From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #352

Study this Passage

  
/ 603  
  

352. Spuria intelligentia et sapientia est non videre et percipere quid verum et bonum, ac inde falsum et malum, ex interiori, sed modo credere id verum et bonum, ac falsum et malum esse, quod ab aliis dicitur, et dein id confirmare. illi quia non vident verum ex vero, sed ex alio, aeque possunt arripere et credere falsum ac verum, et quoque confirmare illud usque ut appareat sicut verum; quicquid enim confirmatur, induit apparentiam veri; et nihil est quod non confirmari potest. Horum interiora non aperta sunt nisi ab infra, sed exteriora quantum se confirmaverunt; quare lux ex qua vident, non est lux caeli, sed est lux mundi, quae lumen naturale vocatur in hac enim luce possunt falsa lucere ut vera, immo cum confirmata sunt, possunt splendescere, non autem in luce caeli. Ex hoc genere minus intelligentes et sapientes sunt qui 1 se multum confirmaverunt, at magis intelligentes et sapientes qui se parum. Ex his patet, quid spuria intelligentia et sapientia. Sed ex hoc genere non sunt illi, qui in pueritia autumaverunt vera esse quae a magistris audiverunt, si in juventute, quando ex suo intellectu cogitant, non illis inhaerent, sed desiderant verum, et ex desiderio inquirunt illud, et cum inveniunt, interius afficiuntur: hi quia afficiuntur vero propter verum, vident verum antequam confirmant. 2 Illustretur hoc per exemplum. Erat sermo inter spiritus, unde sit quod animalia nascantur in omnem scientiam naturis suis conformem, non autem homo; et dictum est quod causa sit, quia animalia in ordine suae vitae sunt, non autem homo quare is in ordinem inducendus est per cognitiones et scientias: at si homo nasceretur in ordinem suae vitae, qui est amare Deum supra omnia, et proximum sicut semet, quod is nasceretur in intelligentiam et sapientiam, et inde quoque in fidem omnis veri, quantum cognitiones accedunt. Spiritus boni hoc statim viderunt et perceperunt quod ita esset, et hoc solum ex luce veri at spiritus qui se confirmaverunt in sola fide, et inde rejecerunt ad latus amorem et charitatem, id non intelligere potuerunt, quia lux falsi confirmati apud illos obscuraverat lucem veri.

Footnotes:

1. [Editor's footnote] qui pro "que"

2. [Swedenborg's footnote] Quod sapientis sit videre et percipere num sit verum priusquam confirmatur, non autem confirmare quod ab aliis dicitur (1017[1], 4741, 7012, 7680, 7950).

Quod videre et percipere num verum sit antequam confirmatur, solum detur apud illos qui afficiuntur vero propter verum et propter vitam (8521).

Quod lux confirmationis sit lux naturalis et non spiritualis, et quod sit lux sensualis, dabilis etiam apud malos (8780). Quod omnia, etiam falsa, confirmari possint, ut appareant sicut vera (2482 [2477, 2284?] 2490 [2480?] 5033, 6865, 8521).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6865

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6865. ‘Et educ populum Meum filios Israelis ex Aegypto’: quod significet inde liberationem illorum qui ab Ecclesia spirituali a falsis infestantibus, constat ex significatione ‘educere’ quod sit liberatio; ex significatione ‘filiorum Israelis’ quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6637; et ex significatione ‘Aegypti’ quod sit scientificum falsum quod contra vera Ecclesiae, ita falsum infestans, de qua n. 6692.

[2] Est falsum scientificum quod maxime infestat illos qui ab Ecclesia spirituali; causa est quia non perceptionem veri ex bono habent, sed modo cognitionem veri ex doctrina; qui tales sunt, quam maxime infestantur a scientificis; scientifica enim sunt vasa communissima quae apparent quandoque contraria veris, priusquam vera illis immissa faciunt ut 1 transluceant, et sic non appercipiantur; et praeterea scientifica sunt plena fallaciis sensuum quae discuti nequeunt ab illis qui in solis cognitionibus ex doctrina sunt et non in perceptione veri ex bono; imprimis quia lux mundi apud illos praedominium habet, quae lux apparet clara quamdiu lux caeli non in illam influit, sed ut primum lux caeli illabitur, fit loco lucis obscurum; inde est quod illi illuminati et ingeniosi 2 sint in rebus mundi, sed obscurati et hebetes in rebus caeli.

[3] Hi 3 credunt se illuminatos, cum doctrinalia Ecclesiae apud se confirmarunt, sed est lumen sensuale quod ex lumine mundi quod tunc fallit illos; doctrinalia enim confirmari possunt qualiacumque sint, sicut sua a Judaeis, sua ab Enthusiastis, sua a Socinianis, et sua a quibusvis haereticis; et cum confirmata sunt, apparent in lumine sensuali illis ut ipsa vera. At qui in luce caeli sunt in illustratione sunt a Domino, et ante confirmationem appercipiunt per intuitionem in scientifica quae infra sunt et ibi in ordinem disposita, num verum confirmabile sit vel non; inde patet quod hi interiorem intuitionem habeant quae est supra scientifica, ita distinctam; illi autem intuitionem inferiorem quae est intra scientifica, ita perplexam, n. 2831.

Footnotes:

1. paene non appercipiantur sed translucent

2. The Manuscript inserts prae aliis.

3. The Manuscript inserts usque.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.