From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #34

Study this Passage

  
/ 603  
  

34. Omnis etiam perfectio crescit versus interiora, et decrescit versus exteriora, quoniam interiora sunt propiora Divino et in se puriora, exteriora autem remotiora a Divino et in se crassiora. 1 Perfectio angelica consistit in intelligentia, in sapientia, in amore, inque omni bono, et inde felicitate; non autem in felicitate absque illis, nam felicitas absque illis est externa et non interna. Quia interiora apud angelos intimi caeli aperta sunt in tertio gradu, ideo perfectio illorum immensum superat perfectionem angelorum in medio caelo, quorum interiora aperta sunt in secundo gradu; similiter excedit perfectio angelorum medii caeli perfectionem angelorum ultimi caeli.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (3405, 5146, 5147).

Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (5707).

Quod quantum homo ab extremis elevatur versus interiora, tantum in lucem et ita in intelligentiam veniat, et quod elevatio sit sicut e nimbo in clarum (4598, 6183, 6333 [6313?]).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5147

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5147. ‘Ab omni cibo Pharaonis’: quod significet plenum bono caelesti pro nutriendo naturali, constat ex significatione ‘cibi’ quod sit bonum caeleste, de qua sequitur; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit interius naturale, de qua n. 5080, 5095, et quoque naturale in communi, nam interius 1 et exterius naturale unum faciunt cum correspondent; et quia cibus est pro nutritione, significatur per ‘ab omni cibo Pharaonis’ plenum bono caelesti pro nutriendo naturali. Dicitur quod in canistro supremo ille cibus esset, et per id significatur quod voluntarii intimum bono caelesti plenum esset; influit enim bonum a Domino per intimum hominis, et inde per gradus sicut scalae ad exteriora; intimum enim in perfectissimo statu est respective, quapropter illud immediate recipere potest bonum a Domino, non ita inferiora; si inferiora reciperent bonum a Domino immediate, vel obscurarent illud, vel perverterent, nam imperfectiora sunt respective.

[2] Quod influxum boni caelestis a Domino et ejus receptionem attinet, sciendum quod voluntarium hominis recipiat bonum, et intellectuale ejus recipiat verum, et quod intellectuale nequaquam recipere verum possit ut ei approprietur, nisi simul voluntarium recipiat bonum, ita quoque vicissim; unum enim influit sic in alterum, et disponit alterum ad recipiendum; intellectualia comparari possunt formis quae continue variantur, et voluntaria harmoniis resultantibus ex variatione, consequenter vera possunt comparari variationibus et bona jucundis inde; et quia cum veris et bonis eminenter ita quoque se habet, constare potest quod unum dari absque altero nequeat, tum quod

[non] produci unum nisi per alterum possit.

[3] Quod cibus significet bonum caeleste, est quia angelorum cibi non aliud sunt quam bona amoris et charitatis, ex iis non modo vivificantur sed etiam recreantur; bona illa actu seu exercitia imprimis sunt illis recreationi, sunt enim desideria eorum; quod desideria quae actu obtinentur, recreationi et vitae sint, notum est. Quod talia cedant nutritioni spiritui hominis, quando cibi materiales nutritioni ejus corpori, etiam constare potest ex eo quod cibi absque jucundis parum conducant, sed cum jucundis nutriant; jucunda sunt quae aperiunt meatus seu ductus qui recipiunt et devehunt in sanguinem, injucunda autem claudunt; jucunda illa apud angelos sunt bona amoris et charitatis, quae quod sint cibi spirituales, qui correspondent cibis terrestribus, inde concludi potest; sicut ‘cibi’ sunt bona, ita ‘potus’ sunt vera. In Verbo multis in locis nominantur cibi;

[4] qui sensum internum non novit, non aliter scire potest quam quod ibi cibi vulgares intelligantur, sed sunt ibi spirituales; ut apud Jeremiam,

Omnis populus gementes, quaerentes panem, dederunt desiderabilia sua pro cibo, ad recreandum animam, Thren.

1:11:

apud Esaiam,

Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite, et ite, emite sine argento et sine pretio vinum et lac, 55:1:

apud Joelem,

Propinquus dies Jehovae, et sicut devastatio a fulminatore veniet; nonne coram oculis nostris cibus excisus est? e domo Dei nostri laetitia et gaudium?

putrefacta sunt grana sub glebis suis, devastata sunt horrea, destructa sunt granaria, quia exaruit frumentum,

1:15-17:

apud Davidem,

Horrea 2 nostra plena, depromentia de cibo ad cibum, greges nostri milleni, et decies milleni in plateis nostris, ... non clamor in vicis nostris; beatus populus cui sic, Ps. 144:13-15:

apud eundem,

Omnia 3 Te exspectant, ut des cibum eorum tempore suo, das illis colligunt, aperis manum Tuam, saturantur bono, Ps. 104:27, 28;

[5] in his locis cibus caelestis et spiritualis in sensu interno intelligitur, cum in sensu litterae cibus materialis; inde patet quomodo sibi correspondent interiora et exteriora Verbi, seu quae inibi sunt spiritus et quae sunt litterae, ut 4 quod dum homo intelligit illa secundum sensum litterae, angeli apud illum intelligant eadem secundum sensum 5 spiritualem; ita Verbum conscriptum est ut non modo generi humano sed etiam caelo inserviat, quapropter omnes voces ibi sunt significativae rerum caelestium, et omnes res repraesentativae earum, et hoc usque ad minimam iotam.

[6] Quod ‘cibus’ in sensu spirituali sit bonum, etiam Dominus manifeste docet, apud Johannem, Operamini cibum, non qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit, vi

27:

apud eundem,

Caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere potus, 6:55;

‘caro’ est Divinum Bonum, n. 3813, et ‘sanguis’ est Divinum Verum, n. 4735 et apud eundem,

Jesus dixit discipulis, Ego cibum habeo quem edam, quem vos nescitis; dicebant discipuli ad se invicem, Num quis attulit Ipsi quod comederet? Dixit illis Jesus, Cibus Meus est ut faciam voluntatem Ipsius Qui misit Me, et perficiam Ipsius opus, 4:32-34;

‘facere voluntatem Patris, et perficere Ipsius opus’ est Divinum Bonum actu seu exercitio, quod in genuino sensu est ‘cibus’, ut supra dictum.

Footnotes:

1. interius enim

2. The Manuscript transposes this and following reference.

3. See note page 715

4. et

5. The Manuscript deletes internum, and inserts spiritualem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.