From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #311

Study this Passage

  
/ 603  
  

311. [XXXV.] QUOD CAELUM ET INFERNUM SINT EX HUMANO GENERE.

In Christiano orbe prorsus nescitur, quod caelum et infernum sint ex humano genere: creditur enim, quod angeli fuerint a principio creati, et quod inde caelum; ac quod Diabolus seu Satanas fuerit lucis angelus; sed quia rebellis factus, cum turba sua dejectus sit, et quod inde infernum. Quod talis fides in Christiano orbe sit, mirantur angeli quam maxime; et adhuc magis quod prorsus nihil sciant de caelo, cum tamen id est primarium doctrinae in ecclesia: et quia talis ignorantia regnat, corde gavisi sunt, quod placuerit Domino nunc revelare illis plura de caelo et quoque de inferno, et per id, quantum possibile est, discutere tenebras, quae indies increscunt, quia ecclesia ad suum finem pervenit.

[2] Quare volunt, ut ex ore illorum asseverem, quod in universo caelo non sit unus angelus qui a principio creatus est, nec in inferno aliquis diabolus qui creatus lucis angelus et dejectus, sed quod omnes tam in caelo quam in inferno sint ex humano genere, in caelo illi qui in mundo in caelesti amore et fide vixerunt, in inferno qui in infernali amore et fide; et quod infernum in toto complexu sit quod vocatur Diabolus et Satanas; illud infernum quod a tergo est, ubi sunt qui vocantur mali genii, Diabolus, et illud infernum quod anterius est, ubi sunt qui vocantur mali spiritus, Satanas. 1

[3] Quale unum infernum, et quale alterum, in sequentibus dicetur. Quod Christianus orbis talem fidem de illis in caelo et de illis in inferno ceperit, dicebant quod sit ex aliquibus locis in Verbo non intellectis aliter quam secundum sensum litterae, et non illustratis et explicatis per genuinam doctrinam ex Verbo; cum tamen sensus litterae Verbi, nisi genuina doctrina praeluceat, distrahit mentes in varia; unde ignorantiae, haereses, et errores. 2

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod inferna simul sumpta, seu infernales simul sumpti, dicantur Diabolus et Satanas (694).

Quod qui diaboli fuerunt in mundo, diaboli fiant post mortem (968).

2. [Swedenborg's footnote] Quod doctrina ecclesiae erit ex Verbo (3464, 5402, 6832 [6822?] 10763, 10765 [10764?]).

Quod Verbum absque doctrina non intelligatur (9021 [9025?] 9409, 9424, 9430, 10324, 10431, 10582).

Quod vera doctrina sit lucerna illis qui legunt Verbum (10401 [10400?]).

Quod genuina doctrina erit ab illis qui in illustratione sunt a Domino (2510, 2516, 2519, 9424, 10105).

Quod qui in sensu litterae absque doctrina sunt, in nullum intellectum veniant de veris Divinis (9409, 9410, 10582). Et quod in plures errores ferantur (10431).

Differentia inter illos docent et discunt ex doctrina ecclesiae quae ex Verbo, et inter illos qui ex solo sensu litterae Verbi, qualis (9025).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9409

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9409. ‘Et ad sepositos filios Israelis’: quod significet illos qui in solo sensu externo separato ab interno, constat ex 1 repraesentatione ‘filiorum Israelis qui sepositi’ seu separati a Moscheh, Aharone, Nadab et Abihu, et a septuaginta senioribus, de quibus 2 supra vers. 2 dicitur quod ‘non ascendent’, quod sint qui in 3 Verbi sensu externo separato ab interno, de qua supra n. 9380. Paucis hic dicetur quinam et quales illi sunt qui in sensu Verbi externo separato ab interno; sunt qua ex Verbo nullam Doctrinam charitatis et fidei extrahunt sed manent solum in Verbi sensu litterae; doctrina charitatis et fidei est internum Verbi, et sensus litterae est externum ejus; qui in sensu externo Verbi absque interno 4 sunt, illi quoque in cultu externo absque interno sunt, colunt externa sicut sancta et Divina, et quoque credunt quod in se sancta et Divina sint, cum tamen sancta et Divina 5 ex internis sunt; quod tales fuerint filii Jacobi, videatur 6 n. 3479, 4281, 4293, 4307, 4429, 4433, 4680, 4844, 4847, 4865, 4868, 4874, 4899, 4903, 4911, 4913, 6304, 8588, 8788, 8806, 8871.

[2]. 7 Sed hanc rem exempla illustrent: crediderunt quod ab omni peccato et ab omni reatu puri essent cum sacrificia obtulerint et ex sacrificiis comederint, 8 autumantes quod sacrificia in externa forma Absque interna' essent sanctissima cultus, et tunc boves, juvenci, agni, caprae, oves, arietes, 9 hirci, sancti, et quod altare esset omnium sanctissimum; similiter quod panis minharum, et vinum libaminum 10 ; crediderunt etiam quod cum laverint vestes suas et corpora sua, prorsus mundi essent; pariter quod ignis altaris 11 perpetuus, ac ignes lucernae, sancti essent ex se, tum panes propositionis, ut et oleum unctionis, praeter reliqua; quod ita crediderint, erat causa quia omne internum rejecerunt, usque adeo ut ne quidem audire 12 voluerint de internis, 13 sicut quod amarent Jehovam propter Ipsum et non propter se, ut 14 eveherentur ad dignitates et ad opulentiam supra omnes gentes et populos in universo; ideo nec audire voluerunt de Messia quod venturus propter salutem et felicitatem eorum aeternam sed propter se ut eminerent super omnes in mundo, nec audire voluerunt de amore mutuo et charitate erga proximum propter proximum et ejus bonum sed propter se, quantum sibi faveret; inimicum animum gerere, odio habere, vindicare, saevire, nihili faciebant, modo aliquid causae nacti sint.

[3] Aliter prorsus credidissent et fecissent si doctrinam amoris et fidei in Dominum et charitatis erga proximum recipere voluerint; tunc scivissent et credidissent quod holocausta, sacrificia, minhae, libamina, et 15 comessationes ex sacrificiis non purificaverint illos ab aliquo reatu et peccato, sed quod cultus Dei et paenitentia ex corde, 16 33:19 17 ; Jer. 7:21-23 18 ; Mich. 6:6-8; 6:6; Ps. 40:7, 9 [KJV Ps. 40:6, 8]; Ps. 51:18, 19 [KJV Ps. 51:16, 17]; 1 Sam. 15:22; 19 similiter quod lavationes vestium et corporis non aliquem mundarent sed purificationes cordis; pariter quod ignis altaris et ignes lucernae, tum panes propositionis, ut et oleum unctionis, non sancta essent 20 ex se sed 21 ex internis quae significabant; et quod cum in sanctis internis essent, tunc sancti essent, non a se sed a Domino, a Quo omne sanctum; filii Israelis haec interna scivissent si recepissent doctrinam amoris et charitatis, quoniam haec 22 docet quid involvunt externa; ex illa doctrina etiam 23 Verbi sensus internus scitur, quoniam sensus internus Verbi est ipsa doctrina amoris in Dominum et charitatis erga proximum, quod etiam 24 docet Dominus, dicendo quod ex binis illis mandatis omnis lex et omnes prophetae pendeant, Matth. 22:34, 38 [KJV 36, 40].

[4] Similiter paene se habet hodie in Christiano orbe, in quo quia nulla doctrina amoris in Dominum et charitatis erga proximum est, usque adeo ut vix sciatur quid amor caelestis et amor spiritualis, qui est charitas, ideo in externis sunt absque interno; bonum enim amoris caelestis et spiritualis, et inde verum fidei, facit internum hominis; inde est quod etiam hodie sensus externus Verbi, absque doctrina regulatrice et ductrice, flectatur quousque libet; doctrina enim fidei absque doctrina amoris et charitatis est sicut umbra noctis, at doctrina fidei ex doctrina amoris et charitatis est sicut lux diei; nam bonum quod est amoris et charitatis est sicut flamma, et verum fidei est sicut lux inde.

[5] Quoniam in 25 orbe Christiano tales hodie sunt, nempe in externis absque interno, ideo vix aliqui afficiuntur vero propter verum; inde quoque est quod ne quidem sciant quid bonum, quid charitas, et quid proximus, tum quid internum hominis, nec quid caelum et quid infernum, nec quod vita sit unicuique statim post mortem; qui illorum in doctrina suae Ecclesiae manent non curant num falsa sint aut vera; discunt illa et confirmant illa non propter 26 finem exercendi bonum charitatis ex corde, nec propter salutem suae animae et felicitatem aeternam, sed propter prosperitatem in mundo, hoc est, ut lucrentur famam, honores, et opes; inde est quod nulla illuminatio illis sit cum legunt Verbum, et quod prorsus negaturi sint quod aliquod internum in Verbo sit praeter quod exstat in littera; sed de hac re ab experientia, ex Divina Domini Misericordia, alibi plura dicentur.

Footnotes:

1. significatione

2. dicitur Vers. 2

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript inserts ejus.

5. The Manuscript places this after sunt.

6. None of these paragraph numbers is given in the Manuscript, but a series of dashes indicates that numbers are to be inserted here.

7. inde est quod crediderint, sicut hodie etiam credunt quod omnia ritualia sancta essent ex se, ut pro exemplis

8. credentes

9. The Manuscript inserts et.

10. The Manuscript inserts eorum.

11. perpetui after lucernae

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. quae erant amare

14. The Manuscript inserts nempe.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The Manuscript inserts qui per illa repraesentabatur, .

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The Manuscript inserts tum.

20. in se before sancta

21. quod sancta ex internis quae significarent

22. The Manuscript inserts unice.

23. The Manuscript places this after internus.

24. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

25. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

26. usum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.