From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #281

Study this Passage

  
/ 603  
  

281. De innocentia multum locutus sum cum angelis, et informatus quod innocentia sit Esse omnis boni, et inde quod bonum tantum sit bonum quantum in illo est innocentia consequenter quod sapientia tantum sit sapientia quantum ducit ab innocentia similiter amor, charitas, et fides; 1 et quod inde sit, quod nemo intrare possit caelum nisi ei innocentia sit et quod id sit, quod intelligitur a Domino,

"Sinite infantes venire ad Me, ne prohibete eos, talium enim est regnum" caelorum. "Amen dico vobis, quicunque non receperit regnum" caelorum "ut infans, non ingredietur in illud" ([Matthaeus 19:14; 18:3;] Marcus 10:14-15; Luca 18:16-17):

per "infantes" ibi, ut quoque alibi in Verbo, intelliguntur innocentes: 2 innocentiae status etiam describitur a Domino (Matthaeus 6:24-25), 3 sed per meras correspondentias: causa quod bonum sit bonum quantum in eo est innocentia, est quia omne bonum est a Domino, et innocentia est velle duci a Domino. Informatus etiam sum, quod verum non conjungi possit bono ac bonum vero, nisi media innocentia inde quoque est, quod angelus non sit angelus caeli, nisi in illo innocentia sit; nam caelum non est in aliquo priusquam in illo conjunctum est verum bono: inde conjunctio veri et boni vocatur conjugium caeleste, et conjugium caeleste est caelum. Informatus etiam sum, quod amor vere conjugialis ducat suam existentiam ex innocentia, quia ex conjunctione boni et veri, in qua sunt binae mentes, nempe mariti et uxoris quae conjunctio cum descendit, sistitur sub specie amoris conjugialis: nam conjuges, sicut mentes eorum, se mutuo amant. Inde est lusus sicut infantiae et sicut innocentiae in amore conjugiali. 4

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omne bonum amoris et verum fidei in se habere debeat innocentiam, ut sit bonum et verum (2526, 2780, 3111, 3994, 6013, 7840, 9262, 10134).

Quod innocentia sit essentiale boni et veri (2780, 7840). Quod nemo in caelum admittatur nisi ei sit aliquid innocentiae (4797).

2. [Swedenborg's footnote] Quod per "infantes" in Verbo significetur innocentia (5608) et quoque per "lactentes," (3183).

Quod per senem significetur sapiens, et in sensu abstracto sapientia (3183, 6523 [6524?]).

Quod homo ita creatus sit, ut quantum vergit ad senectam, fiat sicut infans, ac ut tunc innocentia sit in sapientia, ac ut homo in eo statu transeat in caelum, et fiat angelus (3183, 5608).

3. [Editor's footnote] 24, 25 pro 24 ad 25, nisi praetuleris 25 ad 34

4. [Swedenborg's footnote] Quod amor vere conjugialis sit innocentia (2736). Quod amor conjugialis sit velle quod alter, ita mutuo et vicissim (2731).

Quod qui in amore conjugiali sunt, intimis vitae cohabitent (2732).

Quod sit unio duarum mentium, et sic ut ex amore unum sint (10168, 10169).

Quod amor vere conjugialis ducat originem et essentiam ex conjugio boni et veri (2728, 2729).

De spiritibus angelicis qui perceptionem habent, num sit conjugiale, ex idea conjunctionis boni et veri (10756). Quod amor conjugialis se prorsus similiter habeat, sicut conjunctio boni et veri (1094 [1904?] 2173, 2429 [2729?] 2503 [2508?] 3101 [3103?] 3102 [3132?] 3155, 3179, 3180, 4358, 5407 [5807?] 5835, 9206, 9207, 9495, 9637).

Quod ideo in Verbo per "conjugium" intelligatur conjugium boni et veri, quale est in caelo, et quale erit in ecclesia (3132, 4434, 4834).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5807

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5807. ‘Et pater ejus amat illum’: quod significet quod conjunctio ei sit cum bono 1 spirituali e naturali, constat ex significatione ‘amoris’ quod sit conjunctio, de qua sequitur; et a repraesentatione ‘Israelis’ qui hic est ‘qui amat illum’, quod sit bonum spirituale e naturali, de qua n. 4286, 4598; et a repraesentatione ‘Benjaminis’ qui est ‘ille quem pater amat’, quod sit verum 2 novum, de qua 3 supra n. 5804, 5806; hujus veri conjunctio cum bono illo est quae significatur per quod ‘pater amat illum’; cum 4 hoc vero non potest non 5 esse conjunctio quia ex bono illo est; inter verum illud ac bonum, talis est conjunctio qualis inter patrem et filium; est etiam talis conjunctio qualis inter mentis velle et ejus intelligere, omne bonum enim est voluntatis et omne verum est intellectus; 6 cum voluntas vult bonum, tunc insinuatur hoc intellectui et ibi formatur secundum boni quale tunc, haec forma est verum; et quia verum hoc novum ita nascitur, patet quod conjunctio erit.

[2] Quod amorem attinet quod sit conjunctio, sciendum quod amor sit conjunctio spiritualis, quia est conjunctio mentium, seu cogitationis et voluntatis duorum; inde patet quod amor in se spectatus sit purum spirituale, et quod naturale ejus sit jucundum consociationis et conjunctionis. Quod essentiam ejus attinet, est amor harmonicum resultans ex mutationibus status et variationibus in formis seu substantiis ex quibus mens humana consistit; harmonicum illud si 7 ex forma caelesti, est amor caelestis; inde constare potest quod amor aliunde originem ducere nequeat quam ex ipso Divino amore, qui a Domino; 8 ita quod amor sit Divinum quod influit in formas et disponit 9 illas ut mutationes status 10 et variationes sint in harmonia caeli.

[3] At amores oppositi, nempe amores sui et mundi, non conjunctiones sunt sed disjunctiones; apparent quidem sicut conjunctiones, sed hoc fit quia alter spectat alterum sicut unum cum se quamdiu unum facit cum illo, in lucris, in aucupandis honoribus, in vindicandis et persequendis illis qui se opponunt; sed ut primum unus alteri non favet, est disjunctio. Aliter amor caelestis, hic prorsus aversatur alicui bene facere propter se sed facit propter bonum quod apud alterum et quod accipit a Domino, consequenter propter Ipsum Dominum a Quo bonum.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts quod.

3. The Manuscript inserts etiam.

4. quo

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. sit secundum formam caelestem

8. Qui est Ipse amor et

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. in illis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.