From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #35

Study this Passage

  
/ 603  
  

35. Quia tale discrimen est, non potest angelus unius caeli intrare ad angelos alterius caeli, seu non potest aliquis ex interiori caelo ascendere nec aliquis ex superiori caelo descendere: qui ex inferiori caelo ascendit, corripitur anxietate usque ad dolorem, nec potest videre illos qui ibi, minus loqui cum illis; et qui ex superiori caelo descendit, privatur sua sapientia, titubat voce, et desperat. Fuerunt quidam ex ultimo caelo, qui nondum instructi erant quod caelum consisteret in interioribus angeli, credentes quod in superiorem felicitatem caelestem venirent, modo in caelum ubi illi angeli; permittebatur etiam ut ad illos intrarent, at cum ibi erant, neminem videbant utcunque inquirerent, tametsi magna multitudo erat; advenarum enim interiora non aperta erant in tali gradu in quo interiora angelorum qui ibi, inde nec visus; et paulo post corripiebantur angore cordis, usque adeo ut vix scirent num in vita essent vel non; quapropter subito inde se contulerunt ad caelum unde erant, gavisi quod inter suos venirent; spondentes quod non amplius cuperent altiora, quam quae vitae eorum concordant. Vidi etiam demissos e caelo superiori, et privatos sua sapientia, usque ut nescirent quale esset quum caelum. Secus fit, cum Dominus elevat aliquos ex inferiori caelo in superius, ut videant gloriam ibi, quod fit saepius; tunc praeparantur primum, et stipantur angelis intermediis per quos communicatio. Ex his patet quod tres illi caeli inter se distinctissimi sint.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3405

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3405. ‘Et invenit in anno illo centum mensuras’: quod significet abundantiam, constat ex significatione ‘anni’ quod sit integer status de quo agitur, de qua n. 487, 488, 493, 893; ex significatione ‘centum’ quod sit multum ac plenum, de qua n. 2636; et a significatione ‘mensurae’ quod sit status rei quoad verum, de qua n. 3104; 1 haec in unum collata significant abundantiam veri. In supremo sensu agitur hic, ut in reliquis, de Domino, nempe quod etiam Ipse in veri apparentiis, cum in humano materno, 2 fuerit, sed quod, sicut illud humanum, etiam apparentias, exuerit, ac Ipsum Divinum Infinitum ac Aeternam induerit:

[2] sed in sensu interno seu respectivo agitur dei apparentiis superioris gradus, quae apud angelos, ut dictum, quarum abundantia significatur per quod ‘invenerit in anno illo centum mensuras’; se habet ita cum veri apparentiis, seu cum veris quae a Divino, quod quae superioris gradus sunt, excedant illas quae in inferiore gradu sunt, abundantia et perfectione immensum, nam myriades immo myriades myriadum rerum, quae distincte percipiuntur ab illis qui in superiore gradu, modo ut unum apparent apud illos qui in inferiore; sunt enim inferiora non nisi 3 composita superiorum; ut concludi potest a memoriis apud hominem, quarum interior, quia in superiore gradu, 4 tam immensum excellet prae exteriore quae in inferiore gradu, videatur n. 2473, 2474. Inde constare potest in qua sapientia sunt angeli prae homine, angeli 5 etiam tertii caeli sunt in quarto gradu supra hominem, de qua sapientia ideo coram homine non nisi quam incomprehensibile, immo ineffabile praedicari potest.

Footnotes:

1. The Manuscript has quae

2. The Manuscript has fuisset

3. The Manuscript inserts quam.

4. The Manuscript has quod tantum excelleat (but deletes the a)

5. The Manuscript has enim

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.