From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #281

Study this Passage

  
/ 603  
  

281. De innocentia multum locutus sum cum angelis, et informatus quod innocentia sit Esse omnis boni, et inde quod bonum tantum sit bonum quantum in illo est innocentia consequenter quod sapientia tantum sit sapientia quantum ducit ab innocentia similiter amor, charitas, et fides; 1 et quod inde sit, quod nemo intrare possit caelum nisi ei innocentia sit et quod id sit, quod intelligitur a Domino,

"Sinite infantes venire ad Me, ne prohibete eos, talium enim est regnum" caelorum. "Amen dico vobis, quicunque non receperit regnum" caelorum "ut infans, non ingredietur in illud" ([Matthaeus 19:14; 18:3;] Marcus 10:14-15; Luca 18:16-17):

per "infantes" ibi, ut quoque alibi in Verbo, intelliguntur innocentes: 2 innocentiae status etiam describitur a Domino (Matthaeus 6:24-25), 3 sed per meras correspondentias: causa quod bonum sit bonum quantum in eo est innocentia, est quia omne bonum est a Domino, et innocentia est velle duci a Domino. Informatus etiam sum, quod verum non conjungi possit bono ac bonum vero, nisi media innocentia inde quoque est, quod angelus non sit angelus caeli, nisi in illo innocentia sit; nam caelum non est in aliquo priusquam in illo conjunctum est verum bono: inde conjunctio veri et boni vocatur conjugium caeleste, et conjugium caeleste est caelum. Informatus etiam sum, quod amor vere conjugialis ducat suam existentiam ex innocentia, quia ex conjunctione boni et veri, in qua sunt binae mentes, nempe mariti et uxoris quae conjunctio cum descendit, sistitur sub specie amoris conjugialis: nam conjuges, sicut mentes eorum, se mutuo amant. Inde est lusus sicut infantiae et sicut innocentiae in amore conjugiali. 4

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omne bonum amoris et verum fidei in se habere debeat innocentiam, ut sit bonum et verum (2526, 2780, 3111, 3994, 6013, 7840, 9262, 10134).

Quod innocentia sit essentiale boni et veri (2780, 7840). Quod nemo in caelum admittatur nisi ei sit aliquid innocentiae (4797).

2. [Swedenborg's footnote] Quod per "infantes" in Verbo significetur innocentia (5608) et quoque per "lactentes," (3183).

Quod per senem significetur sapiens, et in sensu abstracto sapientia (3183, 6523 [6524?]).

Quod homo ita creatus sit, ut quantum vergit ad senectam, fiat sicut infans, ac ut tunc innocentia sit in sapientia, ac ut homo in eo statu transeat in caelum, et fiat angelus (3183, 5608).

3. [Editor's footnote] 24, 25 pro 24 ad 25, nisi praetuleris 25 ad 34

4. [Swedenborg's footnote] Quod amor vere conjugialis sit innocentia (2736). Quod amor conjugialis sit velle quod alter, ita mutuo et vicissim (2731).

Quod qui in amore conjugiali sunt, intimis vitae cohabitent (2732).

Quod sit unio duarum mentium, et sic ut ex amore unum sint (10168, 10169).

Quod amor vere conjugialis ducat originem et essentiam ex conjugio boni et veri (2728, 2729).

De spiritibus angelicis qui perceptionem habent, num sit conjugiale, ex idea conjunctionis boni et veri (10756). Quod amor conjugialis se prorsus similiter habeat, sicut conjunctio boni et veri (1094 [1904?] 2173, 2429 [2729?] 2503 [2508?] 3101 [3103?] 3102 [3132?] 3155, 3179, 3180, 4358, 5407 [5807?] 5835, 9206, 9207, 9495, 9637).

Quod ideo in Verbo per "conjugium" intelligatur conjugium boni et veri, quale est in caelo, et quale erit in ecclesia (3132, 4434, 4834).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3183

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3183. ‘Et nutricem ejus’: quod significet ab innocentia quae illi, nempe quam quoque miserunt, hoc est, separarunt a se, constat a significatione ‘nutricis’ seu lactatricis quod sit innocentia: lactentes et lactentes aliquoties in Verbo memorantur, et per illos significatur status primus infantum, qui status quod sit status innocentiae, patet; introducitur enim homo ut primum nascitur, in statum innocentiae: ut ille sit planum reliquorum statuum, ac intimus in illis, qui status significatur in Verbo per ‘lactentem’; dein in statum affectionis boni caelestis, hoc est, amoris erga parentes, qui apud illos est loco amori: in Dominum, hic status significatur per ‘infantem’; postea in statum affectionis boni spiritualis, seu amoris mutui, 1 hoc est, charitatis erga consimiles, qui status significatur per ‘pueros’; cum adhuc magis adolescit in statum affectionis veri, hic significatur per ‘juvenes’, sequentes autem status per ‘viros’, et tandem per ‘senes’; ultimus hic status qui per senes significatur, est status sapientiae in qua innocentia infantiae, ita primus status et ultimus uniuntur, ac homo cum senex, sicut iterum infans sed sapiens, introducitur in regnum Domini:

[2] inde constare potest quod innocentia sit status primus qui est ‘lactentis’; ipsa lactans seu lactatrix inde quoque significat innocentiam, nam dantis et recipientis, sicut agentis et patientis, similis percipitur status: dicitur hic quod ‘miserint etiam nutricem’ seu lactatricem, ob causam ut describeretur affectio veri, quod nempe esset ab innocentia, affectio enim veri non est affectio veri nisi in illa sit innocentia, n. 2526, 2780, 3111; per innocentiam enim influit Dominus in affectionem illam, et quidem cum sapientia, nam vera innocentia est ipsa sapientia, videatur n. 2305, 2306; et qui in illa sunt, apparent in oculis 2 angelorum ut infantes, n. 154, 2306.

[3] Quod ‘lactens’ in Verbo significet innocentiam, etiam ab aliis locis patet, ut apud Davidem,

Ex ore infantum et lactentium fundasti robur, Ps. 8:3 [KJV 2]; Matth. 21:16;

ubi ‘infantes’ pro amore caelesti, ‘lactentes’ pro innocentia:

apud Jeremiam,

Quare vos facientes malum magnum contra animas vestras, ad excidendum vobis virum et feminam, infantem et lactentem e medio Jehudae, ut non reliquas faciam vobis reliquias? 44:7;

ubi ‘infans et lactens’ similiter pro caelesti amore et ejus innocentia, quae cum nulla fiunt, tunc non amplius aliquae reliquiae, hoc est, non aliquid bonum et verum in interno homine a Domino reconditum manens; quod haec sint reliquiae, videatur n. 1906, 2284; omnia enim bona et vera pereunt cum innocentia, est enim innocentia 3 ‘immediate ex ipso Divino, ita est’ ipsum essentiale in illis:

apud eundem,

Infans et lactens deficit in plateis urbis, Thren. 2:11;

similiter:

apud eundem,

Balaenae praebent mammam, lactant foetus suos; filia populi Mei crudelis, ... adhaesit lingua lactentis palato ejus in siti; infantes petierunt panem, porrigens non illis, Thren. 4:3, 4;

‘lactens’ etiam pro innocentia, ‘infantes’ pro affectionibus boni:

apud Mosen,

Foris orbabit gladius, et e conclavibus terror, etiam juvenem, etiam virginem, etiam lactentem cum viro sene, Deut. 32:25;

‘orbabit gladius juvenem, virginem, lactentem cum viro sene’ pro quod falsum destruet affectionem veri et affectionem boni, atque innocentiam cum sapientia:

apud Esaiam,

Afferent filios tuos in sinu, et filiae tuae super humero apportabuntur, et erunt reges nutritii tui, et dominae illorum lactatrices tuae, 49:22, 23;

‘reges nutritii’ pro intelligentia, ‘dominae lactatrices’ pro sapientia, quae quod sit innocentiae, supra dictum est.

Footnotes:

1. The Manuscript has seu

2. The Manuscript inserts aliorum.

3. The Manuscript has ipsum Divinum ac instead of immediate.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.