From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #34

Study this Passage

  
/ 603  
  

34. Omnis etiam perfectio crescit versus interiora, et decrescit versus exteriora, quoniam interiora sunt propiora Divino et in se puriora, exteriora autem remotiora a Divino et in se crassiora. 1 Perfectio angelica consistit in intelligentia, in sapientia, in amore, inque omni bono, et inde felicitate; non autem in felicitate absque illis, nam felicitas absque illis est externa et non interna. Quia interiora apud angelos intimi caeli aperta sunt in tertio gradu, ideo perfectio illorum immensum superat perfectionem angelorum in medio caelo, quorum interiora aperta sunt in secundo gradu; similiter excedit perfectio angelorum medii caeli perfectionem angelorum ultimi caeli.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (3405, 5146, 5147).

Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (5707).

Quod quantum homo ab extremis elevatur versus interiora, tantum in lucem et ita in intelligentiam veniat, et quod elevatio sit sicut e nimbo in clarum (4598, 6183, 6333 [6313?]).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6312

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6312. Quia in sensuali hoc lumine inferna sunt, 1 ideo nisi homo ab illo elevatur, non potest non perire; elevatur per bonum fidei. Sunt etiam inferna quae in subtiliore sphaera sunt, in 2 illis sunt qui maligni fuerunt intus, et plures artes excogitaverunt deprivandi alios suis bonis, ac plures dolos emachinati 3 sunt ut imperarent; sed observatum est quod haec sphaera influat in sphaeram sensualem externam, et quidem a parte tergali ubi involuntaria hominis; inde sensualis sphaera tam valida est.

Footnotes:

1. quare

2. quibus

3. imperandi aliis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.