From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #34

Study this Passage

  
/ 603  
  

34. Omnis etiam perfectio crescit versus interiora, et decrescit versus exteriora, quoniam interiora sunt propiora Divino et in se puriora, exteriora autem remotiora a Divino et in se crassiora. 1 Perfectio angelica consistit in intelligentia, in sapientia, in amore, inque omni bono, et inde felicitate; non autem in felicitate absque illis, nam felicitas absque illis est externa et non interna. Quia interiora apud angelos intimi caeli aperta sunt in tertio gradu, ideo perfectio illorum immensum superat perfectionem angelorum in medio caelo, quorum interiora aperta sunt in secundo gradu; similiter excedit perfectio angelorum medii caeli perfectionem angelorum ultimi caeli.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (3405, 5146, 5147).

Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (5707).

Quod quantum homo ab extremis elevatur versus interiora, tantum in lucem et ita in intelligentiam veniat, et quod elevatio sit sicut e nimbo in clarum (4598, 6183, 6333 [6313?]).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6333

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6333. SENSUS INTERNUS

Ex his quae in hoc capite dicta sunt a Jacobo, manifeste constare potest quod sensus alius Verbo insit quam qui apparet in littera; dicit enim Jacob qui tunc Israel, quod indicabit quid continget filiis suis in extremitate dierum, vers. 1, et tamen quae indicat, 1 et quae praedicit, non aliquid contigerat illis; ut quod posteri Reubenis, Shimeonis et Levi prae reliquis maledicerentur, quodque Shimeon et Levi dividerentur in Jacobo, et dispergerentur in Israele, de quibus, vers. 3-7;

sed contigerat contrarium Levi, quod nempe benedictus fuerit, nam apud illum sacerdotium.

[2] Quod de Jehudah dicitur, hoc nec contigerat ei, praeter quod apud illum manserit Ecclesiae repraesentativum diutius quam apud reliquos; et praeterea de eo talia dicuntur quae nemo scire potest quid sint, nisi ex sensu alio qui interius latet, ut quod curvaret se et cubaret sicut leo, alligaret ad vitem asellum suum, ad vitem praestantem filium asinae suae, lavaret in vino vestimentum suum, in sanguine uvarum velamen suum, quod ruber oculis a vino, et albus dentibus a lacte, vers. 9, 11, 12; haec omnia sunt talia ex quibus unusquisque capere potest quod aliquid insit quod notum est in caelo, et quod homini patefieri nequit nisi inde.

[3] Similiter se habet cum illis quae de reliquis suis filiis Israel dixit: sicut de Zebulone, quod ad portum marium et navium habitabit, et latere ad Zidonem: de Jisaschare, quod asinus osseus cubans inter sarcinas, inclinaturus humerum ad bajulandum: de Dane quod serpens in via, serpens jaculus super semita, mordens calcaneos equi, et cadet eques ejus retrorsum; ac ita porro de reliquis; ex his manifeste constat, ut dictum, quod sensus internus sit. Verbum est datum ut uniat caelum et terram, seu angelos cum hominibus, quapropter ita scriptum est ut ab angelis spiritualiter capiatur cum ab homine naturaliter, et sic sanctum per angelos influat, per quod fit unio; tale est Verbum tam in historicis quam in propheticis; 2 sed sensus internus minus apparet in historicis quam in propheticis, quia historica alio stilo conscripta sunt, 3 sed tamen usque per significativa;

[4] historica ideo data sunt ut infantes et pueri initientur per illa in 4 Verbi lectionem, nam 5 sunt delectabilia et sedent in animis eorum, per quae sic communicatio datur illis cum caelis, quae communicatio est grata quia illi in statu innocentiae et charitatis mutuae sunt; haec causa est quod Verbum historicum sit; 6 quod Verbum propheticum sit, est quia cum id legitur, non intelligatur ab homine nisi obscure; et cum ab homine qui talis sicut hodie, intelligitur obscure, ab angelis percipitur clare; quod mihi datum est scire a multa experientia, de qua 7 , ex Divina Domini misericordia, alibi.

Footnotes:

1. seu

2. sed in historicis quod Internum sit, minus apparet quam in propheticis,

3. et

4. Verbum

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript inserts et.

7. The Manuscript inserts experientia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.