From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #297

Study this Passage

  
/ 603  
  

297. Quod porro conjunctionem caeli cum humano genere concernit, sciendum est quod Ipse Dominus influat apud unumquemvis hominem secundum ordinem caeli, tam in intima ejus quam in ultima ejus, et disponat illum ad recipiendum caelum, et regat ultima ejus ab intimis ejus et simul intima ab ultimis ejus, et sic contineat omnia et singula apud illum in nexu. Hic influxus Domini vocatur influxus immediatus alter vero influxus, qui fit per spiritus, vocatur influxus mediatus hic subsistit per illum. Influxus immediatus, qui est Ipsius Domini, est ex Divino Humano Ipsius, et est in voluntatem hominis et per voluntatem in intellectum ejus, ita in bonum hominis, et per bonum in verum ejus seu quod idem, in amorem et per amorem in fidem ejus, non autem vicissim, minus in fidem absque amore, aut in verum absque bono, aut in intellectum qui non est ex voluntate. Divinus ille influxus est perpetuus, et recipitur in bono apud bonos, non autem apud malos apud hos vel rejicitur, vel suffocatur, vel pervertitur; inde his vita mala est quae in spirituali sensu est mors. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod influxus sit immediatus a Domino, et quoque mediatus per mundum spiritualem (6063, 6307, 6472, 9682, 9683). Quod influxus Domini immediatus sit in omnium singularissima (6058, 6474-6478, 8717, 8728).

Quod Dominus influat in prima et simul ultima, quomodo (5147, 5150, 6473, 7004, 7007, 7270).

Quod influxus Domini sit in bonum apud hominem, et per bonum in verum, et non vicissim (5482, 5649, 6027, 8685, 8701, 10153).

Quod vita quae influit a Domino varietur secundum statum hominis, et secundum receptionem (2069 [2888?] 5986, 6472, 7343).

Quod apud malos, bonum, quod influit a Domino, vertatur in malum, et verum in falsum, ab experientia (3643 [3642, 3743?] 4632).

Quod tantum recipiatur bonum et inde verum, quod continue influit a Domino, quantum non obstat malum et inde falsum (2411, 3142, 3147, 5828).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5150

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5150. ‘Et respondit Joseph et dixit’ quod significet revelationem a perceptione a caelesti in naturali, constat ex significatione ‘respondere et dicere’ quod sit revelatio ex perceptione, de qua supra n. 5121 et ex repraesentatione ‘Josephi’ quod sit caeleste in naturali, de qua n. 5086, 5087, 5106; quod ‘Josephus’ hic sit caeleste in naturali, est quia de naturali agitur. Cum caelesti et spirituali ita se habet: ipsum caeleste et ipsum spirituale quod in caelum a Divino Domini influit habitat principaliter in interiore rationali, ibi enim formae perfectiores sunt et ad receptionem accommodatae; at usque caeleste et spirituale a Divino Domini influit etiam in exterius rationale et quoque In naturale, et hoc tam mediate quam immediate, mediate per interius rationale, et immediate ab ipso Divino Domini; quod immediate influit, hoc disponit, et quod mediate influit, hoc disponitur; ita in exteriore rationali, ac ita in naturali; inde constare potest quid sit caeleste in naturali: caeleste est a Divino Bono et spirituale est a Divino Vero, utrumque a Domino, quae cum in rationali sunt, dicuntur caeleste et spirituale in rationali, et cum in naturali, dicuntur caeleste et spirituale in naturali.

[2] Per rationale et naturale intelligitur ipse homo quatenus formatus ad recipiendum caeleste et spirituale, sed per rationale intelligitur internum ejus, et per naturale externum; per influxum et secundum receptionem vocatur homo 1 caelestis aut spiritualis, caelestis si Divinum Domini Bonum recipitur in parte voluntaria, spiritualis si in parte intellectuali.

Footnotes:

1. is

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.