From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #281

Study this Passage

  
/ 603  
  

281. De innocentia multum locutus sum cum angelis, et informatus quod innocentia sit Esse omnis boni, et inde quod bonum tantum sit bonum quantum in illo est innocentia consequenter quod sapientia tantum sit sapientia quantum ducit ab innocentia similiter amor, charitas, et fides; 1 et quod inde sit, quod nemo intrare possit caelum nisi ei innocentia sit et quod id sit, quod intelligitur a Domino,

"Sinite infantes venire ad Me, ne prohibete eos, talium enim est regnum" caelorum. "Amen dico vobis, quicunque non receperit regnum" caelorum "ut infans, non ingredietur in illud" ([Matthaeus 19:14; 18:3;] Marcus 10:14-15; Luca 18:16-17):

per "infantes" ibi, ut quoque alibi in Verbo, intelliguntur innocentes: 2 innocentiae status etiam describitur a Domino (Matthaeus 6:24-25), 3 sed per meras correspondentias: causa quod bonum sit bonum quantum in eo est innocentia, est quia omne bonum est a Domino, et innocentia est velle duci a Domino. Informatus etiam sum, quod verum non conjungi possit bono ac bonum vero, nisi media innocentia inde quoque est, quod angelus non sit angelus caeli, nisi in illo innocentia sit; nam caelum non est in aliquo priusquam in illo conjunctum est verum bono: inde conjunctio veri et boni vocatur conjugium caeleste, et conjugium caeleste est caelum. Informatus etiam sum, quod amor vere conjugialis ducat suam existentiam ex innocentia, quia ex conjunctione boni et veri, in qua sunt binae mentes, nempe mariti et uxoris quae conjunctio cum descendit, sistitur sub specie amoris conjugialis: nam conjuges, sicut mentes eorum, se mutuo amant. Inde est lusus sicut infantiae et sicut innocentiae in amore conjugiali. 4

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omne bonum amoris et verum fidei in se habere debeat innocentiam, ut sit bonum et verum (2526, 2780, 3111, 3994, 6013, 7840, 9262, 10134).

Quod innocentia sit essentiale boni et veri (2780, 7840). Quod nemo in caelum admittatur nisi ei sit aliquid innocentiae (4797).

2. [Swedenborg's footnote] Quod per "infantes" in Verbo significetur innocentia (5608) et quoque per "lactentes," (3183).

Quod per senem significetur sapiens, et in sensu abstracto sapientia (3183, 6523 [6524?]).

Quod homo ita creatus sit, ut quantum vergit ad senectam, fiat sicut infans, ac ut tunc innocentia sit in sapientia, ac ut homo in eo statu transeat in caelum, et fiat angelus (3183, 5608).

3. [Editor's footnote] 24, 25 pro 24 ad 25, nisi praetuleris 25 ad 34

4. [Swedenborg's footnote] Quod amor vere conjugialis sit innocentia (2736). Quod amor conjugialis sit velle quod alter, ita mutuo et vicissim (2731).

Quod qui in amore conjugiali sunt, intimis vitae cohabitent (2732).

Quod sit unio duarum mentium, et sic ut ex amore unum sint (10168, 10169).

Quod amor vere conjugialis ducat originem et essentiam ex conjugio boni et veri (2728, 2729).

De spiritibus angelicis qui perceptionem habent, num sit conjugiale, ex idea conjunctionis boni et veri (10756). Quod amor conjugialis se prorsus similiter habeat, sicut conjunctio boni et veri (1094 [1904?] 2173, 2429 [2729?] 2503 [2508?] 3101 [3103?] 3102 [3132?] 3155, 3179, 3180, 4358, 5407 [5807?] 5835, 9206, 9207, 9495, 9637).

Quod ideo in Verbo per "conjugium" intelligatur conjugium boni et veri, quale est in caelo, et quale erit in ecclesia (3132, 4434, 4834).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6524

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6524. ‘Seniores domus ejus’: quod significet quae concordarent cum bono, constat ex significatione ‘seniorum’ quod sint praecipua sapientiae, ita concordantia cum bono, de qua sequitur; et ex significatione ‘domus’ quod sit bonum, de qua n. 2559, 3652, 3720, 4982. Quod ‘seniores’ sint praecipua sapientiae, est quia ‘senes’ in Verbo significant sapientes, ac in sensu a persona abstracto sapientiam; quoniam ‘duodecim tribus Israelis’ significabant omnia vera et bona in complexu, super illos positi sunt principes et quoque seniores, et per ‘principes’ significabantur primaria vera quae sunt intelligentiae, et per ‘seniores’ praecipua sapientiae, ita quae sunt boni;

[2] quod ‘principes’ significent primaria vera quae sunt intelligentiae, videatur n. 1482, 2089, 5044; quod autem ‘seniores’ 1 significarent praecipua sapientiae, et ‘senes’ sapientiam, patet ab his locis:

apud Davidem,

Extollent Jehovam in congregatione populi, et in consessu senum laudabunt Ipsum, Ps. 107:32 2 ,

‘congregatio populi’ pro illis qui sunt in veris quae sunt intelligentiae, nam congregatio praedicatur de veris, n. 6355, 3 et quoque populus, n. 4 1259, 1260, 2928, 3295, 3581; ‘consessus senum’ pro illis qui sunt in bono quod est sapientiae; sapientia enim est vitae, ita boni, intelligentia autem est cognitionum, ita veri, n. 1555:

apud eundem,

Prae senibus sapiens sum, quia mandata tua custodivi, Ps. 119:100;

‘senes’ manifeste pro sapiente: pariter apud Hiobum, In senibus est sapientia, in longitudine dierum intelligentia, 12:12:

apud Mosen,

Coram canitie surges, et honorabis facies senis, Lev. 19:32;

hoc mandatum est, quia ‘senes’ repraesentabant sapientiam:

[3] apud Johannem, Super thronis vidi viginti quatuor seniores sedentes, indutos vestimentis albis, qui habebant super capitibus suis coronas aureas, Apoc. 4:4;

‘seniores’ pro illis quae sunt sapientiae, ita quae sunt boni; quod seniores sint illa, patet ex descriptione, quod nempe ‘sederint super thronis, induti fuerint vestimentis albis, et habuerint coronas aureas super capitibus’; ‘throni’ enim sunt Vera intelligentiae ex bono quod sapientiae, n. 5313, ‘vestimenta alba’ similiter; quod vestimenta sint Vera, n. 1073, 4545, 4763, 5248, 5954, et quod ‘album’ praedicetur de vero, n. 3301, 5319; ‘coronae aureae super capitibus’ sunt bona sapientiae, ‘aurum’ enim est bonum amoris, n. 113, 1551, 1552, 5658, et ‘caput’ est caeleste ubi sapientia, n. 4938, 4939, 5328, 6436; sapientes dicuntur qui in tertio seu intimo caelo, ita qui proximi Domino; intelligentes autem qui in medio seu secundo caelo, ita qui non ita prope sunt Domino:

[4] apud eundem,

Omnes angeli steterunt circa thronum, et seniores, et quatuor animalia, Apoc. 7:11;

‘seniores’ etiam pro illis quae sunt sapientiae: etiam in sequentibus his locis, apud Esaiam,

Efferet se puer contra 5 senem, et contemptus contra honoratum, 3:5:

apud eundem,

Regnabit Jehovah Zebaoth in monte Zionis, et in Hierosolyma, et coram senioribus ejus gloria, 24:23:

apud Jeremiam,

Sacerdotes mei et seniores mei in urbe exspirarunt, quia quaesiverunt cibum 6 sibi, quo recrearent animam suam, Thren. 1:19:

apud eundem,

Rex ejus et principes ejus inter gentes, non lex, ... sedent in terra, conticescunt seniores filiae Zionis, Thren. 2:9, 10:

apud eundem,

Mulieres in Zione compresserunt, virgines in urbibus Jehudae, principes manu eorum suspensi sunt, facies senum non honoratae, ... seniores a porta cessarunt, Thren. 5:11, 12, 14:

apud Ezechielem,

Miseria super miseriam veniet, et fama super famam erit, ideo quaerent visionem a propheta, sed lex periit a sacerdote, et consilium a senioribus; rex lugebit, et princeps induetur stupore, 7:26, 27:

apud Zachariam, Adhuc habitabunt senes mares et mulieres in plateis Hierosolymae, et vir cujus in manu scipio ejus prae multitudine dierum, 8:4 7 .

Ut ‘seniores’ repraesentarent illa quae sapientiae sunt, sumptum est de spiritu Mosis et datum illis, unde prophetarunt, Num. 11:16 seq. Seniores 8 in opposito sensu pro illis 9 quae contraria sapientiae sunt, Ezech. 8:11, 12.

Footnotes:

1. significent

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. tum

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts etiam.

9. qui in contrariis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.