From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #272

Study this Passage

  
/ 603  
  

272. Quod angeli tantam sapientiam recipere possint, ad causas supra allatas accedit haec, quae etiam in caelo primaria est, quod absque amore sui sint nam quantum quis absque illo amore est, tantum in Divinis sapere potest: ille amor est qui claudit interiora ad Dominum et ad caelum, et aperit exteriora et ea vertit ad se quapropter omnes illi, apud quos ille amor dominatur, in caligine sunt quoad illa quae caeli sunt, utcunque in luce quoad illa quae mundi sunt. Angeli autem vicissim, quia absque amore illo sunt, in luce sapientiae sunt amores enim caelestes, in quibus sunt, qui sunt amor in Dominum, et amor erga proximum; aperiunt interiora, quia illi amores a Domino sunt, et in illis est Ipse Dominus. (Quod illi amores faciant caelum in communi, et forment caelum apud unumquemvis in particulari, videatur supra, 13-19) Quia amores caelestes aperiunt interiora ad Dominum, ideo etiam omnes angeli vertunt facies suas ad Dominum (142) in mundo enim spirituali est amor qui vertit interiora cujusvis ad se, et quo vertit interiora etiam vertit faciem nam facies ibi unum agit cum interioribus, est enim forma externa eorum. Quia amor vertit interiora et faciem ad se, ideo etiam conjungit se illis, nam amor est conjunctio spiritualis, ideo quoque communicat sua cum illis. Ex illa conversione, et inde conjunctione et communicatione est angelis sapientia. (Quod omnis conjunctio in mundo spirituali sit secundum conversionem, videatur supra, 255)

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #255

Study this Passage

  
/ 603  
  

255. Ut sciatur qualis conjunctio angelorum et spirituum est cum homine, licet referre aliqua memoratu digna, ex quibus id illustrari et concludi potest. Quando angeli et spiritus se convertunt ad hominem, tunc non sciunt aliter quam quod hominis lingua sua sit, et quod illis non alia causa est, quia tunc in hominis lingua sunt, et non in sua, cujus nec recordantur: ut primum autem se convertunt ab homine, tunc in sua angelica et spirituali lingua sunt, nec sciunt quicquam de lingua hominis. Simile factum est mecum, cum in consortio fui cum angelis, et in simili statu cum illis tunc quoque locutus sum cum illis sua lingua, nec scivi quicquam de mea, cujus nec recordatus sum ut primum autem non cum illis in consortio fui, in mea lingua eram. Memoratu etiam dignum est, quod cum angeli et spiritus se convertunt ad hominem, loqui possint cum illo ad omnem distantiam; locuti etiam sunt mecum e longinquo aeque sonore sicut in propinquo; cum autem se convertunt ab homine, ac inter se loquuntur, quod prorsus nihil audiatur ab homine quid loquuntur, si vel id foret juxta ipsam aurem: inde patuit, quod omnis conjunctio in spirituali mundo sit secundum conversionem. Dignum etiam memoratu est, quod plures simul possint loqui cum homine, et homo cum illis; mittunt enim aliquem spiritum a se ad hominem, cum quo loqui volunt, et spiritus emissus se convertit ad illum, et plures illi ad suum spiritum, et sic concentrant suas cogitationes, quas spiritus profert spiritus tunc non aliter scit, quam quod ipse loquatur ex se, et illi non aliter quam quod ipsi ita fit conjunctio plurium cum uno etiam per conversionem. 1 Sed de Spiritibus his emissariis, qui etiam vocantur Subjecta et de communicatione per illos, in sequentibus plura dicentur.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod spiritus a societatibus spirituum emissi ad alias societates dicantur subjecta (4403, 5856).

Quod communicationes in mundo spirituali fiant per tales emissarios spiritus (4403, 5856, 5983).

Quod spiritus, cum emissus est, et inservit pro subjecto, non cogitet ex se, sed ex illis, ex quibus emissus est (n.

5985-5987).

  
/ 603