From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #33

Study this Passage

  
/ 603  
  

33. Probe sciendum est, quod interiora apud angelos faciant, ut sint in uno aut in altero caelo: quo enim interiora apertiora ad Dominum sunt, eo in interiori caelo sunt. Tres gradus interiorum sunt apud unumquemvis tam angelum quam spiritum, et quoque apud hominem; illi apud quos tertius gradus apertus est, in intimo caelo sunt; apud quos secundus, aut modo primus, illi in medio aut ultimo caelo sunt. Interiora aperiuntur per receptionem Divini boni ac Divini veri: qui afficiuntur Divinis veris, et admittunt illa statim in vitam, ita in voluntatem et inde actum, in intimo seu tertio caelo sunt, et ibi secundum receptionem boni ex affectione veri; qui autem non admittunt illa statim in voluntatem, sed in memoriam et inde intellectum, et ex eo volunt et faciunt ea, illi in medio seu secundo caelo sunt: at qui moraliter vivunt, et credunt Divinum, nec tantopere curant instrui, illi in ultimo seu primo caelo sunt. 1 Inde constare potest, quod status interiorum faciant caelum, et quod caelum sit intra unumquemvis, et non extra illum; quod etiam Dominus docet, dicendo,

"Non venit regnum Dei cum observatione, neque dicent, Ecce hic aut ecce illic; ecce enim regnum Dei in vobis habetis"(Luca 17:20-21).

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod totidem gradus vitae in homine sint, quot caeli, et quod aperiantur post mortem secundum ejus vitam (3747, 9594). Quod caelum sit in homine (3884).

Inde quod qui caelum in se recepit in mundo, in caelum veniat post mortem (10717).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6313

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6313. Cum homo elevatur versus interiora, tunc a lumine crasso sensuali venit in lumen mitius, et tunc simul abducitur ab influxu scandalosorum et spurcorum, et adducitur propius ad illa quae justi et aequi sunt, quia propius ad angelos qui apud illum, ita propius ad lucem caeli. Elevatio haec a sensualibus nota fuerat antiquis, etiam gentilibus, quare sophi eorum dixerunt, cum animus abducitur a sensualibus, quod veniat in lucem interiorem, ac simul in statum tranquillum, et in beatitudinem quandam caelestem; inde etiam illi de immortalitate animi concluserunt. Homo adhuc interius potest elevari, et quo interius eo in lucem clariorem venit, et tandem in lucem caeli, quae lux non est nisi quam sapientia et intelligentia a Domino. Tres caeli non aliter distincti sunt quam secundum elevationes versus interiora, ita 1 quoque secundum gradus lucis; tertium caelum quia est in intimis, est in maxima luce, ita in sapientia quae multum excedit sapientiam inferiorum caelorum.

Footnotes:

1. in

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.