From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #281

Study this Passage

  
/ 603  
  

281. De innocentia multum locutus sum cum angelis, et informatus quod innocentia sit Esse omnis boni, et inde quod bonum tantum sit bonum quantum in illo est innocentia consequenter quod sapientia tantum sit sapientia quantum ducit ab innocentia similiter amor, charitas, et fides; 1 et quod inde sit, quod nemo intrare possit caelum nisi ei innocentia sit et quod id sit, quod intelligitur a Domino,

"Sinite infantes venire ad Me, ne prohibete eos, talium enim est regnum" caelorum. "Amen dico vobis, quicunque non receperit regnum" caelorum "ut infans, non ingredietur in illud" ([Matthaeus 19:14; 18:3;] Marcus 10:14-15; Luca 18:16-17):

per "infantes" ibi, ut quoque alibi in Verbo, intelliguntur innocentes: 2 innocentiae status etiam describitur a Domino (Matthaeus 6:24-25), 3 sed per meras correspondentias: causa quod bonum sit bonum quantum in eo est innocentia, est quia omne bonum est a Domino, et innocentia est velle duci a Domino. Informatus etiam sum, quod verum non conjungi possit bono ac bonum vero, nisi media innocentia inde quoque est, quod angelus non sit angelus caeli, nisi in illo innocentia sit; nam caelum non est in aliquo priusquam in illo conjunctum est verum bono: inde conjunctio veri et boni vocatur conjugium caeleste, et conjugium caeleste est caelum. Informatus etiam sum, quod amor vere conjugialis ducat suam existentiam ex innocentia, quia ex conjunctione boni et veri, in qua sunt binae mentes, nempe mariti et uxoris quae conjunctio cum descendit, sistitur sub specie amoris conjugialis: nam conjuges, sicut mentes eorum, se mutuo amant. Inde est lusus sicut infantiae et sicut innocentiae in amore conjugiali. 4

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omne bonum amoris et verum fidei in se habere debeat innocentiam, ut sit bonum et verum (2526, 2780, 3111, 3994, 6013, 7840, 9262, 10134).

Quod innocentia sit essentiale boni et veri (2780, 7840). Quod nemo in caelum admittatur nisi ei sit aliquid innocentiae (4797).

2. [Swedenborg's footnote] Quod per "infantes" in Verbo significetur innocentia (5608) et quoque per "lactentes," (3183).

Quod per senem significetur sapiens, et in sensu abstracto sapientia (3183, 6523 [6524?]).

Quod homo ita creatus sit, ut quantum vergit ad senectam, fiat sicut infans, ac ut tunc innocentia sit in sapientia, ac ut homo in eo statu transeat in caelum, et fiat angelus (3183, 5608).

3. [Editor's footnote] 24, 25 pro 24 ad 25, nisi praetuleris 25 ad 34

4. [Swedenborg's footnote] Quod amor vere conjugialis sit innocentia (2736). Quod amor conjugialis sit velle quod alter, ita mutuo et vicissim (2731).

Quod qui in amore conjugiali sunt, intimis vitae cohabitent (2732).

Quod sit unio duarum mentium, et sic ut ex amore unum sint (10168, 10169).

Quod amor vere conjugialis ducat originem et essentiam ex conjugio boni et veri (2728, 2729).

De spiritibus angelicis qui perceptionem habent, num sit conjugiale, ex idea conjunctionis boni et veri (10756). Quod amor conjugialis se prorsus similiter habeat, sicut conjunctio boni et veri (1094 [1904?] 2173, 2429 [2729?] 2503 [2508?] 3101 [3103?] 3102 [3132?] 3155, 3179, 3180, 4358, 5407 [5807?] 5835, 9206, 9207, 9495, 9637).

Quod ideo in Verbo per "conjugium" intelligatur conjugium boni et veri, quale est in caelo, et quale erit in ecclesia (3132, 4434, 4834).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3102

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3102. ‘Et fuit, quando absolverant cameli bibere’: quod significet agnitionem ex illustratione in scientificis communibus, constat ex eo quod binae hae expressiones ‘fuit’, et ‘absolverunt’ significent successivum, et involvant finem actus qui praecedit, et principium actus qui sequitur, de 1 quo supra n. 3093, ita hic agnitionem, ut mox supra ostensum; ex significatione ‘camelorum’ quod sint scientifica communia, de qua n. 3048, 3071; et ex significatione ‘bibere’ quod hic sit idem ac haurire aquas, ut supra n. 3058, 3097, et quoque ‘potare’, ut supra n. 3071, nempe illustrari; inde patet quod per illa verba, ‘et fuit quando absolverunt cameli bibere’ significetur agnitio, nempe veri Divini ex illustratione in scientificis communibus. Ipsa res ita se habet:

[2] omne verum quod elevatur e naturali homine, hoc est, e scientificis, 2 seu cognitionibus et doctrinalibus, nam haec sunt naturalis hominis, in rationalem, et ibi recipitur, primum agnoscetur quodnam sit, num concordet cum bono ibi vel non; si concordat, recipitur, 3 et si non concordat, rejicitur; vera apparentia sunt in uno comitatu plura, sed solum illa conjunguntur quae bonum ibi agnoscunt, ita quae se mutuo amant; ut 4 autem agnoscantur quod talia sint, erit illustratio in naturali homine, per quam ibi omnia et singula uno intuitu spectari queant, ac sic possit esse electio; illustratio illa in naturali homine est a bono, sed usque per verum, videatur n. 3094; haec illustratio est quae significatur per quod ‘Rebecca hauserit camelis’, ‘potaverit illos’, aut ‘dederit iis bibere’.

Footnotes:

1. The Manuscript has qua

2. The Manuscript has nempe

3. The Manuscript has at

4. The Manuscript has vero

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.