From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #268

Study this Passage

  
/ 603  
  

268. Quanta sapientia angelorum est, constare potest ex eo, quod in caelis omnium communicatio sit, unius intelligentia et sapientia communicatur alteri, est caelum communio omnium bonorum: causa est, quia amor caelestis talis est, is vult ut sit alterius quod suum est; quare nemo in caelo percipit bonum suum in se ut bonum, nisi sit etiam in altero, inde quoque est felicitas caeli hoc ducunt angeli a Domino, cujus Divinus Amor talis est. Quod talis communicatio in caelis sit, datum etiam est per experientiam scire: quidam simplices quandoque sublati sunt in caelum et cum illuc, etiam in angelicam sapientiam venerunt, et tunc intellexerunt talia quae prius non comprehendere potuerunt, et locuti sunt quae in priori statu non effari potuerunt.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #236

Study this Passage

  
/ 603  
  

236. Est omnibus una lingua in universo caelo; se omnes intelligunt e quacunque societate sunt, sive e vicina sive e dissita. Lingua ibi non discitur, sed est cuivis insita; fluit enim ex ipsa eorum affectione et cogitatione sonus loquelae correspondet eorum affectioni, et articulationes soni, quae sunt voces, correspondent ideis cogitationis quae ex affectione; et quia lingua illis correspondet, est quoque illa spiritualis, nam est affectio sonans et cogitatio loquens. Qui attendit, scire potest, quod omnis cogitatio sit ex affectione quae amoris, et quod ideae cogitationis sint variae formae, in quas affectio communis distributa est; nam cogitatio et idea prorsus nulla datur absque affectione; anima et vita illarum inde est. Ex hoc est, quod angeli ex sola loquela sciant qualis alter est, ex sono qualis affectio ejus est, et ex articulationibus soni seu vocibus qualis mens ejus: angeli sapientiores sciunt ex una serie loquelae, qualis affectio dominans est, nam illi ad eam praecipue attendunt. Quod affectiones variae cuivis sint, notum est; alia cum in laetitia est, alia cum in dolore, alia cum in clementia et misericordia, alia cum in sinceritate et veritate, alia cum in amore et charitate, alia cum in zelo aut in iracundia, alia cum in simulatione et dolo, alia cum in ambitu honoris et gloriae, et sic porro; sed affectio seu amor dominans est in omnibus illis: quapropter angeli sapientiores, quia hunc percipiunt, sciunt ex loquela omnem statum alterius. Quod ita sit, ex multa experientia mihi scire datum est. Audivi angelos detegentes alterius vitam solum ex illo audito dixerunt etiam, quod sciant omnia vitae alterius ex aliquibus ideis cogitationis ejus, quia sciunt inde amorem ejus regnantem cui omnia insunt in ordine; et quod liber vitae hominis non aliud sit.

  
/ 603