From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #281

Study this Passage

  
/ 603  
  

281. De innocentia multum locutus sum cum angelis, et informatus quod innocentia sit Esse omnis boni, et inde quod bonum tantum sit bonum quantum in illo est innocentia consequenter quod sapientia tantum sit sapientia quantum ducit ab innocentia similiter amor, charitas, et fides; 1 et quod inde sit, quod nemo intrare possit caelum nisi ei innocentia sit et quod id sit, quod intelligitur a Domino,

"Sinite infantes venire ad Me, ne prohibete eos, talium enim est regnum" caelorum. "Amen dico vobis, quicunque non receperit regnum" caelorum "ut infans, non ingredietur in illud" ([Matthaeus 19:14; 18:3;] Marcus 10:14-15; Luca 18:16-17):

per "infantes" ibi, ut quoque alibi in Verbo, intelliguntur innocentes: 2 innocentiae status etiam describitur a Domino (Matthaeus 6:24-25), 3 sed per meras correspondentias: causa quod bonum sit bonum quantum in eo est innocentia, est quia omne bonum est a Domino, et innocentia est velle duci a Domino. Informatus etiam sum, quod verum non conjungi possit bono ac bonum vero, nisi media innocentia inde quoque est, quod angelus non sit angelus caeli, nisi in illo innocentia sit; nam caelum non est in aliquo priusquam in illo conjunctum est verum bono: inde conjunctio veri et boni vocatur conjugium caeleste, et conjugium caeleste est caelum. Informatus etiam sum, quod amor vere conjugialis ducat suam existentiam ex innocentia, quia ex conjunctione boni et veri, in qua sunt binae mentes, nempe mariti et uxoris quae conjunctio cum descendit, sistitur sub specie amoris conjugialis: nam conjuges, sicut mentes eorum, se mutuo amant. Inde est lusus sicut infantiae et sicut innocentiae in amore conjugiali. 4

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omne bonum amoris et verum fidei in se habere debeat innocentiam, ut sit bonum et verum (2526, 2780, 3111, 3994, 6013, 7840, 9262, 10134).

Quod innocentia sit essentiale boni et veri (2780, 7840). Quod nemo in caelum admittatur nisi ei sit aliquid innocentiae (4797).

2. [Swedenborg's footnote] Quod per "infantes" in Verbo significetur innocentia (5608) et quoque per "lactentes," (3183).

Quod per senem significetur sapiens, et in sensu abstracto sapientia (3183, 6523 [6524?]).

Quod homo ita creatus sit, ut quantum vergit ad senectam, fiat sicut infans, ac ut tunc innocentia sit in sapientia, ac ut homo in eo statu transeat in caelum, et fiat angelus (3183, 5608).

3. [Editor's footnote] 24, 25 pro 24 ad 25, nisi praetuleris 25 ad 34

4. [Swedenborg's footnote] Quod amor vere conjugialis sit innocentia (2736). Quod amor conjugialis sit velle quod alter, ita mutuo et vicissim (2731).

Quod qui in amore conjugiali sunt, intimis vitae cohabitent (2732).

Quod sit unio duarum mentium, et sic ut ex amore unum sint (10168, 10169).

Quod amor vere conjugialis ducat originem et essentiam ex conjugio boni et veri (2728, 2729).

De spiritibus angelicis qui perceptionem habent, num sit conjugiale, ex idea conjunctionis boni et veri (10756). Quod amor conjugialis se prorsus similiter habeat, sicut conjunctio boni et veri (1094 [1904?] 2173, 2429 [2729?] 2503 [2508?] 3101 [3103?] 3102 [3132?] 3155, 3179, 3180, 4358, 5407 [5807?] 5835, 9206, 9207, 9495, 9637).

Quod ideo in Verbo per "conjugium" intelligatur conjugium boni et veri, quale est in caelo, et quale erit in ecclesia (3132, 4434, 4834).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6013

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6013. ‘Et infantes suos’: quod significet una cum illis quae innocentiae, constat ex significatione ‘infantum’ quod sit innocentia, de qua n. 3183, 5608; cum illis quae sunt innocentiae, tum quae charitatis, 1 dicitur, ex causa quia absque innocentia et charitate non potest verum naturale promoveri a veris spiritualibus, verum enim ut genuinum sit, ex charitate, et haec ab innocentia, trahet suam essentiam et vitam; succedunt enim interiora quae vivificant verum hoc ordine, intimum est innocentia, 2 inferius est charitas, et 3 infimum est opus charitatis ex vero seu secundum verum; quod ita succedant, est quia in caelis ita succedunt; intimum enim seu tertium caelum est caelum innocentiae, medium seu secundum caelum est caelum charitatis in qua innocentia a caelo intimo, et ultimum seu primum 4 caelum est veri in quo 5 charitas ex secundo caelo, et in hoc innocentia a tertio;

[2] haec in eodem ordine erunt apud hominem, nam homo quoad interiora est ad imaginem trium caelorum formatus; inde etiam homo regeneratus est caelum in particulari seu in minima forma; at quoad exteriora, 6 imprimis quoad corpus, est 7 formatus ad imaginem mundi, quapropter ab antiquis vocatus est microcosmus; auris enim formata est ad omnem naturam aeris et soni; oculos ad omnem aetheris et lucis, lingua ad omnem sensum partium solutarum et fluentium in liquidis, nares ad sensum partium fluentium in atmosphaera; tactus ad 8 sensum frigoris et caloris, tum gravium terrae, 9 et sic porro; sicut sensus externi hominis sunt ad omnem imaginem mundi naturalis, ita 10 sensus interni ejus, qui sunt ejus intellectus et voluntatis, formati sunt ad omnem imaginem caeli ob finem ut homo in particulari sit recipiens 11 Divini Boni a Domino, sicut caelum est in communi.

Footnotes:

1. The Manuscript places this before tum.

2. interius

3. exterius

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. illa; in simili ordine erunt quae

6. The Manuscript inserts et.

7. creatus

8. sentiendum frigora et calores, ut et gravia

9. The Manuscript deletes et sic porro.

10. sunt sensus interiores hominis

11. The Manuscript inserts influxus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.