From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #297

Study this Passage

  
/ 603  
  

297. Quod porro conjunctionem caeli cum humano genere concernit, sciendum est quod Ipse Dominus influat apud unumquemvis hominem secundum ordinem caeli, tam in intima ejus quam in ultima ejus, et disponat illum ad recipiendum caelum, et regat ultima ejus ab intimis ejus et simul intima ab ultimis ejus, et sic contineat omnia et singula apud illum in nexu. Hic influxus Domini vocatur influxus immediatus alter vero influxus, qui fit per spiritus, vocatur influxus mediatus hic subsistit per illum. Influxus immediatus, qui est Ipsius Domini, est ex Divino Humano Ipsius, et est in voluntatem hominis et per voluntatem in intellectum ejus, ita in bonum hominis, et per bonum in verum ejus seu quod idem, in amorem et per amorem in fidem ejus, non autem vicissim, minus in fidem absque amore, aut in verum absque bono, aut in intellectum qui non est ex voluntate. Divinus ille influxus est perpetuus, et recipitur in bono apud bonos, non autem apud malos apud hos vel rejicitur, vel suffocatur, vel pervertitur; inde his vita mala est quae in spirituali sensu est mors. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod influxus sit immediatus a Domino, et quoque mediatus per mundum spiritualem (6063, 6307, 6472, 9682, 9683). Quod influxus Domini immediatus sit in omnium singularissima (6058, 6474-6478, 8717, 8728).

Quod Dominus influat in prima et simul ultima, quomodo (5147, 5150, 6473, 7004, 7007, 7270).

Quod influxus Domini sit in bonum apud hominem, et per bonum in verum, et non vicissim (5482, 5649, 6027, 8685, 8701, 10153).

Quod vita quae influit a Domino varietur secundum statum hominis, et secundum receptionem (2069 [2888?] 5986, 6472, 7343).

Quod apud malos, bonum, quod influit a Domino, vertatur in malum, et verum in falsum, ab experientia (3643 [3642, 3743?] 4632).

Quod tantum recipiatur bonum et inde verum, quod continue influit a Domino, quantum non obstat malum et inde falsum (2411, 3142, 3147, 5828).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6472

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6472. Quomodo se habet cum influxu utriusque vitae, nempe vitae cogitationis et vitae voluntatis a Domino, hoc scire datum est per revelationem, quod nempe Dominus influat duplici modo, nempe per caelum mediate et ex Se immediate, et 1 quod ex Se influat tam in rationalia hominis quae sunt interiora ejus, quam in naturalia ejus quae sunt exteriora; quod influit a Domino est bonum amoris et verum fidei, nam quod procedit a Domino, est Divinum Verum in quo Divinum Bonum;

[2] sed haec varie recipiuntur apud hominem, nempe secundum quale ejus; Dominus non cogit hominem ad recipiendum quod a Se influit, sed ducit in libero, et quantum 2 sinit homo, per liberum ducit ad bonum; ita Dominus ducit hominem secundum ejus jucunda, 3 tum quoque secundum fallacias et inde capta principia, sed sensim inde educit; et hoc apparet homini sicut a se; ita Dominus non frangit illa, nam hoc foret violare liberum, quod tamen necessario erit, ut homo reformari possit, n. 1937, 1947, 2875, 2876, 2881, 3145, 3146, 3158, 4031. Quod Dominus ita influat apud hominem, nempe non solum mediate per caelum, sed etiam immediate ex Se tam in interiora quam in exteriora apud hominem, est arcanum hactenus ignotum.

Footnotes:

1. per hunc immediatum influxum

2. patitur

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.