From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #35

Study this Passage

  
/ 603  
  

35. Quia tale discrimen est, non potest angelus unius caeli intrare ad angelos alterius caeli, seu non potest aliquis ex interiori caelo ascendere nec aliquis ex superiori caelo descendere: qui ex inferiori caelo ascendit, corripitur anxietate usque ad dolorem, nec potest videre illos qui ibi, minus loqui cum illis; et qui ex superiori caelo descendit, privatur sua sapientia, titubat voce, et desperat. Fuerunt quidam ex ultimo caelo, qui nondum instructi erant quod caelum consisteret in interioribus angeli, credentes quod in superiorem felicitatem caelestem venirent, modo in caelum ubi illi angeli; permittebatur etiam ut ad illos intrarent, at cum ibi erant, neminem videbant utcunque inquirerent, tametsi magna multitudo erat; advenarum enim interiora non aperta erant in tali gradu in quo interiora angelorum qui ibi, inde nec visus; et paulo post corripiebantur angore cordis, usque adeo ut vix scirent num in vita essent vel non; quapropter subito inde se contulerunt ad caelum unde erant, gavisi quod inter suos venirent; spondentes quod non amplius cuperent altiora, quam quae vitae eorum concordant. Vidi etiam demissos e caelo superiori, et privatos sua sapientia, usque ut nescirent quale esset quum caelum. Secus fit, cum Dominus elevat aliquos ex inferiori caelo in superius, ut videant gloriam ibi, quod fit saepius; tunc praeparantur primum, et stipantur angelis intermediis per quos communicatio. Ex his patet quod tres illi caeli inter se distinctissimi sint.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6313

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6313. Cum homo elevatur versus interiora, tunc a lumine crasso sensuali venit in lumen mitius, et tunc simul abducitur ab influxu scandalosorum et spurcorum, et adducitur propius ad illa quae justi et aequi sunt, quia propius ad angelos qui apud illum, ita propius ad lucem caeli. Elevatio haec a sensualibus nota fuerat antiquis, etiam gentilibus, quare sophi eorum dixerunt, cum animus abducitur a sensualibus, quod veniat in lucem interiorem, ac simul in statum tranquillum, et in beatitudinem quandam caelestem; inde etiam illi de immortalitate animi concluserunt. Homo adhuc interius potest elevari, et quo interius eo in lucem clariorem venit, et tandem in lucem caeli, quae lux non est nisi quam sapientia et intelligentia a Domino. Tres caeli non aliter distincti sunt quam secundum elevationes versus interiora, ita 1 quoque secundum gradus lucis; tertium caelum quia est in intimis, est in maxima luce, ita in sapientia quae multum excedit sapientiam inferiorum caelorum.

Footnotes:

1. in

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.