From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #277

Study this Passage

  
/ 603  
  

277. Innocentia infantiae seu infantum non est genuina innocentia, nam solum est in forma externa, et non interna usque tamen ex illa disci potest, qualis innocentia est elucet enim ex illorum facie, et ex aliquibus illorum gestibus et ex prima illorum loquela, et afficit, quod nempe illis non sit cogitatio interna, nondum enim sciunt quid bonum et malum, ac verum et falsum, ex quibus cogitatio inde illis non est prudentia ex proprio: non propositum et deliberatum, ita non finis mali non illis proprium ex amore sui et mundi acquisitum; non sibi quicquam tribuunt, omnia accepta referunt suis parentibus; contenti paucis et pusillis quae illis dono dantur, laetantur illis; non sollicitudo illis de victu et amictu, et nulla de futuris non spectant ad mundum, et inde cupiunt 1 multa: amant suos parentes, suam nutricem, et infantes socios cum quibus in innocentia ludunt se patiuntur duci, auscultant et obediunt: et quia in eo statu sunt, omnia recipiunt vita inde illis, praeter quod sciant unde, mores decentes, inde illis loquela, et inde illis initiamentum memoriae et cogitationis quibus recipiendis et imbuendis pro medio inservit status illorum innocentiae. Sed haec innocentia, ut supra dictum est, externa est, quia solum corporis, non mentis; 2 mens enim eorum nondum formata est, nam mens est intellectus et voluntas, inde cogitatio et affectio. Dictum mihi est e caelo, quod infantes praecipue sub auspicio Domini sint, et influxus sit e caelo intimo, ubi status innocentiae est; et quod influxus pertranseat interiora eorum, et quod in pertranseundo non afficiat illa nisi quam per innocentiam et quod inde innocentia sistatur in facie et in aliquibus gestibus, et appareat et quod illa sit, qua intime afficiuntur parentes, et facit amorem qui vocatur storge.

Footnotes:

1. [Editor's footnote] "capiunt:"--sic nisi legeris cupiunt.

2. [Swedenborg's footnote] Quod innocentia infantum non sit vera innocentia, sed quod vera innocentia habitet in sapientia (1616, 2305, 2306, 3495 [3494?] 4563, 4797, 5608, 9301, 10021).

Quod bonum infantiae non sit bonum spirituale, sed quod fiat per implantationem veri (3504).

Quod tamen bonum infantiae sit medium per quod implantatur intelligentia (1616, 3183, 9331, 10110).

Quod homo absque bono innocentiae in infantia foret ferus (3494).

Quod quicquid imbuitur in infantia, appareat naturale (3494).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9301

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9301. 'Non coques haedum in lacte matris suae': quod significet quod bonum innocentiae posterioris status ‘non conjungendum sit’ cum vero innocentiae prioris status, constat ex significatione ‘coquere’ quod sit conjungere, de qua n. 8496, ex significatione ‘haedi’ quod sit bonum innocentiae, de qua n. 3519, 4871, et ex significatione ‘lactis’ quod sit verum innocentiae, de qua n. 2184, 3183 1 ; inde ‘lac matris’ est verum innocentiae primae; ex his 2 patet quod per ‘non coques haedum in lacte matris suae’ significetur quod bonum innocentiae posterioris status 3 non conjungendum sit' cum vero innocentiae prioris status'; hoc arcanum caeleste est ex quo illa 4 lex fluit; omnes enim leges et omnia judicia et statuta quae filiis Israelis data sunt arcana caeli continent, quibus etiam correspondent. Sed quomodo intelligendum sit hoc arcanum, quod nempe bonum innocentiae posterioris status non conjungendum sit vero innocentiae prioris status, paucis dicetur: innocentia prioris status est innocentia quae est infantum et puerorum, et innocentia posterioris status est innocentia quae est adultorum et senum qui in bono amoris in Dominum sunt; innocentia infantum et puerorum est 5 externa et habitat in densa ignorantia, at innocentia senum est interna et habitat in sapientia; de differentia utriusque videatur n. 2305, 2306, 3183, 3495, 4797.

[2] Innocentia quae habitat in sapientia est scire, agnoscere, et credere quod nihil intelligere et nihil velle possit 6 a semet, et inde quod nihil velit intelligere et velle a semet sed solum a Domino; tum quicquid putat se intelligere a semet sit falsum, et quicquid putat se velle a semet sit malum; hic status vitae est status innocentiae posterioris 7 status, in quo sunt omnes qui in tertio caelo, quod caelum innocentiae vocatur; inde est quod illi sint in sapientia, quia quod intelligunt et quod volunt est a Domino; sed 8 innocentia quae habitat in ignorantia, qualis apud infantes et pueros, est credere quod omnia quae sciunt et cogitant, et quoque quae volunt, sint in se, et quod omnia quae inde loquuntur et faciunt sint a se; quod haec fallaciae sint non capiunt; vera quae illius innocentiae sunt fundantur quoad maximam partem super fallaciis sensuum externorum, quae tamen discutiendae sunt sicut provehitur homo 9 ad sapientiam; ex his paucis constare potest quod bonum innocentiae posterioris status non conjungendum sit cum vero innocentiae prioris status.

Footnotes:

1. The Manuscript places this after innocentiae primae but deleted.

2. inde

3. The Manuscript places this before bonum.

4. haec

5. The Manuscript inserts innocentia.

6. The Manuscript places this before intelligere.

7. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript deletes provehitur homo, and inserts provehuntur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.