From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #269

Study this Passage

  
/ 603  
  

269. Qualis sapientia angelorum est, non describi vocibus potest, sed modo illustrari per aliqua communia. Angeli possunt una voce exprimere. quae homo non potest mille vocibus: et praeterea uni voci angelicae insunt innumera, quae vocibus linguae humanae exprimi nequeunt in singulis enim quae angeli loquuntur sunt arcana sapientiae in continuo nexu, ad quae scientiae humanae nusquam pertingunt. Angeli etiam quae non vocibus loquelae suae exhauriunt, supplent sono. cui inest affectio rerum in suo ordine, nam, ut supra (236, 241) dictum est, per sonos exprimunt affectiones, et per voces ideas cogitationis ex affectionibus inde est, quod quae audiuntur in caelo, dicantur ineffabilia. Angeli similiter possunt singula quae in volumine alicujus libri scripta sunt, paucis vocibus edicere, et cuivis voci indere talia quae elevant ad sapientiam interiorem loquela enim eorum talis est, ut consonet cum affectionibus, et unaquaevis vox cum ideis voces etiam variantur infinitis modis secundum series rerum quae in complexu sunt in cogitatione. Angeli interiores etiam possunt ex sono et simul aliquibus vocibus loquentis scire integram ejus vitam percipiunt enim ex sonoro variegato per ideas in vocibus amorem ejus regnantem, cui insunt quasi inscripta singularia vitae ejus. 1 Ex his patet, qualis est sapientia angelorum. Sapientia illorum se habet ad sapientiam humanam sicut myrias ad unum: comparative sicut vires motrices totius corporis, quae innumerabiles sunt, ad actionem ex illis, quae coram sensu humano apparent ut unum aut sicut millia objecti visa perfecto microscopio ad unum obscurum coram nudo oculo. Velim etiam rem illustrare exemplo: angelus ex sapientia sua descripsit regenerationem, et protulit arcana de illa in suo ordine usque ad centena, et unumquodvis arcanum implevit ideis in quibus arcana interiora erant, et hoc a principio ad finem exposuit enim quomodo spiritualis homo e novo concipitur, in utero quasi gestatur, nascitur, adolescit, et successive perficitur; dixit quod potuisset numerum arcanorum usque ad aliquot millia augere; et quod illa quae dicta sunt solum essent de regeneratione externi hominis, et quod innumerabilia plura forent de regeneratione interni. Ex his et similibus aliis quae ab angelis audita sunt, patuit mihi quanta illis sapientia, et respective quanta ignorantia homini qui 2 vix scit quid regeneratio, et non scit aliquod momentum progressionis cum regeneratur.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod [id quod] universaliter regnans seu dominans est apud hominem sit in singulis ejus vitae, ita in omnibus et singulis ejus cogitationis et affectionis (4459, 5949, 6159, 6571, 7648, 8067, 8853-8858).

Quod homo talis sit, qualis ejus amor dominans (918 [917?] 1040, 8858); illustratum per exempla (8854, 8857).

Quod id quod universaliter regnat, faciat vitam spiritus hominis (7648).

Quod id sit ipsa voluntas ejus, ipse amor ejus, et finis vitae ejus, quoniam quod homo vult hoc amat, et quod amat hoc pro fine habet (1317, 1568, 1571, 1909, 3796, 5949, 6936).

Quod ideo homo talis sit qualis ejus voluntas, aut qualis ejus amor regnans, aut qualis ejus finis vitae (1568, 1571, 3570, 4054, 6571, 6934 [6935?] 6938, 8856, 10076, 10109, 10110, 10284).

2. [Editor's footnote] qui pro "quae"

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10284

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10284. ‘Et in qualitate ejus non facietis sicut illud’: quod significet non imitationem ex studio hominis, constat ex significatione ‘in qualitate 1 facere sicut illud’ seu 1 facere simile oleum per similia aromata, quod sit ad imitationem parare ex studio hominis; quod haec per illa verba significentur, consequitur ex serie rerum in sensu interno, nam dicitur primum quod non fundetur super carnem hominis, per quod significatur quod non communicativum sit cum proprio hominis; et dein, quod id sanctum erit vobis; at quod ex homine fit et ex ejus studio, id ex ejus proprio fit 2 et non est sanctum, quia studium ex proprio hominis non est nisi quam falsum ex malo, spectat enim se et mundum pro fine et non proximum et Deum; ideo quoque dicitur imitatio.

[2] Cum hoc ita se habet: omne id est bonum et verum quod est a Domino, at bonum et verum ad imitamen ejus ab homine non est bonum et verum; causa est quia omne bonum et verum vitam in se 3 habet ex fine; finis ab homine non est nisi propter se, at bonum et verum a Domino est propter ipsum bonum et 4 verum ut fines, ita propter Dominum, 5 quoniam a Domino omne bonum et verum; finis apud hominem est ipse homo, nam est voluntas ejus et est amor ejus, 6 quod enim homo amat et quod vult, hoc pro fine habet; omnis amor apud hominem 7 ab homine est amor sui, et amor mundi propter se, at amor apud hominem a Domino est amor erga proximum et amor in Deum; inter amores illos tanta est differentia quanta est inter infernum et caelum; et quoque amor sui et amor mundi propter se 8 regnant in inferno et 9 sunt infernum, at amor erga proximum et amor in Dominum 8 regnant in caelo et 9 sunt caelum; homo etiam talis est, et talis manet in aeternum, qualis est ejus amor, nam 10 amor est 11 omne voluntatis hominis, et 12 inde intellectus ejus, 5 quoniam amor, 13 qui 14 facit voluntatem, jugiter influit in intellectum, et accendit illum, et illustrat illum; inde est quod qui amant malum cogitent falsum 15 a malo amoris conforme cum cogitant 16 secum, tametsi aliter loquuntur coram hominibus ex hypocrisi, et quidam ex fide persuasiva, 17 quae qualis sit, videatur n. 18 9364, 9369.

[3] Sciendum est quod homo imitari possit ex studio ipsa Divina, et se sistere lucis 19 angelum coram hominibus, at coram Domino, et coram angelis non apparet forma externa sed interna, quae cum ex proprio est, foeda est 20 ; intus apud 21 tales est mere naturale et nihil spirituale; ex luce naturali 22 solum vident, et nihil ex luce caeli; immo nec sciunt quid lux caeli et quid spirituale; omnia enim interiora eorum vertuntur extrorsum, paene sicut interiora animalium, nec patiuntur elevari 23 sursum a Domino; cum tamen homo 24 prae bestiis id peculiare habet, quod elevari possit ad caelum et ad Dominum a Domino, et sic duci; omnes illi ita elevantur qui amant bonum et verum propter bonum et verum, quod idem est, ac amare proximum et Deum, nam proximus in communi sensu est bonum et verum, ac in inferiore 25 est justum et rectum; et quoque Deus est bonum et verum, ac justum et rectum, quoniam a Deo sunt.

[4] Ex his constare potest quid sit imitari Divina ex studio hominis; quales illi sunt, in Verbo passim 26 describitur per Aegyptum et 27 Pharaonem, nam per ‘Aegyptum et Pharaonem’ significantur scientifica quae naturalis hominis; et quoque per ‘Aschurem’, per quem significatur ratiocinatio ex scientificis; de ‘Aegypto’ videatur in locis citatis n. 9340, 9391, et de ‘Aschure’, n. 1186.

[5] Inter spiritus sunt perplures qui imitantur Divina studio et arte, mentiuntur enim sincera, proba, pia, usque adeo ut boni spiritus seducerentur nisi Dominus illustraret illos et faceret videre eorum interiora, quae cum apparent, horrent boni, et aufugiunt; sed tales exuuntur externis ac immittuntur in sua interiora, quae 28 diabolica, et sic a seipsis delabuntur in infernum. 29 Plura de his videantur in articulo sequente n. 10286.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts non.

2. nec

3. The Manuscript places this before vitam.

4. The Manuscript inserts ipsum.

5. nam

6. nam quod

7. quod ex

8. regnat

9. est

10. The Manuscript inserts ut supra dictum est, .

11. voluntas ejus

12. quoque est

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. voluntatis

15. (deletes) malo amori

16. in se

17. de qua

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. angelos

20. The Manuscript inserts, qualis forma infernalium sunt.

21. (in the margin) qui ex proprio cogitant et volunt

22. omnia

23. illa introrsum

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25. sphaera

26. describuntur

27. The Manuscript inserts per.

28. foeda

29. Continuatio de his videatur in sequenti articulo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.