From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #34

Study this Passage

  
/ 603  
  

34. Omnis etiam perfectio crescit versus interiora, et decrescit versus exteriora, quoniam interiora sunt propiora Divino et in se puriora, exteriora autem remotiora a Divino et in se crassiora. 1 Perfectio angelica consistit in intelligentia, in sapientia, in amore, inque omni bono, et inde felicitate; non autem in felicitate absque illis, nam felicitas absque illis est externa et non interna. Quia interiora apud angelos intimi caeli aperta sunt in tertio gradu, ideo perfectio illorum immensum superat perfectionem angelorum in medio caelo, quorum interiora aperta sunt in secundo gradu; similiter excedit perfectio angelorum medii caeli perfectionem angelorum ultimi caeli.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (3405, 5146, 5147).

Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (5707).

Quod quantum homo ab extremis elevatur versus interiora, tantum in lucem et ita in intelligentiam veniat, et quod elevatio sit sicut e nimbo in clarum (4598, 6183, 6333 [6313?]).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6314

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6314. Similiter ac cum luce se quoque habet cum calore qui homini vitalis 1 est; calor hic vitalis prorsus non originem trahit a calore qui e sole mundi, sed a calore spirituali qui est amor, 2 et procedit a Domino; hic calor est angelis; inde homo quantum in amore est, tantum in calore vitali est; corpus autem est in calore mundi, et quoque sensuale interius, sed calor vitalis influit in hunc calorem et vivificat illum; puritates et crassities ejus se similiter habent ac luces. m}Hic calor est qui intelligitur per ignes sacros in Verbo, 3 quapropter per ignes illos ibi significantur caelestes amores; ac in opposito sensu est ille calor qui intelligitur per ignes inferni, 4 quare per ignes illos in Verbo significantur amores infernales et eorum cupiditates.

Footnotes:

1. The Manuscript places this before homini.

2. qui

3. quare

4. et per illos

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.