From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #281

Study this Passage

  
/ 603  
  

281. De innocentia multum locutus sum cum angelis, et informatus quod innocentia sit Esse omnis boni, et inde quod bonum tantum sit bonum quantum in illo est innocentia consequenter quod sapientia tantum sit sapientia quantum ducit ab innocentia similiter amor, charitas, et fides; 1 et quod inde sit, quod nemo intrare possit caelum nisi ei innocentia sit et quod id sit, quod intelligitur a Domino,

"Sinite infantes venire ad Me, ne prohibete eos, talium enim est regnum" caelorum. "Amen dico vobis, quicunque non receperit regnum" caelorum "ut infans, non ingredietur in illud" ([Matthaeus 19:14; 18:3;] Marcus 10:14-15; Luca 18:16-17):

per "infantes" ibi, ut quoque alibi in Verbo, intelliguntur innocentes: 2 innocentiae status etiam describitur a Domino (Matthaeus 6:24-25), 3 sed per meras correspondentias: causa quod bonum sit bonum quantum in eo est innocentia, est quia omne bonum est a Domino, et innocentia est velle duci a Domino. Informatus etiam sum, quod verum non conjungi possit bono ac bonum vero, nisi media innocentia inde quoque est, quod angelus non sit angelus caeli, nisi in illo innocentia sit; nam caelum non est in aliquo priusquam in illo conjunctum est verum bono: inde conjunctio veri et boni vocatur conjugium caeleste, et conjugium caeleste est caelum. Informatus etiam sum, quod amor vere conjugialis ducat suam existentiam ex innocentia, quia ex conjunctione boni et veri, in qua sunt binae mentes, nempe mariti et uxoris quae conjunctio cum descendit, sistitur sub specie amoris conjugialis: nam conjuges, sicut mentes eorum, se mutuo amant. Inde est lusus sicut infantiae et sicut innocentiae in amore conjugiali. 4

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omne bonum amoris et verum fidei in se habere debeat innocentiam, ut sit bonum et verum (2526, 2780, 3111, 3994, 6013, 7840, 9262, 10134).

Quod innocentia sit essentiale boni et veri (2780, 7840). Quod nemo in caelum admittatur nisi ei sit aliquid innocentiae (4797).

2. [Swedenborg's footnote] Quod per "infantes" in Verbo significetur innocentia (5608) et quoque per "lactentes," (3183).

Quod per senem significetur sapiens, et in sensu abstracto sapientia (3183, 6523 [6524?]).

Quod homo ita creatus sit, ut quantum vergit ad senectam, fiat sicut infans, ac ut tunc innocentia sit in sapientia, ac ut homo in eo statu transeat in caelum, et fiat angelus (3183, 5608).

3. [Editor's footnote] 24, 25 pro 24 ad 25, nisi praetuleris 25 ad 34

4. [Swedenborg's footnote] Quod amor vere conjugialis sit innocentia (2736). Quod amor conjugialis sit velle quod alter, ita mutuo et vicissim (2731).

Quod qui in amore conjugiali sunt, intimis vitae cohabitent (2732).

Quod sit unio duarum mentium, et sic ut ex amore unum sint (10168, 10169).

Quod amor vere conjugialis ducat originem et essentiam ex conjugio boni et veri (2728, 2729).

De spiritibus angelicis qui perceptionem habent, num sit conjugiale, ex idea conjunctionis boni et veri (10756). Quod amor conjugialis se prorsus similiter habeat, sicut conjunctio boni et veri (1094 [1904?] 2173, 2429 [2729?] 2503 [2508?] 3101 [3103?] 3102 [3132?] 3155, 3179, 3180, 4358, 5407 [5807?] 5835, 9206, 9207, 9495, 9637).

Quod ideo in Verbo per "conjugium" intelligatur conjugium boni et veri, quale est in caelo, et quale erit in ecclesia (3132, 4434, 4834).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3179

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3179. ‘Et dixerunt, Vocemus puellam, et interrogemus os illius’: quod significet consensum solum affectionis veri, constat ex significatione ‘puellae’ quod sit affectio in qua innocentia, de qua n. 3067, 3110, hic affectio veri quia est Rebecca quae antequam consentit, dicitur ‘puella’; at cum consentit, ut mox sequitur, vocatur ‘Rebecca; ’ 1 quod Rebecca sit affectio veri, videatur n. 3077; et es significatione ‘interrogare os illius’ quod sit percipere num consentiat ita est consensus solus affectionis veri qui hic significatur. Res 2 ita se habet: quod ipsum verum quod initiandum bono, agnoscat suum bonum quia bonum agnoscit suum verum, inde consensus, sed quod 3 sit consensus inspiratus vero a bono, videatur supra n. 3161:

apud hominem nusquam apparet quod aliquis consensus sit a parte veri, cum hoc initiatur et conjungitur bono, hoc est, cum homo regeneratur, nec a parte boni quod cognoscat suum verum, et hoc initiet et sibi conjungat, cum tamen haec fiunt prorsus ita; quae enim existunt cum regeneratur homo, ei prorsus ignota sunt; si modo sciret unum ex myriade, obstupesceret; innumerabilia, immo indefinita arcana sunt, per quae ducitur tunc homo a Domino, aliqua solum eorum elucent ex sensu interno Verbi:

[2] Antiqua Ecclesia formavit sibi ideam illorum ex conjugiis, nempe ex virginis stata ante desponsationem, ex ejus statu postquam desponsata, ex statu cum nuptui danda, ac dein cum nuptui; denique cum marito pareret; fructus veri ex bono, seu fidei ex charitate, vocabant ‘liberos’, et sic porro: talis fuit Antiquae Ecclesiae sapientia; libri eorum ita quoque scripti sunt; etiam mos ita scribendi inde ad ipsos gentiles emanavit; voluerunt enim per illa quae in mundo exprimere ea quae in caelo, immo ex naturalibus videre spiritualia; sed sapientia illa hodie prorsus 4 deperdita est.

Footnotes:

1. The Manuscript has quod Rebecca induit hic repraesentationem affectionis eri, videatur Arcana Coelestia 3077, but the whole sentence is deleted.

2. The Manuscript has enim se ita

3. The Manuscript places this after inspiratus.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.