From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #269

Study this Passage

  
/ 603  
  

269. Qualis sapientia angelorum est, non describi vocibus potest, sed modo illustrari per aliqua communia. Angeli possunt una voce exprimere. quae homo non potest mille vocibus: et praeterea uni voci angelicae insunt innumera, quae vocibus linguae humanae exprimi nequeunt in singulis enim quae angeli loquuntur sunt arcana sapientiae in continuo nexu, ad quae scientiae humanae nusquam pertingunt. Angeli etiam quae non vocibus loquelae suae exhauriunt, supplent sono. cui inest affectio rerum in suo ordine, nam, ut supra (236, 241) dictum est, per sonos exprimunt affectiones, et per voces ideas cogitationis ex affectionibus inde est, quod quae audiuntur in caelo, dicantur ineffabilia. Angeli similiter possunt singula quae in volumine alicujus libri scripta sunt, paucis vocibus edicere, et cuivis voci indere talia quae elevant ad sapientiam interiorem loquela enim eorum talis est, ut consonet cum affectionibus, et unaquaevis vox cum ideis voces etiam variantur infinitis modis secundum series rerum quae in complexu sunt in cogitatione. Angeli interiores etiam possunt ex sono et simul aliquibus vocibus loquentis scire integram ejus vitam percipiunt enim ex sonoro variegato per ideas in vocibus amorem ejus regnantem, cui insunt quasi inscripta singularia vitae ejus. 1 Ex his patet, qualis est sapientia angelorum. Sapientia illorum se habet ad sapientiam humanam sicut myrias ad unum: comparative sicut vires motrices totius corporis, quae innumerabiles sunt, ad actionem ex illis, quae coram sensu humano apparent ut unum aut sicut millia objecti visa perfecto microscopio ad unum obscurum coram nudo oculo. Velim etiam rem illustrare exemplo: angelus ex sapientia sua descripsit regenerationem, et protulit arcana de illa in suo ordine usque ad centena, et unumquodvis arcanum implevit ideis in quibus arcana interiora erant, et hoc a principio ad finem exposuit enim quomodo spiritualis homo e novo concipitur, in utero quasi gestatur, nascitur, adolescit, et successive perficitur; dixit quod potuisset numerum arcanorum usque ad aliquot millia augere; et quod illa quae dicta sunt solum essent de regeneratione externi hominis, et quod innumerabilia plura forent de regeneratione interni. Ex his et similibus aliis quae ab angelis audita sunt, patuit mihi quanta illis sapientia, et respective quanta ignorantia homini qui 2 vix scit quid regeneratio, et non scit aliquod momentum progressionis cum regeneratur.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod [id quod] universaliter regnans seu dominans est apud hominem sit in singulis ejus vitae, ita in omnibus et singulis ejus cogitationis et affectionis (4459, 5949, 6159, 6571, 7648, 8067, 8853-8858).

Quod homo talis sit, qualis ejus amor dominans (918 [917?] 1040, 8858); illustratum per exempla (8854, 8857).

Quod id quod universaliter regnat, faciat vitam spiritus hominis (7648).

Quod id sit ipsa voluntas ejus, ipse amor ejus, et finis vitae ejus, quoniam quod homo vult hoc amat, et quod amat hoc pro fine habet (1317, 1568, 1571, 1909, 3796, 5949, 6936).

Quod ideo homo talis sit qualis ejus voluntas, aut qualis ejus amor regnans, aut qualis ejus finis vitae (1568, 1571, 3570, 4054, 6571, 6934 [6935?] 6938, 8856, 10076, 10109, 10110, 10284).

2. [Editor's footnote] qui pro "quae"

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7648

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7648. ‘Et replebuntur domus tuae, et domus omnium servorum tuorum, et domus omnium Aegyptiorum’: quod significet quod regnabit falsum in omnibus et singulis in naturali ab interiore ejus ad extremum, constat ex significatione ‘repleri’ quod sit regnare, de qua sequitur; et ex significatione ‘domus Pharaonis, domus omnium servorum ejus, et domus omnium Aegyptiorum’ quod sint omnia et singula in naturali, de qua n. 7353, 7355, hic ab interiore ejus ad extremum, secundum illa quae supra n. 7645 explicata sunt. Quod ‘repleri’ sit regnare, est quia cum mens hominis repleta est falsis ex malis, adeo ut jucundum ei sit per falsa seducere, et mala facere, tunc dicitur quod id regnet apud illum, et ipsa affectio dicitur regnans; universaliter regnans dicitur id quod implet totam hominis mentem, 1 hoc est, tam ejus cogitationem quam voluntatem; id quod homo prae reliquis amat, et pro fine ultimo habet, hoc tale regnans est; et hoc inest omnium singularissimis ejus voluntatis et cogitationis; quodnam sit quod universaliter regnat, sciri potest a jucundo quando succedit et a dolorifico quando non succedit. Hoc quod universaliter regnat apud hominem facit imaginem ejus spiritus, facies ejus est prorsus secundum illud; si regnans est malum et falsum, est forma ejus spiritus diabolica; si autem regnans est bonum et verum, est forma 2 angelica; nam spiritus in se spectatus 3 est affectio in forma, et affectio dominans est 4 ipsissima ejus forma, et reliquae ejus affectiones inapplicant se ei.

Footnotes:

1. ita ejus tam voluntatem quam cogitationem

2. The Manuscript inserts ejus.

3. non est nisi

4. ex qua et secundum quam formatus apparet

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.