From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #281

Study this Passage

  
/ 603  
  

281. De innocentia multum locutus sum cum angelis, et informatus quod innocentia sit Esse omnis boni, et inde quod bonum tantum sit bonum quantum in illo est innocentia consequenter quod sapientia tantum sit sapientia quantum ducit ab innocentia similiter amor, charitas, et fides; 1 et quod inde sit, quod nemo intrare possit caelum nisi ei innocentia sit et quod id sit, quod intelligitur a Domino,

"Sinite infantes venire ad Me, ne prohibete eos, talium enim est regnum" caelorum. "Amen dico vobis, quicunque non receperit regnum" caelorum "ut infans, non ingredietur in illud" ([Matthaeus 19:14; 18:3;] Marcus 10:14-15; Luca 18:16-17):

per "infantes" ibi, ut quoque alibi in Verbo, intelliguntur innocentes: 2 innocentiae status etiam describitur a Domino (Matthaeus 6:24-25), 3 sed per meras correspondentias: causa quod bonum sit bonum quantum in eo est innocentia, est quia omne bonum est a Domino, et innocentia est velle duci a Domino. Informatus etiam sum, quod verum non conjungi possit bono ac bonum vero, nisi media innocentia inde quoque est, quod angelus non sit angelus caeli, nisi in illo innocentia sit; nam caelum non est in aliquo priusquam in illo conjunctum est verum bono: inde conjunctio veri et boni vocatur conjugium caeleste, et conjugium caeleste est caelum. Informatus etiam sum, quod amor vere conjugialis ducat suam existentiam ex innocentia, quia ex conjunctione boni et veri, in qua sunt binae mentes, nempe mariti et uxoris quae conjunctio cum descendit, sistitur sub specie amoris conjugialis: nam conjuges, sicut mentes eorum, se mutuo amant. Inde est lusus sicut infantiae et sicut innocentiae in amore conjugiali. 4

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omne bonum amoris et verum fidei in se habere debeat innocentiam, ut sit bonum et verum (2526, 2780, 3111, 3994, 6013, 7840, 9262, 10134).

Quod innocentia sit essentiale boni et veri (2780, 7840). Quod nemo in caelum admittatur nisi ei sit aliquid innocentiae (4797).

2. [Swedenborg's footnote] Quod per "infantes" in Verbo significetur innocentia (5608) et quoque per "lactentes," (3183).

Quod per senem significetur sapiens, et in sensu abstracto sapientia (3183, 6523 [6524?]).

Quod homo ita creatus sit, ut quantum vergit ad senectam, fiat sicut infans, ac ut tunc innocentia sit in sapientia, ac ut homo in eo statu transeat in caelum, et fiat angelus (3183, 5608).

3. [Editor's footnote] 24, 25 pro 24 ad 25, nisi praetuleris 25 ad 34

4. [Swedenborg's footnote] Quod amor vere conjugialis sit innocentia (2736). Quod amor conjugialis sit velle quod alter, ita mutuo et vicissim (2731).

Quod qui in amore conjugiali sunt, intimis vitae cohabitent (2732).

Quod sit unio duarum mentium, et sic ut ex amore unum sint (10168, 10169).

Quod amor vere conjugialis ducat originem et essentiam ex conjugio boni et veri (2728, 2729).

De spiritibus angelicis qui perceptionem habent, num sit conjugiale, ex idea conjunctionis boni et veri (10756). Quod amor conjugialis se prorsus similiter habeat, sicut conjunctio boni et veri (1094 [1904?] 2173, 2429 [2729?] 2503 [2508?] 3101 [3103?] 3102 [3132?] 3155, 3179, 3180, 4358, 5407 [5807?] 5835, 9206, 9207, 9495, 9637).

Quod ideo in Verbo per "conjugium" intelligatur conjugium boni et veri, quale est in caelo, et quale erit in ecclesia (3132, 4434, 4834).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4797

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4797. Mutationes status affectionum in facie angelorum etiam ad vivum apparent; eum in sua societate sunt, tunc in sua facie sunt, at eum in aliam societatem veniunt, tunc secundum affectiones boni et veri illius societatis mutantur facies illorum, at usque genuina facies est sicut planum, quae 1 mutationibus illis cognoscitur; variationes vidi successivas secundum affectiones societatum eum quibus communicabant; nam unusquisque angelus est provincia quadam Maximi Hominis, et sic communiter et late communicat cum omnibus qui 2 in eadem provincia, tametsi is in parte istius provinciae est cui is proprie correspondet. Vidi quod facies suas variarent per mutationes ab uno limite affectionis ad alterum, sed observatum quod usque eadem fac in genere retineretur, sic ut eluceret semper affectio dominans cum ejus variationibus; ita ostensae sunt facies totius affectionis in sua extensione 3 . Et quod mirabilius, etiam ostensae sunt mutationes affectionum ab infantia usque ad adultam aetatem per variationes faciei; et dabatur cognoscere in hac aetate quantum infantiae retinuerat, et quod haec esset ipsum ejus humanum; apud infantem enim est innocentia in externa forma, et innocentia est ipsum humanum, in illam enim ut in planum influit amor et charitas a Domino; cum regeneratur homo et fit sapiens, tunc innocentia infantiae quae fuit externa, fit interna 4 ; inde est quod genuina sapientia non in alia aede quam in innocentia habitet, n. 2305, 2306, 3183, 3994; tum quod nemo nisi qui aliquid innocentiae habet 5 , intrare possit in caelum, secundum Domini verba, Nisi fiatis sicut infantes, non ingrediemini in regnum caelorum Matth. 18:3; Marcus 10:15.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts etiam.

2. quae probably referring to societates

3. extenso

4. in externa forma, fit in interna

5. habeat

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.