From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #269

Study this Passage

  
/ 603  
  

269. Qualis sapientia angelorum est, non describi vocibus potest, sed modo illustrari per aliqua communia. Angeli possunt una voce exprimere. quae homo non potest mille vocibus: et praeterea uni voci angelicae insunt innumera, quae vocibus linguae humanae exprimi nequeunt in singulis enim quae angeli loquuntur sunt arcana sapientiae in continuo nexu, ad quae scientiae humanae nusquam pertingunt. Angeli etiam quae non vocibus loquelae suae exhauriunt, supplent sono. cui inest affectio rerum in suo ordine, nam, ut supra (236, 241) dictum est, per sonos exprimunt affectiones, et per voces ideas cogitationis ex affectionibus inde est, quod quae audiuntur in caelo, dicantur ineffabilia. Angeli similiter possunt singula quae in volumine alicujus libri scripta sunt, paucis vocibus edicere, et cuivis voci indere talia quae elevant ad sapientiam interiorem loquela enim eorum talis est, ut consonet cum affectionibus, et unaquaevis vox cum ideis voces etiam variantur infinitis modis secundum series rerum quae in complexu sunt in cogitatione. Angeli interiores etiam possunt ex sono et simul aliquibus vocibus loquentis scire integram ejus vitam percipiunt enim ex sonoro variegato per ideas in vocibus amorem ejus regnantem, cui insunt quasi inscripta singularia vitae ejus. 1 Ex his patet, qualis est sapientia angelorum. Sapientia illorum se habet ad sapientiam humanam sicut myrias ad unum: comparative sicut vires motrices totius corporis, quae innumerabiles sunt, ad actionem ex illis, quae coram sensu humano apparent ut unum aut sicut millia objecti visa perfecto microscopio ad unum obscurum coram nudo oculo. Velim etiam rem illustrare exemplo: angelus ex sapientia sua descripsit regenerationem, et protulit arcana de illa in suo ordine usque ad centena, et unumquodvis arcanum implevit ideis in quibus arcana interiora erant, et hoc a principio ad finem exposuit enim quomodo spiritualis homo e novo concipitur, in utero quasi gestatur, nascitur, adolescit, et successive perficitur; dixit quod potuisset numerum arcanorum usque ad aliquot millia augere; et quod illa quae dicta sunt solum essent de regeneratione externi hominis, et quod innumerabilia plura forent de regeneratione interni. Ex his et similibus aliis quae ab angelis audita sunt, patuit mihi quanta illis sapientia, et respective quanta ignorantia homini qui 2 vix scit quid regeneratio, et non scit aliquod momentum progressionis cum regeneratur.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod [id quod] universaliter regnans seu dominans est apud hominem sit in singulis ejus vitae, ita in omnibus et singulis ejus cogitationis et affectionis (4459, 5949, 6159, 6571, 7648, 8067, 8853-8858).

Quod homo talis sit, qualis ejus amor dominans (918 [917?] 1040, 8858); illustratum per exempla (8854, 8857).

Quod id quod universaliter regnat, faciat vitam spiritus hominis (7648).

Quod id sit ipsa voluntas ejus, ipse amor ejus, et finis vitae ejus, quoniam quod homo vult hoc amat, et quod amat hoc pro fine habet (1317, 1568, 1571, 1909, 3796, 5949, 6936).

Quod ideo homo talis sit qualis ejus voluntas, aut qualis ejus amor regnans, aut qualis ejus finis vitae (1568, 1571, 3570, 4054, 6571, 6934 [6935?] 6938, 8856, 10076, 10109, 10110, 10284).

2. [Editor's footnote] qui pro "quae"

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8067

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8067. ‘Et in memoriale inter oculos’: quod significet quod perpetuo in intellectu, constat ex significatione ‘memorialis’ quod etiam sit perpetua recordatio; ‘memoriale’ dicitur quia hoc in Verbo praedicatur de intellectuali, at ‘signum’ de voluntario; et ex significatione ‘oculorum’ quod 1 sint intellectus, de qua n. 2701, 3820, 4403-4421, 4523-4534; inde per ‘in memoriale inter oculos’ significatur quod perpetuo erit in intellectu, hoc est, in cogitatione. Quomodo intelligendum 2 quod perpetuo erit in 3 intellectu et perpetuo in 4 voluntate, paucis dicetur: quae apud hominem per fidem et charitatem impressa sunt, seu quae homo plane credit et amat, haec perpetuo sunt in ejus cogitatione et voluntate, cogitat enim illa et vult illa tametsi in ideis et in negotiis de illis rebus est, et autumat quod illa in mente tunc non adsint; ibi enim sunt inter alia quae constituunt quale mentis; quod ita sit, patet manifeste a sphaera spirituali quae circum spiritum seu angelum est, cum enim appropinquat, ex sphaera illa cognoscitur ilico qua fide et qua charitate est, ac plura quae ei cordi sunt, tametsi ille de iis tunc nihil cogitat; sunt talia quae vitam mentis cujusvis constituunt, et se tenent perpetuo ibi; illustrari haec possent a perpluribus apud hominem, sicut a reflexionibus variis, ab affectionibus, aque actionibus ab infantia impressis, et similibus, quae jugiter adsunt et regunt, etiamsi nihil de eo manifeste cogitatur; ita se habet cum amore in proximum, cum amore in Deum, cum amore boni et veri, cum fide; qui in illis 5 sunt, perpetuo 6 volunt illa ac 7 cogitant illa, nam insunt, et cum insunt, dicuntur universaliter regnantia, videatur n. 6159, 6571, 7648.

Footnotes:

1. sit

2. The Manuscript inserts sit.

3. voluntate

4. intellectu

5. The Manuscript deletes sunt and inserts est.

6. vult

7. cogitat

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.