From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #297

Study this Passage

  
/ 603  
  

297. Quod porro conjunctionem caeli cum humano genere concernit, sciendum est quod Ipse Dominus influat apud unumquemvis hominem secundum ordinem caeli, tam in intima ejus quam in ultima ejus, et disponat illum ad recipiendum caelum, et regat ultima ejus ab intimis ejus et simul intima ab ultimis ejus, et sic contineat omnia et singula apud illum in nexu. Hic influxus Domini vocatur influxus immediatus alter vero influxus, qui fit per spiritus, vocatur influxus mediatus hic subsistit per illum. Influxus immediatus, qui est Ipsius Domini, est ex Divino Humano Ipsius, et est in voluntatem hominis et per voluntatem in intellectum ejus, ita in bonum hominis, et per bonum in verum ejus seu quod idem, in amorem et per amorem in fidem ejus, non autem vicissim, minus in fidem absque amore, aut in verum absque bono, aut in intellectum qui non est ex voluntate. Divinus ille influxus est perpetuus, et recipitur in bono apud bonos, non autem apud malos apud hos vel rejicitur, vel suffocatur, vel pervertitur; inde his vita mala est quae in spirituali sensu est mors. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod influxus sit immediatus a Domino, et quoque mediatus per mundum spiritualem (6063, 6307, 6472, 9682, 9683). Quod influxus Domini immediatus sit in omnium singularissima (6058, 6474-6478, 8717, 8728).

Quod Dominus influat in prima et simul ultima, quomodo (5147, 5150, 6473, 7004, 7007, 7270).

Quod influxus Domini sit in bonum apud hominem, et per bonum in verum, et non vicissim (5482, 5649, 6027, 8685, 8701, 10153).

Quod vita quae influit a Domino varietur secundum statum hominis, et secundum receptionem (2069 [2888?] 5986, 6472, 7343).

Quod apud malos, bonum, quod influit a Domino, vertatur in malum, et verum in falsum, ab experientia (3643 [3642, 3743?] 4632).

Quod tantum recipiatur bonum et inde verum, quod continue influit a Domino, quantum non obstat malum et inde falsum (2411, 3142, 3147, 5828).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2888

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2888. Ita se habet cum vita cujusvis tam hominis quam spiritus, ut et angeli, quod illa influat solum a Domino, Qui est ipsa Vita, et se diffundat per universum caelum, etiam per infernum, ita in singulos, et hoc ordine et serie incomprehensibili; sed vita quae influit, recipitur ab unoquovis secundum ejus indolem; bonum et verum recipitur ut bonum et verum a bonis; at bonum et verum recipitur ut malum et falsum a malis, et quoque in malum et falsum apud hos venitur: se habet hoc comparative sicut lux solis, quae se diffundit in omnia objecta telluris, sed recipitur secundum cujusvis objecti qualitatem, et fit pulchri coloris in pulchris formis, et tetri coloris in tetris formis: hoc est arcanum in mundo, sed nihil notius in altera vita: ut scirem quod talis influxus esset, mihi datum est loqui cum spiritibus et 1 angelis qui apud me, et quoque sentire et percipere influxum, et hoc tam saepe ut vices determinare numero nequeam; sed scio quod fallacia auferet, nempe quod credituri, se velle ex se, et se cogitare ex se, et sic vitam habere ex se, cum tamen nihil minus.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts cum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.