From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #299

Study this Passage

  
/ 603  
  

299. Datum etiam est scire, unde homini anxietas, dolor animi ac tristitia interior quae melancholia vocatur. Sunt spiritus qui nondum in conjunctione cum inferno sunt, quia adhuc in primo suo statu, de quibus in sequentibus, ubi de Mundo Spirituum, dicetur: illi amant indigesta et maligna, qualia sunt sordescentium ciborum in ventriculo quapropter adsunt ubi talia apud hominem, quia illa iis sunt jucunda, ac inter se ex sua affectione mala ibi loquuntur. Affectio loquelae eorum influit inde apud hominem, quae affectio si contraria est affectioni hominis, fit ei tristitia et anxietas melancholica; si autem convenit, fit ei laetitia et hilaritas. illi spiritus juxta ventriculum apparent quidam ad sinistrum ejus, quidam ad dextrum ejus quidam inferius, quidam superius etiam propius et remotius ita varie secundum affectiones in quibus sunt. Quod inde anxietas animi sit, ex pluri experientia scire et confirmari datum est vidi illos, audivi illos, sensi anxietates ab illis subortas, locutus sum cum illis, abacti sunt et cessavit anxietas, redierunt et rediit anxietas, et appercepi incrementum et decrementum ejus secundum eorum appropinquationem et remotionem. Inde patuit mihi, unde est, quod quidam, qui non sciunt quid conscientia ex eo quod non sit illis conscientia, adscribant ejus dolorem ventriculo. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod qui conscientiam non habent, non sciant quid conscientia (7490, 9121).

Quod sint quidam qui rident ad conscientiam cum audiunt quid sit (7217).

Quod quidam credant quod conscientia nihil sit, quidam quod sit aliquid triste dolorificum naturale vel ex causis in corpore vel ex causis in mundo, quidam quod aliquid apud vulgus ex religioso ([206, 831,] 950).

Quod sit conscientia vera, conscientia spuria, et conscientia falsa (1033).

Quod dolor conscientiae sit anxietas mentis propter injustum. insincerum, et quodcunque malum quod homo credit esse contra Deum et contra bonum proximi (7217).

Quod conscientia illis sit qui in amore in Deum et in charitate erga proximum sunt, non autem illis qui non sunt (831, 965, 2380, 7490).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #831

Study this Passage

  
/ 10837  
  

831. Sunt quae vixerunt genio, et solum studuerunt sibi et mundo, et in externo decoro posuerunt omnem vitam et vitae jucunditatem, quare in societate civili prae aliis aestimatae; inde ex actualitate et habitu traxerunt id quod per modos decori se insinuare potuerint aliorum cupiditatibus et voluptatibus, simulatione honesti, sed fine dominandi; inde vita eorum facta simulativa et dolosa: similiter ac alii frequentarunt Ecclesias, sed ob nullum alium finem quam ut honestae et piae apparerent; et praeterea fuerunt absque conscientia, ad flagitia et adulteria pronissimae, quantum occultari potuissent. Tales in altera vita similiter cogitant; quid conscientia non sciunt, irrident eos qui nominant conscientiam; in aliorum quascumque affectiones intrant, simulando honestum, pium, misericors, innocens, quae iis sunt media decipiendi; et quoties vincula externa iis auferuntur, ruunt in scelestissima et obscenissima. Hae sunt quae in altera vita fiunt magae seu praestigiatrices, quarum quaedam sunt quae vocantur sirenes; et arripiunt ibi artes in mundo ignotas; sunt sicut spongiae quae imbibunt artificia nefanda, et tali genio ut prompte exerceant: artificia in mundo ignota quae ibi addiscunt, sunt quod loqui possint sicut alibi, ut vox audiatur sicut a spiritibus bonis alio loco: quod possint simul quasi apud plures esse, persuadendo sic aliis se esse quasi praesentes ubivis: quod loquantur ut plures simul, et in pluribus locis simul: quod avertere possint quae influunt a spiritibus bonis, etiam quae a spiritibus angelicis, et pervertere ilico in sui favorem diversimode: quod inducere similitudinem alius per ideas quas captant et effigiant: cuivis inspirare affectionem pro se, insinuando se ipsi statui affectionis alterius; se surripere subito e conspectu et evadere inconspicuae; repraesentare coram spiritibus candidam flammam circum caput et hoc coram pluribus, quod signum est angelicum; innocentiam simulare diversis modis, etiam repraesentando infantes quos osculantur: inspirant quoque aliis, contra quos odium habent, ut se necent, quia sciunt se mori non posse, postea accusant eos pro homicidis et divulgant: excitaverunt e memoria quicquid mali cogitavi et patravi, et hoc solertissime; cum in somno essem, locutae sunt prorsus sicut a me cum aliis, sic ut persuaderentur spiritus, et quidem falsa et obscena; praeter alia plura: natura earum tam persuasiva est ut ei nihil dubitativi inesse percipiatur; inde non communicantur ideae earum sicut aliorum spirituum; suntque iis oculi quasi serpentini, ut dicitur, undequaque visum et ideam praesentem habentes. Hae praestigiatrices seu sirenes puniuntur graviter; quaedam in Gehenna; quaedam in curia quadam inter angues; quaedam per distractiones et varias collisiones, cum maximo dolore et cruciatu; successu temporis dissociantur, et fiunt sicut sceleta a capite ad calcem. Continuatio sequitur in fine capitis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.