From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #297

Study this Passage

  
/ 603  
  

297. Quod porro conjunctionem caeli cum humano genere concernit, sciendum est quod Ipse Dominus influat apud unumquemvis hominem secundum ordinem caeli, tam in intima ejus quam in ultima ejus, et disponat illum ad recipiendum caelum, et regat ultima ejus ab intimis ejus et simul intima ab ultimis ejus, et sic contineat omnia et singula apud illum in nexu. Hic influxus Domini vocatur influxus immediatus alter vero influxus, qui fit per spiritus, vocatur influxus mediatus hic subsistit per illum. Influxus immediatus, qui est Ipsius Domini, est ex Divino Humano Ipsius, et est in voluntatem hominis et per voluntatem in intellectum ejus, ita in bonum hominis, et per bonum in verum ejus seu quod idem, in amorem et per amorem in fidem ejus, non autem vicissim, minus in fidem absque amore, aut in verum absque bono, aut in intellectum qui non est ex voluntate. Divinus ille influxus est perpetuus, et recipitur in bono apud bonos, non autem apud malos apud hos vel rejicitur, vel suffocatur, vel pervertitur; inde his vita mala est quae in spirituali sensu est mors. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod influxus sit immediatus a Domino, et quoque mediatus per mundum spiritualem (6063, 6307, 6472, 9682, 9683). Quod influxus Domini immediatus sit in omnium singularissima (6058, 6474-6478, 8717, 8728).

Quod Dominus influat in prima et simul ultima, quomodo (5147, 5150, 6473, 7004, 7007, 7270).

Quod influxus Domini sit in bonum apud hominem, et per bonum in verum, et non vicissim (5482, 5649, 6027, 8685, 8701, 10153).

Quod vita quae influit a Domino varietur secundum statum hominis, et secundum receptionem (2069 [2888?] 5986, 6472, 7343).

Quod apud malos, bonum, quod influit a Domino, vertatur in malum, et verum in falsum, ab experientia (3643 [3642, 3743?] 4632).

Quod tantum recipiatur bonum et inde verum, quod continue influit a Domino, quantum non obstat malum et inde falsum (2411, 3142, 3147, 5828).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6307

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6307. Continuatio de Influxu et de Commercio animae et corporis Quod influxus sit e mundo spirituali per angelos et per spiritus in affectiones et 1 cogitationes, per multorum nunc annorum experientiam datum est scire tam manifeste ut nihil manifestius; sensi non modo influxum quoad cogitationes sed etiam quoad affectiones; et cum influebant mala et falsa, datum est scire, a quibus infernis illa, et cum bona et vera, a quibus angelis; hoc mihi tam familiare inde factum est ut tandem singula cogitationum et affectionum scire potuerim undenam essent; et tamen usque cogitationes meae 2 fuerunt sicut cogitationes 3 mihi fuerant prius.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts in.

2. erant

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.