From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #308

Study this Passage

  
/ 603  
  

308. Est quoque conjunctio caeli per Verbum cum illis qui extra ecclesiam sunt, ubi non Verbum; nam ecclesia Domini est universalis, et apud omnes qui Divinum agnoscunt et in charitate vivunt; instruuntur etiam post obitum ab angelis, et recipiunt Divina vera; 1 de qua re infra in suo articulo, ubi de gentibus, videatur. Ecclesia universalis in terris est in conspectu Domini sicut unus Homo, prorsus sicut caelum (de quo supra, 59-72); at ecclesia ubi Verbum et per id Dominus notus, est sicut cor et sicut pulmo in illo homine; quod omnia viscera et membra totius corporis ex corde et pulmone per varias derivationes vitam trahant, notum est; ita quoque illud humanum genus, quod extra ecclesiam ubi Verbum est, vivit, et constituit illius hominis membra. Conjunctio caeli per Verbum cum illis qui distant, etiam comparari potest luci, quae e medio propagatur circumcirca; Divina lux est in Verbo, ac ibi Dominus cum caelo praesens, ex qua praesentia etiam distantes in luce sunt; aliter foret si non Verbum. Haec amplius elucidari possunt per illa quae supra de forma caeli secundum quam consociationes et communicationes ibi, ostensa sunt. Sed hoc arcanum comprehensibile est illis qui in spirituali luce sunt, non autem illis qui solum in naturali; nam illi qui in luce spirituali sunt, innumerabilia clare vident, quae illi qui solum in luce naturali sunt non vident, aut sicut unum obscurum vident.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod ecclesia in specie sit ubi Verbum est, et per id Dominus notus, ita ubi Divina vera e caelo sunt revelata (3857, 10761).

Quod ecclesia Domini sit apud omnes qui in universo terrarum orbe in bono vivunt secundum religiosum suum (3263, 6637, 10765).

Quod omnes ubicunque sunt, qui in bono vivunt secundum religiosum suum, et agnoscunt Divinum, acceptentur a Domino (2589-2604, 2861, 2863, 3263, 4190, 4197, 6700, 9256).

Et praeterea omnes infantes, ubicunque nati (2289-2309, 4792).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4190

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4190. ‘Et accepit Jacob lapidem, et erexit illum in statuam’ quod significet verum tale et inde cultum, constat ex significatione ‘lapidis’ quod sit verum, de qua n. 643, 1298, 3720; et ex significatione ‘statuae’ quod sit cultus inde seu ex vero, de qua n. 3727; inde patet quod per illa verba significetur verum tale et inde cultus; verum tale dicitur quale nempe apud gentes; gentes enim tametsi non sciunt de Verbo, proinde de Domino, usque habent externa vera, qualia Christiani; sicut quod sancte colendum Numen, quod festa observanda: quod honorandi parentes, quod non furandum, quod non adulterandum, quod non occidendum, et quoque quod non concupiscenda alterius, ita qualia vera sunt decalogi 1 , quae etiam pro normis sunt intra Ecclesiam: qui inter illos sapiunt, eadem non modo observant in externa forma: sed etiam in interna, cogitant enim quod talia non solum sint contra religiosum illorum, sed etiam contra bonum commune, ita 2 contra debitum internum quod homini, proinde 3 contra charitatem, tametsi non ita sciunt quid fides; in obscuro illis est quoddam conscientiae, contra quod facere non volunt, immo quidam non possunt; inde constare potest quod Dominus illorum interiora quae in obscuro sunt, regat, et sic quod facultatem illis impertiatur recipiendi vera interiora, quae etiam recipiunt in altera vita, videantur quae de gentibus n. 2589-2604 ostensa sunt.

[2] Aliquoties cum Christianis in altera vita loqui datum de statu et sorte gentium extra Ecclesiam, quod facilius illi 4 recipiant vera et bona fidei quam Christiani qui non secundum praecepta Domini vixerunt; et quod Christiani crudeliter de illis cogitent, quod nempe omnes qui extra Ecclesiam sunt, damnati sint, et hoc ex recepto canone quod extra Dominum nulla salus; et quod hoc verum sit, sed quod gentes quae in charitate mutua vixerunt, ac justum et aequum ex quadam conscientia egerunt, facilius in altera vita recipiant fidem et agnoscant Dominum, quam qui intra Ecclesiam et non in tali charitate vixerunt; tum quod Christiani in falso sint, quod credant quod illis solis caelum quia Librum Verbi habent, scriptum in carta non autem in cordibus, et quod sciant Dominum, et Ipsum non Divinum credant quoad Humanum, immo nec agnoscant quam sicut communem hominem quoad alteram Ipsius Essentiam quam humanam naturam vocant; ac ideo cum sibi et suis cogitationibus relicti sunt, ne quidem Ipsum adorant; et sic quod illi sint qui extra Dominum, quibus non salus.

Footnotes:

1. The Manuscript has in decalogo

2. The Manuscript has sed etiam

3. The Manuscript has ita

4. The Manuscript has ibi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.