From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #329

Study this Passage

  
/ 603  
  

329. [XXXVII.] DE INFANTIBUS IN CAELO.

Quorundam fides est, quod modo infantes qui intra ecclesiam nati sunt, in caelum veniant, non autem qui extra ecclesiam: causam dicunt, quod infantes intra ecclesiam baptizati sint, et per baptismum initiati in fidem ecclesiae. Sed illi non sciunt, quod nulli per baptismum sit caelum, nec fides; est enim baptismus modo in signum et memoriale quod homo regenerandus sit, et quod regenerari possit qui intra ecclesiam natus est, quoniam ibi est Verbum, ubi Divina vera, per quae regeneratio, et ibi est Dominus notus a quo regeneratio. 1 Sciant itaque, quod unusquisque infans, ubicunque natus est, sive intra ecclesiam sive extra illam, sive a parentibus piis sive ab impiis, cum moritur, recipiatur a Domino, et in caelo educetur, ac secundum Divinum ordinem doceatur et imbuatur affectionibus boni, et per illas cognitionibus veri et dein, sicut perficitur intelligentia et sapientia, introducatur in caelum, et fiat angelus. Unusquisque potest scire, qui ex ratione cogitat, quod nullus natus sit ad infernum, sed omnes ad caelum; et quod ipse homo sit in culpa, quod in infernum veniat, at quod infantes in nulla adhuc culpa possint esse.

Footnotes:

1. [Editor's footnote] Quod Baptismus significet regenerationem a Domino per vera fidei ex Verbo (4255, 5120, 9089, [9088?] 10239, 10386-10388, 10392).

Quod Baptismus sit signum, quod homo sit ab ecclesia ubi agnoscitur Dominus a quo regeneratio, et ubi est Verbum ex quo vera fidei per quae regeneratio (10386-10388).

Quod Baptismus non det fidem nec salutem, sed quod testetur quod recepturi, qui regenerantur (10391).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5120

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5120. ‘Et dedi scyphum super volam Pharaonis’: quod significet appropriationem ab interiore naturali, constat ex significatione ‘dare scyphum’ ita vinum ad bibendum, quod sit appropriare; quod ‘bibere’ sit appropriato veri, videatur n. 3168; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit interius naturale, de qua n. 5080, 5095, 5118. Agitur hic, ut ex praecedentibus patet, de regeneratione sensualis parti intellectuali interioris hominis subjecti quod per ‘pincernam’ significatur, consequenter de veri et boni 1 influxu, et receptione in naturali exteriore; sed quia haec remotiora sunt a captu eorum qui non distinctam aliquam ideam habent de rationali et de naturali, nec aliquam de influxu, idcirco ulterior explicatio supersedetur.

[2] Praeterea in Verbo pluries nominatur scyphus, seu poculum aut calix, et per illum significatur in genuino sensu verum spirituale, hoc est, verum fidei quod ex bono charitatis, simile quod per vinum; et in opposito sensu falsum per quod malum, et quoque falsum ex malo; quod ‘scyphus’ significet simile quod vinum, est quia scyphus est continens et vinum est contentum, et inde unum constituunt, et sic unum intelligitur per alterum: quod illa significentur per scyphum in Verbo, patet ab his locis:

apud Davidem,

[3] Jehovah, dispones ante me mensam coram inimicis, et pinguefacies oleo caput meum, scyphus meus abundabit, Ps.

23:5;

‘disponere mensam et pinguefacere oleo caput’ pro donari bono charitatis et amoris; ‘scyphus meus abundabit’ pro quod naturale implebitur vero et bono spirituali inde:

apud eundem,

Quid reddam Jehovae? ... scyphum salutum accipiam, et nomen Jehovae invocabo, Ps. 116:12, 13;

[4] ‘scyphum salutum accipere’ pro appropriatione bonorum fidei:

apud Marcum, Quisquis potaverit vos poculo aquae in nomine Meo, eo quod Christi sitis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam, ix

41; ‘potare poculo aquae in nomine Meo’ pro instruere in veris fidei ex pusilla charitate:

apud Matthaeum,

[5] Mox accipiens poculum, et gratias agens, dedit illis dicens, Bibite ex eo omnes, hoc enim est sanguis Meus ille Novi Testamenti, 26:27, 28; Marcus 14:23, 24; Luc. 22:20;

‘poculum’ dicitur, non vinum, quia vinum praedicatur de Ecclesia spirituali, at sanguis de Ecclesia caelesti, tametsi utrumque significat sanctum verum procedens a Domino, sed in Ecclesia spirituali sanctum fidei ex charitate erga proximum, at in Ecclesia caelesti sanctum charitatis ex amore in Dominum; distinguitur Ecclesia spiritualis a caelesti in eo quod illa sit in charitate erga proximum, haec autem in amore in Dominum, et Sancta Cena instituta est ut repraesentaret et significaret amorem Domini erga universum genus humanum, et reciprocum hominis erga Ipsum.

[6] Quia per ‘poculum seu scyphum’ significabatur id quod contineretur, et per ‘vinum’ id quod contineretur, consequenter per ‘poculum’ externum hominis, et per ‘vinum’ internum ejus, ideo a Domino dictum, Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae, quia purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero plena sunt rapina et intemperantia; Pharisaee caece, purga prius interius poculi et patinae, et fiet etiam exterius mundum, Matth. 23:25,

26; Luc. 11:39;

per ‘poculum’ etiam hic in sensu interno intelligitur verum fidei; hoc excolere absque bono ejus, est ‘purgare 2 exterius poculi’, et magis cum interiora sunt hypocrisi, dolo, odio, vindicta, crudelitate, 3 plena, tunc enim verum fidei solum in externo homine est, et prorsus nihil ejus in interno, 4 et bonum fidei excolere et imbuere, facit ut vera conjungantur bono in interiore homine, etiam tunc fallacia acceptantur pro veris, quod significatur per ‘purgare prius interius poculi, et fiet etiam exterius mundum’.

[7] Similiter quae apud Marcum, Alia multa sunt quae Pharisaei et Judaei acceperunt tenere, baptizationes poculorum et testaceorum, et aeneorum, et lectorum.... Deserentes mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismos testaceorum et poculorum, et alia similia multa facitis; ... repudiatis mandatum Dei, ut traditionem vestram teneatis, 7:4, 8, 9.

[8] Quod per poculum seu ‘scyphum’ significetur in opposito sensu falsum ex quo malum, tum falsum quod ex malo, constat a sequentibus:

apud Jeremiam,

Ita dixit Jehovah Deus Israelis ad me, Sume scyphum vini irae hunc e manu Mea, et bibere fac illum omnes gentes, ad quas Ego mitto te, ut bibant et titubent, et insaniant propter gladium, quem Ego missurus inter illos: accepi itaque scyphum e manu Jehovae, et bibere feci omnes gentes ad quas misit me Jehovah,

25:15-17, 28; ‘scyphus vini irae’ pro falso per quod malum; quod falsum per quod malum, significetur, est quia sicut vinum inebriat et insanum facit, ita falsum; ebrietas spiritualis non aliud est quam insania inducta per ratiocinia de credendis, cum nihil creditur quod non capitur, inde falsa, et ex falsis mala, n. 1072; quare dicitur ‘ut bibant et titubent, et insaniant propter gladium quem Ego missurus’; ‘gladius’ est falsum pugnans contra verum, n. 2799, 4499: in libro Threnorum,

[9] Gaude et laetare filia Edomi, habitans in terra Uz, etiam ad te transibit scyphus, inebriaberis et revelaberis, 4:21;

‘inebriari ex scypho’ pro insanire ex falsis; ‘revelari seu nudari absque pudore’ pro malo inde, n. 213, 214:

apud Ezechielem,

[10] In via sororis tuae ambulasti, ideo dabo scyphum ejus in manum tuam; sic dixit Dominus Jehovih, Scyphum sororis tuae bibes, profundum et latum, eris in risum et subsannationem, ampla ad capiendum, ebrietate et dolore impleberis, scypho devastationis et desolationis, scyphum sororis tuae Samariae et bibes, et exprimes, et testas ejus comminues, 23:31-34;

de Hierosolyma, per quam significatur spirituale Ecclesiae caelestis; ‘scyphus’ ibi pro falso ex malo; hoc quia vastat seu destruit Ecclesiam, dicitur ‘scyphus devastationis et desolationis’:

apud Esaiam,

Excitare, excitare, surge Hierosolyma, quae bibisti e manu Jehovae scyphum irae Ipsius, faeces scyphi trepidationis bibisti, 51:17:

apud Habakkuk, Bibe etiam tu, ut praeputium tuum reveletur, circumibit ad te scyphus dextrae Jehovae, ut vomitus ignominiosus super gloria tua, 2:16:

apud Davidem,

Scyphus in manu Jehovae, ' et vino miscuit, implevit mixto, et effudit inde; sed faeces ejus exsugent, bibent omnes impii terrae, Ps. 75:9 [KJV Ps. 75:8];

[11] ‘scyphus’ etiam in illis locis pro insania ex falsis et inde malis; vocatur ‘scyphus irae Jehovae’, et quoque ‘dextrae Jehovae’,

ex causa quia Judaica gens, sicut etiam plebs, non aliunde mala et poenas malorum et falsorum quam a Jehovah venire crediderat, cum tamen sunt ex homine et ex infernali turba apud illum; ex apparentia et inde fide ita pluries dicitur, sed sensus internus docet quomodo intelligendum et quid credendum; de his videatur n. 245, 592, 696, 1093, 1683, 1874, 1875, 2335, 2447, 3605, 3607, 3614.

[12] Quia per ‘poculum’ sicut per vinum significantur in opposito sensu falsa per quae mala, tum falsa ex malis, inde etiam per ‘poculum’ significatur tentatio, quia haec fit cum falsum pugnat contra verum, et inde malum contra bonum; pro tentatione et de illa dicitur poculum, apud Lucam, Jesus oravit, dicens, Si velis ut transeat poculum hoc a Me, attamen non voluntas Mea sed Tua fiat, 22:42; 5 Matth. 24:39, 42, 44; Marcus 14:36;

‘poculum’ hic pro tentatione; similiter apud Johannem, Dixit Jesus Petro, Mitte gladium in vaginam, nonne poculum quod dedit Mihi Pater, biberim illud? 6 18:11: et quoque apud Marcum, Jesus dixit Jacobo et Johanni, Non scitis quid petitis; potestisne bibere poculum quod Ego bibo? et baptismate quo Ego baptizor, baptizari? dixerunt, Possumus; sed Jesus dixit illis, Poculum quidem quod Ego bibo, bibetis, et baptismate quo Ego baptizor, baptizabimini, 10:38, 39; Matth. 20:22, 23;

inde patet quod ‘poculum’ sit tentatio, quia illa existit 7 per mala pugnantia per falsa contra bona et vera, nam ‘baptismus’ significat regenerationem quae quia fit per pugnas spirituales, inde per illum simul significatur tentatio.

[13] ‘Poculum seu scyphus’ in prorsus opposito sensu significat falsum ex malo apud illos qui 8 profani sunt, hoc est, qui intus in contrariis charitati, et extus sanctitatem mentiuntur; in quo sensu apud Jeremiam,

Scyphus auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram, de vino ejus biberunt omnes gentes, ideo insaniunt gentes, 51:7;

‘Babel’ pro illis qui in sancto externo 9 et in profano intus, n. 1182, 1326; falsum quod obvelant sanctitate, est ‘scyphus auri’; inebrians universam terram' pro quod in errores et insanias ducant illos qui ab Ecclesia, quae est ‘terra’; profana quae sub externa sanctitate recondunt, sunt quod nihil aliud intendant quam ut omnium maximi et opulentissimi fiant, et colantur ut 10 dii possessores caeli et terrae, dominando sic super hominum animas et super corpora, et hoc per Divina et sancta quae praetexunt; inde quoad externum hominem apparent sicut angeli, sed quoad internum sunt diaboli.

[14] Similiter de Babele apud Johannem, Erat mulier induta purpura et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso et margaritis, habens aureum scyphum in manu sua, plenum abominationibus et immunditie scortationis ejus,

Apoc. 17:4:

apud eundem,

Cecidit cecidit Babylon magna, et facta habitaculum daemonum, ... quia ex vino furoris scortationes suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum ea scortati sunt.... Audivi vocem e caelo dicentem, ... scypho quo miscuit, miscete illi duplum, Apoc. xvii [2, ] 3, 4, 6:

11 apud eundem,

Facta est urbs magna in tres partes, et urbes gentium corruerunt: Babylonis magnae memoria facta est coram Deo, ad dandum illi poculum furoris irae Die, Apoc. 16:19:

apud eundem,

Tertius angelus dixit voce magna, Si quis bestiam adorat, et imaginem ejus, ... ille bibet ex vino irae Die mixto mero in scypho irae Ipsius, et cruciabitur igne et sulphure, Apoc. xiv

9, 10.

Footnotes:

1. spiritualis

2. The Manuscript inserts this, as in the First Latin Edition.

3. plena before hypocrisi

4. at

5. The Manuscript has Matthaeus ref. after Marcus ref.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts per falsa pugnantia contra vera, per baptisma etiam significatur tentatio, sed quae existit.

8. intus prophani sunt

9. at

10. The Manuscript deletes dii.

11. The Manuscript has et quoque Cap: 16:19;

omitting actual verses.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.