-1902, 5871, 5874, 5901).

Et quod scientifica incongrua et adversantia ad latera rejiciantur et exterminentur (5871, 5886, 5889).

Quod visus interni hominis non alia evocet ex scientificis externi hominis, quam quae sunt amoris ejus (9394).

Quod sub visu interni hominis in medio sint et in claro quae amoris sunt, ad latera autem et in obscuro quae non amoris (6068, 6085 [6084?]).

Quod scientifica convenientia successive implantentur ejus amoribus, et quasi in his habitent (6325).

Quod homo in intelligentiam nasceretur, si in amorem erga proximum; sed quia in amorem sui et mundi, quod nascatur in totalem ignorantiam (6323, 6325).

Quod scientia, intelligentia et sapientia sint filii amoris in Deum et amoris erga proximum (1226, 2049, 2116).

Quod aliud sit sapere, aliud intelligere, aliud scire, et aliud facere; sed quod usque apud illos qui in vita spirituali sunt, ordine consequantur, ac in facere seu in factis simul sint (10331).

Quod etiam aliud sit scire, aliud agnoscere, et aliud fidem habere (896).

Quod scientifica quae sunt externi seu naturalis hominis, sint in luce mundi; vera autem quae facta sunt fidei et amoris, et sic vitam adepta, sint in luce caeli (5212).

Quod vera, quae vitam spiritualem adepta sunt, comprehendantur per ideas naturales (5510).

Quod influxus spiritualis sit ab interno seu spirituali homine in scientifica quae in externo seu naturali (1940, 8005). Quod scientifica sint receptacula et quasi vasa veri et boni, quae interni hominis (1469, 1496, 3068, 5489, 6004, 6023, 6052, 6071, 6077, 7770, 9922).

Quod scientifica sint quasi specula, in quibus vera et bona interni hominis sicut in imagine apparent (5201).

Quod ibi simul ut in suo ultimo sint (5373, 5874, 5886, 5901, 6004, 6023, 6052, 6071).

Quod influxus spiritualis sit et non physicus, hoc est, quod sit influxus ab interno homine in externum, ita in hujus scientifica, non autem ab externo in internum, ita ab hujus scientificis in vera fidei (3219, 5119, 5259, 5427, 5428, 5478, 6322, 9110, 9111 [dele?]).

Quod a veris doctrinae ecclesiae, quae ex Verbo, ducendum sit principium, et illa primum agnoscenda, et quod deinceps consulere liceat scientifica (6047).

Ita quod liceat illis qui in affirmativo sunt de veris fidei, per scientifica intellectualiter confirmare illa, non autem illis qui in negativo sunt (2568, 2588, 4760, 6047).

Qui non credit vera Divina, nisi persuadeatur ex scientificis, quod nusquam credat (2094, 2832).

Quod ex scientificis intrare in vera fidei sit contra ordinem (10236).

Quod illi qui id faciunt fiant vesani quoad illa quae caeli et ecclesiae sunt (128-130).

Quod cadant in falsa mali (232, 233, 6647).

Et quod in altera vita, cum de spiritualibus cogitant, fiant quasi ebrii (1072).

Quales porro sunt (196).

Exempla illustrantia, quod spiritualia non capi possint, si per scientifica in illa intratur (233, 2094, 2194, 2203, 2209).

Quod multi eruditi in spiritualibus plus insaniant quam simplices, ex causa quia in negativo sunt, quod per scientifica, quae jugiter et in copia coram visu eorum sunt confirmant (4760, 8629).

Quod quia ex scientificis ratiocinantur contra vera fidei, acriter ratiocinentur, quia ex fallaciis sensuum, quae captant et persuadent, quia aegre discuti queunt (5700).

Fallaciae sensuum quae et quales (5084, 5094, 6400, 6948). Quod qui nihil veri intelligunt, et quoque qui in malo sunt, ratiocinari queant de veris et bonis fidei, et tamen non intelligere illa(4213 [4214?]).

Quod solum confirmare dogma non sit intelligentis, sed videre prius antequam confirmatur, num verum sit vel non (4741, 6647).

Quod scientiae post mortem nihil faciant, sed quae homo per scientias hausit intellectu et vita (2480).

Quod usque omnia scientifica post mortem maneant, sed quod quiescant (2476-2479, 2481-2486).

Quod eadem scientifica apud malos sint falsa, quia applicantur ad mala, et apud bonos vera quia applicantur ad bonum (6917). Quod vera scientifica apud malos non sint vera, utcunque apparent ut vera dum loquuntur illa, quia intus in illis est malum (10331).

Qualis cupido sciendi spiritibus est, exemplum (1993 [1973, 1974?]).

Quod apud angelos sit desiderium sciendi et sapiendi immensum, quoniam scientia, intelligentia et sapientia sunt cibus spiritualis (3114, 4459, 4792, 4976, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588, 5656 [5655?] 6277, 8562, 9003). Quod scientia antiquorum fuerit scientia correspondentiarum et repraesentationum, per quam in cognitionem spiritualium se introduxerunt, sed quod illa scientia hodie prorsus oblitterata sit (4844, 4749, 4965, 4965).

Quod vera spiritualia non comprehendi possint. nisi sequentia haec universalia sciantur: nempe, (i.) Quod omnia in universo se referant ad bonum et verum, et ad conjunctionem utriusque, ut sint aliquid, ita ad amorem et fidem et eorum conjunctionem. (ii.) Quod apud hominem sit intellectus et voluntas, et quod intellectus sit receptaculum veri ac voluntas boni et quod omnia ad bina illa apud hominem se referant, et ad conjunctionem illorum, sicut omnia ad verum et bonum, ac eorum conjunctionem. (iii.) Quod homo internus sit et externus, et quod illi inter se distincti sint sicut caelum et mundus; et tamen quod unum debeant facere, ut homo sit vere homo. (iv) Quod lux caeli sit in qua internus homo est, et lux mundi in qua externus; et quod lux caeli sit ipsum Divinum Verum ex quo omnis intelligentia. (v.) Quod inter illa quae in interno et quae in externo homine sunt sit correspondentia, et quod inde utrobivis sub alia specie appareant, usque adeo ut non dignoscantur quam per scientiam correspondentiarum. Nisi haec et plura alia sciuntur, non possunt ideae de veris spiritualibus et caelestibus nisi incongruae capi et formari, et sic quod scientifica et cognitiones quae naturali hominis absque universalibus illis parum possint inservire rationali homini ad intellectum et incrementum. Inde patet quam necessaria sunt scientifica.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod colores pulcherrimi appareant in caelo (1053, 1624).

Quod calores in caelo sint ex luce ibi, et quod sint ejus modificationes seu variegationes (1042, 1043, 1053, 1624, 3993, 4530, 4922, 4742).

Ita quod sint apparentiae veri ex bono, ac significent talia quae sunt intelligentiae et sapientiae (4530, 4677, 4922, 9466).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5427

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5427. ‘Et agnovit Joseph fratres suos’: quod significet quod vera illa Ecclesiae, caelesti spiritualis ex luce ejus apparerent, constat ex significatione ‘agnoscere’ quod sit percipere, videre, ita apparere; ex repraesentatione ‘Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua prius; et ex significatione ‘fratrum ejus’ quod sint vera communia Ecclesiae, de qua supra n. 5409, 5419; et quia per ‘agnovit Joseph fratres suos’ illa significantur, nempe quod vera communia Ecclesiae caelesti spiritualis apparerent, sequitur quod ex luce in qua caeleste spiritualis, ita ex luce caelesti spiritualis; ex hac luce quae est verum a Divino, n. 5417, apparent omnia et singula vera quae infra sunt, seu quae in naturali, non autem vicissim si non medium, 1 minus si non correspondentia, et per correspondentiam conjunctio; quod manifeste constare potest ex eo quod angeli qui in caelis, 2 ita in luce caeli, videre possint omnia et singula quae fiunt in mundo spirituum, qui mundus proxime infra caelos est, tum omnia et singula quae in terra inferiorum, immo quae in infernis, non autem vicissim;

[2] etiam ita se res habet quod angeli superioris caeli videre queant omnia quae fiunt sub illis in caelo inferiore, non autem vicissim nisi sit medium; sunt etiam spiritus medii per quos communicatio fit cis et retro; quapropter qui infra sunt, quibus non medium, et magis quibus non correspondentia, cum spectant in lucem caeli, nihil prorsus vident, apparet omne quod ibi, prorsus in obscuro; cum tamen illi qui ibi, in clarissima die sunt; 3 hoc illustrari potest unica hac experientia: apparuit mihi magna civitas, ubi mille et mille varia quae delectabilia et pulchra; vidi illa quia datum erat medium, at spiritus qui apud me erant, quid absque medio, ne minimum ibi videre potuerunt; et dictum quod qui non in correspondentia sunt, tametsi ibi, usque tamen ne hilum quod ibi, appercipiant.

[3] Se quoque 4 hoc habet sicut interior homo seu spiritus ejus, qui etiam anima vocatur, ille videre potest omnia et singula quae sunt et fiunt in exteriore homine, non autem vicissim nisi sit correspondentia et medium; inde est quod exteriori homini qui non in correspondentia, appareat interior sicut nihil, usque adeo ut 5 dum aliquid de interiore homine dicitur, exteriori appareat vel ita obscurum ut ne quidem 6 visum illuc vertere velit, vel sicut nullum, cui non fides; at cum correspondentia est, tunc etiam exterior homo videt 7 per medium, quid 8 agitur in interiore; lux enim quae est interiori homini per medium influit in lucem quae est exteriori, hoc est, lux caelestis in lucem naturalem, et hanc illuminat, ex qua illuminatione apparet id quod apud interiorem hominem existit; inde intelligentia et sapientia exteriori seu naturali homini; at si non medium est, et magis si non correspondentia, tunc interior homo videt et percipit quid agitur in exteriore, et quodammodo etiam ducit, sed non vicissim; si 9 autem contrarietas 10 est, quod nempe exterior homo prorsus pervertat aut exstinguat quod influit per interiorem, tunc privatur interior homo sua luce 11 quae e caelo, et clauditur ei versus caelum, at aperitur communicatio ad exteriorem hominem ab inferno; plura de his videas in nunc sequentibus.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts et.

2. seu

3. quod illustrare licet

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. cum

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. The Manuscript places this after interiore.

8. peragitur

9. vero

10. sit

11. The Manuscript inserts nempe luce.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.