From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #273

Study this Passage

  
/ 603  
  

273. Angeli continue perficiuntur sapientia; 1 sed usque non possunt eo usque perfici in aeternum, ut sit aliqua ratio inter sapientiam illorum et Sapientiam Divinam Domini; nam Sapientia Divina Domini est infinita, et angelorum finita, et non datur ratio infiniti et finiti.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod angeli in aeternum perficiantur (4803, 6648).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4803

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4803. Memoratu dignum est quod prorsus ignotum 1 in mundo, nempe quod spirituum bonorum et angelorum status continue mutentur et perficiantur et quod sic evehantur in interiora provinciae in qua sunt, ita in nobiliores functiones; est enim in caelo continua purificatio, ac ut ita dicatur, nova creatio; sed usque ita se res habet quod nusquam aliquis angelus ad absolutam 2 perfectionem pervenire possit in aeternum, Dominus solus est perfectus, in Ipso et ex Ipso est omnis perfectio. Qui correspondent ori, continue volunt loqui, nam in loquendo summum voluptatis captant 3 ; cum illi perficiuntur, rediguntur ad id ut non aliud loquantur quam quod conducit sociis, communi, caelo, Domino; augetur apud illos jucundum ita loquendi in tantum, in quantum perit cupido se spectandi in loquela, et ambiendi sapientiam ex proprio.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts est.

2. The Manuscript interpolates absolutam above line.

3. habent

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.