From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #269

Study this Passage

  
/ 603  
  

269. Qualis sapientia angelorum est, non describi vocibus potest, sed modo illustrari per aliqua communia. Angeli possunt una voce exprimere. quae homo non potest mille vocibus: et praeterea uni voci angelicae insunt innumera, quae vocibus linguae humanae exprimi nequeunt in singulis enim quae angeli loquuntur sunt arcana sapientiae in continuo nexu, ad quae scientiae humanae nusquam pertingunt. Angeli etiam quae non vocibus loquelae suae exhauriunt, supplent sono. cui inest affectio rerum in suo ordine, nam, ut supra (236, 241) dictum est, per sonos exprimunt affectiones, et per voces ideas cogitationis ex affectionibus inde est, quod quae audiuntur in caelo, dicantur ineffabilia. Angeli similiter possunt singula quae in volumine alicujus libri scripta sunt, paucis vocibus edicere, et cuivis voci indere talia quae elevant ad sapientiam interiorem loquela enim eorum talis est, ut consonet cum affectionibus, et unaquaevis vox cum ideis voces etiam variantur infinitis modis secundum series rerum quae in complexu sunt in cogitatione. Angeli interiores etiam possunt ex sono et simul aliquibus vocibus loquentis scire integram ejus vitam percipiunt enim ex sonoro variegato per ideas in vocibus amorem ejus regnantem, cui insunt quasi inscripta singularia vitae ejus. 1 Ex his patet, qualis est sapientia angelorum. Sapientia illorum se habet ad sapientiam humanam sicut myrias ad unum: comparative sicut vires motrices totius corporis, quae innumerabiles sunt, ad actionem ex illis, quae coram sensu humano apparent ut unum aut sicut millia objecti visa perfecto microscopio ad unum obscurum coram nudo oculo. Velim etiam rem illustrare exemplo: angelus ex sapientia sua descripsit regenerationem, et protulit arcana de illa in suo ordine usque ad centena, et unumquodvis arcanum implevit ideis in quibus arcana interiora erant, et hoc a principio ad finem exposuit enim quomodo spiritualis homo e novo concipitur, in utero quasi gestatur, nascitur, adolescit, et successive perficitur; dixit quod potuisset numerum arcanorum usque ad aliquot millia augere; et quod illa quae dicta sunt solum essent de regeneratione externi hominis, et quod innumerabilia plura forent de regeneratione interni. Ex his et similibus aliis quae ab angelis audita sunt, patuit mihi quanta illis sapientia, et respective quanta ignorantia homini qui 2 vix scit quid regeneratio, et non scit aliquod momentum progressionis cum regeneratur.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod [id quod] universaliter regnans seu dominans est apud hominem sit in singulis ejus vitae, ita in omnibus et singulis ejus cogitationis et affectionis (4459, 5949, 6159, 6571, 7648, 8067, 8853-8858).

Quod homo talis sit, qualis ejus amor dominans (918 [917?] 1040, 8858); illustratum per exempla (8854, 8857).

Quod id quod universaliter regnat, faciat vitam spiritus hominis (7648).

Quod id sit ipsa voluntas ejus, ipse amor ejus, et finis vitae ejus, quoniam quod homo vult hoc amat, et quod amat hoc pro fine habet (1317, 1568, 1571, 1909, 3796, 5949, 6936).

Quod ideo homo talis sit qualis ejus voluntas, aut qualis ejus amor regnans, aut qualis ejus finis vitae (1568, 1571, 3570, 4054, 6571, 6934 [6935?] 6938, 8856, 10076, 10109, 10110, 10284).

2. [Editor's footnote] qui pro "quae"

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4459

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4459. ‘Responderunt filii Jacobi Shechemo et Hamori patri illius in fraude’: quod significet malam opinionem et intentionem de vero et bono Ecclesiae apud antiquos, constat a repraesentatione ‘Shechemi’ quod sit verum apud antiquos, seu quod idem, verum ex antiqua Divina stirpe, de qua n. 4399, 4454; ex repraesentatione ‘Hamoris’ quod sit bonum ex quo illud verum, de qua n. 4399, 4431, 4447, 4454; et ex significatione ‘fraudis’ quod sit mala opinio et intentio; fraus enim in genere involvit malum contra alterum, et contra illa quae loquitur et quae agit, nam qui in fraude est, cogitat et intendit diversum ab altero, quod etiam ab effectu, de quo in hoc capite, constat; inde patet quod per ‘responderunt filii Jacobi Shechemo et Hamori patri illius in fraude’ significetur mala opinio et intentio de vero et bono Ecclesiae apud antiquos.

[2] Filii Jacobi, seu posteri illius, non aliam opinionem et intentionem habere potuerunt de vero et bono interni hominis quam malam, quia in externis fuerunt absque internis, n. 4281, 3293, 4307, 4429, 4433; et quoque interna nihili 1 fecerunt et ideo illa prorsus contempserunt: talis quoque est gens illa hodie; et tales sunt omnes qui solum in externis sunt; qui in solis externis sunt, ne quidem sciunt quid sit esse in internis, nam non sciunt quid internum; si quis coram illis nominat internum, vel affirmant quod sit quia 2 ex doctrinali norunt esse, sed tunc affirmant ex fraude, vel sicut corde etiam ore negant; non enim vadunt ultra sensualia quae sunt externi hominis; inde est quod non credant aliquam vitam post mortem, et nisi corpore resurrecturos 3 esse non dari posse resurrectionem, quapropter permissum est ut talem opinionem de resurrectione habeant, alioquin nullam habuissent, nam ponunt omne vitae in corpore, nescientes quod vita corporis eorum sit ex vita eorum spiritus qui post mortem vivit. Qui in solis externis sunt, nusquam aliam fidem possunt habere, nam externa apud illos exstinguunt omne cogitationis, proinde omne fidei, de internis.

[3] Quia talis ignorantia hodie regnat, dicendum est quid sit esse in externis absque internis: qui absque conscientia sunt, omnes illi in solis externis sunt, nam internus homo per conscientiam se manifestat; et omnes illi nullam conscientiam habent, qui verum et bonum cogitant et faciunt non propter verum et bonum, sed propter se, sui honoris et lucri causa 4 , et quoque qui solum propter timorem legis ac vitae, nam si non periclitaretur fama, honor, lucrum, vita, ruerent absque conscientia in omnia nefaria: hoc patet manifeste ab illis in altera vita qui tales fuerunt in vita corporis; ibi quia interiora patent, in perpetuo conatu sunt perdendi alios, quapropter in inferno sunt, et ibi spirituali modo vincti tenentur 5 .

[4] Ut adhuc sciatur quid sit 6 in externis esse et quid in internis, et quod qui in solis externis sunt, non capere possint quid interna, proinde non possunt his affici, nam nemo afficitur illis quae non capit, sit pro exemplo, quod minimus esse sit maximus esse in caelo, et quod humilis sit altus esse, tum quod pauper et egenus sit dives et abundans esse: qui in solis externis sunt, ii haec non capere possunt, cogitant enim quod minimus nusquam possit maximus esse, nec humilis altus, et pauper dives ac egenus abundans; cum tamen prorsus ita se habet in caelo; et quia non capere possunt, inde nec affici possunt illis, et cum reflectunt super illa ex corporeis et mundanis in quibus sunt, aversantur illa; quod ita se habeat in caelo, prorsus non sciunt, et quamdiu in solis externis sunt, non 7 scire volunt 8 , immo nec scire possunt 8 ; in caelo enim qui 9 scit, agnoscit, credit ex corde, hoc est, ex affectione, quod nihil potentiae ex semet sit, sed quod omne potentiae ei a Domino, is minimus dicitur et tamen est maximus quia ei potentia a Domino est; similiter se habet cum illo qui humilis est, quod sit aliis, nam qui humilis est, agnoscens et credens ex affectione quod nihil potentiae ei sit a se, nihil intelligentiae et sapientiae a se, et nihil boni et veri a se, is donatur potentia, intelligentia veri, et sapientia boni prae aliis a Domino; pariter quod pauper et egenus sit dives et abundans; pauper enim et egenus dicitur qui credit ex corde et affectione quod nihil possideat ex se, nihil sciat et sapiat ex se et nihil possit ex se; is in caelo dives est et abundat, Dominus enim illi dat omnem opulentiam, sapiens enim est prae reliquis, et dives est prae reliquis, in magnificentissimis habitat palatiis, n. 1116, 1626, 1627, ac in thesauris omnium divitiarum caeli.

[5] Sit quoque pro exemplo, qui iri solis externis est: nequaquam capere potest quod gaudium caeleste sit proximum amare prae se et Dominum supra omnia, et quod secundum amoris illius quantum et quale sit felicitas; nam qui in solis externis est, se amat prae proximo, et si amat alios, est quia sibi favent, et ita amat illos sui causa, proinde se in illis et illos in se; qui talis est, non scire potest quid sit amare alios prae se, immo non 7 scire vult 10 , nec scire potest 10 , quare cum dicitur ei quod caelum consistat in tali amore, n. 548, versatur illud; inde est quod qui tales fuerunt in vita corporis, non approximare possint ad aliquam societatem caelestem, et cum approximant, quod propter aversationem dejiciant se praecipites in infernum.

[6] Quia pauci hodie sciunt quid sit in externis esse et quid in internis, et quia plerique credunt quod qui in internis sunt, non possint esse in externis, et vicissim, licet illustrationis causa adhuc unum exemplum afferre: sit nutritio corporis et nutritio animae; qui in voluptatibus mere externis est, is curat pelliculam, indulget stomacho, amat opipare vivere, et in eduliis ac nectareis ponit summum voluptatis; at qui in internis est, etiam volupe habet in illis, sed ejus affectio regnans est ut corpus nutriatur cibis cum voluptate propter sanitatem ejus, ob finem ut ‘mens sana sit in corpore sano’, ita principaliter propter mentis sanitatem, cui sanitas corporis inservit pro medio; qui spiritualis homo est, non ibi quiescit, sed sanitatem mentis seu animae spectat ut medium ad imbuendum intelligentiam et sapientiam, non propter famam, honores, lucrum, sed propter vitam post mortem; qui in interiore gradu spiritualis est, is intelligentiam et sapientiam spectat ut finem medium ut is servire possit pro membro utili in regno Domini; et qui caelestis homo est, ut serviat Domino; huic cibus corporeus est medium ad fruendum cibo spirituali, 11 et cibus spiritualis est medium ad fruendum cibo caelesti 11 ; et quia ita inservire debent, etiam cibi illi correspondent; inde etiam vocantur cibi.

Ex his constare potest quid sit in solis externis esse, et quid in internis.

[7] Gens Judaica et Israelitica, de qua in hoc capite in sensu interno historico agitur, praeter illos qui mortui sunt infantes, quoad perplurimam partem talis est, sunt enim prae omnibus aliis in externis, nam sunt in avaritia; qui lucra et quaestus amant non propter alium usum quam propter aurum et argentum, et in illis possidendis omne vitae jucundum ponunt, in extimis seu infimis sunt, quippe prorsus terrestria sunt quae amant; qui autem aurum et argentum propter aliquem usum amant, illi secundum usum a terrestribus se elevant; ipse usus quem homo amat, determinat vitam ejus, et distinguit ab aliis, usus malus facit illum infernalem, usus bonus facit illum caelestem; non quidem ipse usus, sed amor usus, nam in amore est vita cujusvis.

Footnotes:

1. nihil

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. nullam

4. The Manuscript inserts et famae inde.

5. The Manuscript deletes tenentur.

6. fit, in the First Latin Edition

7. nec

8. The Manuscript transposes volunt and possunt.

9. The Manuscript inserts ita se habet.

10. The Manuscript transposes 'scire vult' and 'scire potest'.

11. The Manuscript inserts qui est intelligentia, quae fidei, but deletes quae fidei. After cibo caelesti the Manuscript inserts but deletes qui est sapientia quaeamoris. Probably both phrases were to be omitted as in the First Latin Edition, not because incorrect, but as unnecessary here.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.