From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #281

Study this Passage

  
/ 603  
  

281. De innocentia multum locutus sum cum angelis, et informatus quod innocentia sit Esse omnis boni, et inde quod bonum tantum sit bonum quantum in illo est innocentia consequenter quod sapientia tantum sit sapientia quantum ducit ab innocentia similiter amor, charitas, et fides; 1 et quod inde sit, quod nemo intrare possit caelum nisi ei innocentia sit et quod id sit, quod intelligitur a Domino,

"Sinite infantes venire ad Me, ne prohibete eos, talium enim est regnum" caelorum. "Amen dico vobis, quicunque non receperit regnum" caelorum "ut infans, non ingredietur in illud" ([Matthaeus 19:14; 18:3;] Marcus 10:14-15; Luca 18:16-17):

per "infantes" ibi, ut quoque alibi in Verbo, intelliguntur innocentes: 2 innocentiae status etiam describitur a Domino (Matthaeus 6:24-25), 3 sed per meras correspondentias: causa quod bonum sit bonum quantum in eo est innocentia, est quia omne bonum est a Domino, et innocentia est velle duci a Domino. Informatus etiam sum, quod verum non conjungi possit bono ac bonum vero, nisi media innocentia inde quoque est, quod angelus non sit angelus caeli, nisi in illo innocentia sit; nam caelum non est in aliquo priusquam in illo conjunctum est verum bono: inde conjunctio veri et boni vocatur conjugium caeleste, et conjugium caeleste est caelum. Informatus etiam sum, quod amor vere conjugialis ducat suam existentiam ex innocentia, quia ex conjunctione boni et veri, in qua sunt binae mentes, nempe mariti et uxoris quae conjunctio cum descendit, sistitur sub specie amoris conjugialis: nam conjuges, sicut mentes eorum, se mutuo amant. Inde est lusus sicut infantiae et sicut innocentiae in amore conjugiali. 4

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omne bonum amoris et verum fidei in se habere debeat innocentiam, ut sit bonum et verum (2526, 2780, 3111, 3994, 6013, 7840, 9262, 10134).

Quod innocentia sit essentiale boni et veri (2780, 7840). Quod nemo in caelum admittatur nisi ei sit aliquid innocentiae (4797).

2. [Swedenborg's footnote] Quod per "infantes" in Verbo significetur innocentia (5608) et quoque per "lactentes," (3183).

Quod per senem significetur sapiens, et in sensu abstracto sapientia (3183, 6523 [6524?]).

Quod homo ita creatus sit, ut quantum vergit ad senectam, fiat sicut infans, ac ut tunc innocentia sit in sapientia, ac ut homo in eo statu transeat in caelum, et fiat angelus (3183, 5608).

3. [Editor's footnote] 24, 25 pro 24 ad 25, nisi praetuleris 25 ad 34

4. [Swedenborg's footnote] Quod amor vere conjugialis sit innocentia (2736). Quod amor conjugialis sit velle quod alter, ita mutuo et vicissim (2731).

Quod qui in amore conjugiali sunt, intimis vitae cohabitent (2732).

Quod sit unio duarum mentium, et sic ut ex amore unum sint (10168, 10169).

Quod amor vere conjugialis ducat originem et essentiam ex conjugio boni et veri (2728, 2729).

De spiritibus angelicis qui perceptionem habent, num sit conjugiale, ex idea conjunctionis boni et veri (10756). Quod amor conjugialis se prorsus similiter habeat, sicut conjunctio boni et veri (1094 [1904?] 2173, 2429 [2729?] 2503 [2508?] 3101 [3103?] 3102 [3132?] 3155, 3179, 3180, 4358, 5407 [5807?] 5835, 9206, 9207, 9495, 9637).

Quod ideo in Verbo per "conjugium" intelligatur conjugium boni et veri, quale est in caelo, et quale erit in ecclesia (3132, 4434, 4834).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1904

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1904. ‘Accepit Sarai uxor Abrami’: quod significet affectionem veri quae in genuino sensu [est] ‘Sarai uxor’, constat a significatione ‘Sarai’ quod sit verum adjunctum bono, et ex significatione ‘uxoris’ quod sit affectio, de qua prius n. 915, 1468. Sunt binae affectiones inter se distinctae, affectio boni et affectio veri; cum 1 regeneratur homo, ' tunc affectio veri praecedit, nam afficitur vero propter bonum; cum autem regeneratus est, praecedit affectio boni et ex bono afficitur vero; affectio boni est voluntatis, affectio veri est intellectus; antiquissimi inter binas affectiones 2 instituerunt quasi conjugium, bonum seu amorem boni appellarunt hominem ut maritum, verum seu amorem veri appellarunt hominem ut uxorem; comparatio boni et veri cum conjugio ducit originem a conjugio caelesti.

[2] Bonum et verum in se spectata nullius vitae sunt, sed ab amore seu ab affectione trahunt vitam; sunt modo instrumentalia vitae, quare qualis amor afficiens bonum et verum, talis est vita, nam omne vitae est amoris seu affectionis; inde est quod ‘Sarai uxor’ in genuino sensu significet affectionem veri, et hic quia Intellectuale desiderabat Rationale ut prolem, et qui desiderii seu affectionis est quae loquitur, ideo in hoc versu express dicitur, ‘Sarai uxor Abrami dedit Abramo viro’, quae non opus fuisset 3 iterum dicere, in se enim superflua forent nisi talia in sensu interno involverent.

[3] Verum intellectuale distinguitur a vero rationali, et hoc vero scientifico, sicut internum, medium et externum; verum intellectuale est internum, verum rationale est medium, verum scientificum est externum; haec inter se distinctissima sunt quia unum es altero interius; apud hominem quemcumque verum intellectuale quod est internum seu apud intimum ejus, non est hominis sed est Domini apud hominem; inde Dominus influit in rationale ubi primum verum apparet sicut hominis, et per rationale in scientificum; ex quibus constat quod homo nusquam cogitare possit sicut a se ex vero intellectuali sed ex vero rationali et scientifico, quia haec apparent sicut ejus;

[4] Solus Dominus ex vero intellectuali, cum vixit in mundo cogitavit, quia illud erat Divinum Ipsius conjunctum bono, seu Divinum spirituale conjunctum 4 Divino caelesti; in hoc distinctus fuit Dominus ab omni alio homine; ex Divino cogitare ut a se Ipso, nusquam est hominis nec dabile in homine, solum in Illo qui conceptus fuit a Jehovah; quia ex vero intellectuali, hoc est, ex amore seu affectione veri intellectualis cogitavit, etiam ex illo desideravit Rationale, inde est quod hic dicatur quod ‘Sarai uxor Abrami’, per quam intelligitur affectio veri intellectualis, acceperit Hagarem Aegyptiam, et dederit eam Abramo viro suo, illi in ‘mulierem 5 ’:

[5] reliqua arcana quae hic sunt; ad captum evolvi et explicari nequeunt quia homo in obscurissimo est, immo in nulla idea, de internis suis; in scientifico enim ponit et rationale et intellectuale, nec novit quod distincta sint, et quidem ita distincta ut intellectuale dari queat absque rationali, ut et inde rationale absque scientifico, quod ut paradoxon non potest non videri illis qui in scientificis sunt, sed usque est veritas; non autem dari potest quod aliquis in vero scientifico sit, nempe in ejus affectione et fide, nisi sit in vero rationali, in quod et per quod influat Dominus ab intellectuali; haec arcana homini non patent nisi in altera vita.

Footnotes:

1. The Manuscript has dum homo regeneratur.

2. The Manuscript inserts has.

3. The Manuscript has fuissent.

4. The Manuscript has adjunctum.

5. uxorem, in the First Latin Edition. The Manuscript deletes uxorem, and inserts mulierem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.