From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #281

Study this Passage

  
/ 603  
  

281. De innocentia multum locutus sum cum angelis, et informatus quod innocentia sit Esse omnis boni, et inde quod bonum tantum sit bonum quantum in illo est innocentia consequenter quod sapientia tantum sit sapientia quantum ducit ab innocentia similiter amor, charitas, et fides; 1 et quod inde sit, quod nemo intrare possit caelum nisi ei innocentia sit et quod id sit, quod intelligitur a Domino,

"Sinite infantes venire ad Me, ne prohibete eos, talium enim est regnum" caelorum. "Amen dico vobis, quicunque non receperit regnum" caelorum "ut infans, non ingredietur in illud" ([Matthaeus 19:14; 18:3;] Marcus 10:14-15; Luca 18:16-17):

per "infantes" ibi, ut quoque alibi in Verbo, intelliguntur innocentes: 2 innocentiae status etiam describitur a Domino (Matthaeus 6:24-25), 3 sed per meras correspondentias: causa quod bonum sit bonum quantum in eo est innocentia, est quia omne bonum est a Domino, et innocentia est velle duci a Domino. Informatus etiam sum, quod verum non conjungi possit bono ac bonum vero, nisi media innocentia inde quoque est, quod angelus non sit angelus caeli, nisi in illo innocentia sit; nam caelum non est in aliquo priusquam in illo conjunctum est verum bono: inde conjunctio veri et boni vocatur conjugium caeleste, et conjugium caeleste est caelum. Informatus etiam sum, quod amor vere conjugialis ducat suam existentiam ex innocentia, quia ex conjunctione boni et veri, in qua sunt binae mentes, nempe mariti et uxoris quae conjunctio cum descendit, sistitur sub specie amoris conjugialis: nam conjuges, sicut mentes eorum, se mutuo amant. Inde est lusus sicut infantiae et sicut innocentiae in amore conjugiali. 4

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omne bonum amoris et verum fidei in se habere debeat innocentiam, ut sit bonum et verum (2526, 2780, 3111, 3994, 6013, 7840, 9262, 10134).

Quod innocentia sit essentiale boni et veri (2780, 7840). Quod nemo in caelum admittatur nisi ei sit aliquid innocentiae (4797).

2. [Swedenborg's footnote] Quod per "infantes" in Verbo significetur innocentia (5608) et quoque per "lactentes," (3183).

Quod per senem significetur sapiens, et in sensu abstracto sapientia (3183, 6523 [6524?]).

Quod homo ita creatus sit, ut quantum vergit ad senectam, fiat sicut infans, ac ut tunc innocentia sit in sapientia, ac ut homo in eo statu transeat in caelum, et fiat angelus (3183, 5608).

3. [Editor's footnote] 24, 25 pro 24 ad 25, nisi praetuleris 25 ad 34

4. [Swedenborg's footnote] Quod amor vere conjugialis sit innocentia (2736). Quod amor conjugialis sit velle quod alter, ita mutuo et vicissim (2731).

Quod qui in amore conjugiali sunt, intimis vitae cohabitent (2732).

Quod sit unio duarum mentium, et sic ut ex amore unum sint (10168, 10169).

Quod amor vere conjugialis ducat originem et essentiam ex conjugio boni et veri (2728, 2729).

De spiritibus angelicis qui perceptionem habent, num sit conjugiale, ex idea conjunctionis boni et veri (10756). Quod amor conjugialis se prorsus similiter habeat, sicut conjunctio boni et veri (1094 [1904?] 2173, 2429 [2729?] 2503 [2508?] 3101 [3103?] 3102 [3132?] 3155, 3179, 3180, 4358, 5407 [5807?] 5835, 9206, 9207, 9495, 9637).

Quod ideo in Verbo per "conjugium" intelligatur conjugium boni et veri, quale est in caelo, et quale erit in ecclesia (3132, 4434, 4834).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5835

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5835. ‘Et anima ejus vincta in anima ejus’: quod significet cum arcta conjunctio, constat ex significatione ‘animae’ quod sit vita, ita ‘anima unius vincta in anima alterius’ quod sit unius vita in alterius, consequenter quod sit arcta conjunctio, nempe boni spiritualis quod est ‘Israel’, et veri ex illo bono quod est ‘Benjamin’. Cum hoc quod tam arcta conjunctio sit inter bonum et ejus verum, sicut anima unius quae vincta est in anima alterius, ita se habet: mens hominis, quae est ipse homo et ubi est vita hominis, habet binas facultates, unam 1 quae dicata veris quae fidei, et 2 alteram 1 quae dicata bono quod charitatis; facultas quae dicata est veris quae fidei, vocatur intellectus, et quae dicata 3 bono quod charitatis, vocatur voluntas; ut homo sit homo, binae hae facultates unum facient;

[2] sed quod facultates illae binae hodie prorsus sejunctae sint, 4 constare potest ex eo, quod homo intelligere 5 possit quod verum sit, et quod usque non 6 possit velle illud; potest enim intelligere quod vera sint omnia quae in decalogo, etiam quodammodo quae in doctrinalibus quae ex Verbo, immo etiam potest intellectualiter confirmare illa, et quoque per praedicationem, at usque vult aliud et ex velle facit aliud; inde patet quod binae illae facultates apud hominem sejunctae sint; sed quod non sejunctae esse debeant, 7 sciri potest ex eo quod 8 intelligere verum elevaret illum versus caelum, at velle malum detraheret illum versus infernum, et sic penderet inter utrumque; 9 at usque ejus velle, in quo ipsissima ejus vita consistit, auferret illum deorsum, ita inevitabiliter in infernum; ne itaque id fiat, binae illae facultates conjungendae sunt, quod fit per regenerationem a Domino, et hoc per implantationem veri quod fidei in bono quod charitatis; sic enim per verum quod fidei, homo donatur novo intellectu, et per bonum quod charitatis, donatur nova voluntate; inde binae facultates quae faciunt unam mentem.

Footnotes:

1. dicatam

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts est.

4. notum est, homo enim

5. potest

6. potest

7. constare

8. The Manuscript inserts cum in alteram vitam venit, .

9. sed vitale hominis quod est in velle ejus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.