From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #325

Study this Passage

  
/ 603  
  

325. Unus chorus ad distantiam auditus fuit quodam mane; ex chori repraesentationibus cognoscere datum est, quod essent Chinenses; sistebant enim speciem hirci lanati, tum placentam ex miliis, et cochleare 1 ebenum, ut et ideam urbis natatilis. Desiderabant propius ad me venire, et cum se applicarent, dicebant quod soli apud me esse vellent, ut sua cogitata aperirent. Sed dicebatur eis, quod soli non essent, et quod alii qui indignantur quod soli esse vellent, cum tamen hospites. Indignatione eorum percepta, in cogitationem lapsi sunt, num 2 praevaricati sint contra proximum, et num quicquam sibi vindicaverint quod aliorum esset; (cogitationes in altera vita omnes communicantur;) commotionem animi eorum percipere datum est; erat agnitionis quod forte illos laeserint, tum pudoris inde, et una aliarum affectionum probarum; inde quod charitate essent praediti, cognoscebatur. Mox locutus sum cum illis, tandem etiam de Domino: cum Ipsum nominarem Christum, repugnantia quaedam apud eos percepta est; sed causa detegebatur, quod traxerint id e mundo, ex eo quod noverint Christianos pejus vivere quam illi, et in nulla charitate; at cum Dominum simpliciter nominarem, tunc interius commoti sunt. Instruebantur dein ab angelis, quod Christiana doctrina prae omni alia in universo orbe amorem et charitatem praescribat, sed quod pauci sint qui secundum illam vivunt. Sunt Gentiles, qui, cum vixerunt in mundo, ex conversatione et fama cognoverunt quod Christiani malam vitam agant, ut in adulteriis, in odiis, in rixis, in ebrietate, et similibus, quae illi horruerunt, quia talia contra eorum religiosa. illi in altera vita aliis timidiores sunt recipiendi vera fidei. Sed instruuntur ab angelis, quod doctrina Christiana, ac ipsa fides, prorsus aliud doceat; at quod illi minus quam Gentiles secundum doctrinalia vivant quae cum appercipiunt, vera fidei recipiunt, et Dominum adorant, sed serius.

Footnotes:

1. [Editor's footnote] "ebenum:"--sic editio princeps. Ab editore legeretur eburneum. Ebenum saepissime pro eburneum ab auctore scribebatur.

2. [Editor's footnote] num pro "nam" (vide Arcana Coelestia 2596)

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2596

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2596. Unus chorus ad distantiam a me fuit quodam mane; ex chori repraesentationibus cognoscere datum quod essent Chinenses, sistebant enim speciem hirci lanati, tum placentam ex miliis, et cochleare ebenum, ut et ideam urbis natatilis; desiderabant proprius ad me venire, et cum se applicarent, dicebant quod soli apud me esse vellent, ut sua cogitata aperirent; sed dicebatur eis quod soli non essent, et quod alii, qui indignantur quod soli esse vellent, cum tamen hospites; indignatione eorum percepta, in cogitationem lapsi sunt num praevaricati sint contra proximum et num quicquam sibi vindicaverint quod aliorum esset: (cogitationes in altera vita omnes communicantur:) commotionem eorum percipere datum; erat agnitionis quod forte eos laeserint, tum pudoris inde, et una aliarum affectionum probarum, inde quod charitate essent praediti, cognoscebatur: mox locutus cum illis, tandem etiam de Domino, eum Ipsum nominarem Christum, repugnantia quaedam apud eos percepta est, sed causa detegebatur quod traxerint id e mundo, ex eo quod noverint Christianos pejus vivere quam illi, et in nulla charitate; at cum Dominum simpliciter nominarem, tunc interius commoti sunt: instruebantur dein ab angelis quod Christiana doctrina prae omni alia in universo orbe amorem et charitatem praescribat, sed quod pauci sint qui secundum illam vivunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.